MCCLI.
| 1251 1252 1253 |
Romanuma imperium sive post mortem sive post depositionem Fredericib imperatoris II. ab imperio vacare incepitc. Nam post depositionem ipsius papa Innocentius IIII., qui eum deposuerat, procuravit per principes Alamannied electores plures eligi ad imperium, videlicet lantgravium Thuringie et Guillelmume comitem Holandie successive, qui antequam ad imperialem coronam pervenissent, ambo vite terminum peregeruntf. Post mortem vero predicti Fredericig electores in duo se dividentes, quidam regem Castelle, quidamh comitem Cornubie, fratrem regis Anglie, ad imperium elegerunt. Quod scismai multis annis perseveravitj. Et quia multak notabilia in diversis partibus mundi tempore huius vacationis evenerunt sub talil vacationism titulo, ea per ordinem, prout potero brevius, explicabo.
Anno Domini 1250. in Dacia Henricusn rex Dacorum inclitus ab Abel fratre iuniori, ut regnareto pro eo, in mari suffocatur. Qui Abel parum honoris et commodi ex hoc est assecutus. Nam sequenti anno regni sui, cum Frisones subiugare voluisset, a Frisonibus est occisusp.
Anno Domini 1251. Conradusq rex, filius Frederici, ut mortuo patre regnum Sicilie susciperet, per mare in Apuliam devenit, et capta Neapoli, muros illius funditus destruxit. Sed cum sequenti anno introitus sui in Apuliamr infirmari cepisset, clisteres, quod a medicis iudicabaturt fieri ad salutem, veneno mixto intulit sibi mortem.
Anno Domini 1259. Constantinopolisu, que olim per Gallicos et Venetos capta fuerat, per Paleologumv Grecorum imperatorem viw preliix recuperatury. Eoz anno in Tuscia Italie Florentini eta Lucania miserabilem eventum habuerunt. Nam confisi de suorum multitudine et fortitudine cum comitatum Senensemb intrassentc, et Senenses freti auxilio domni Manfredi tunc regis Sicilied ipsis ad bellum obviam exivissent, Florentini et Lucani fraude suorum sunt deceptie. Nam in inchoatione conflictus, qui primi et precipui erant interf Florentinosf ad hostes accedentesg, in suos cum Senensibus sunt quam plurimum debachati. Dicuntur autem deh Florentinis et Lucanis tunc inter mortuos et captivosi plus quam 6000 hominum corruisse.
Anno Domini 1260. Rex Hungarie pro terris regem Bohemie bello aggreditur habens in exercitu suo diversarum orientalium nationum et paganorum circa 40 000 equitum. Cui rex Bohemie cum 100 000 equitum, interj quosk dicitur habuissel circa 7000 equorumm ferro coopertorum, ad resistendum occurrit. Cumque in confiniisn regnorumo bellum inchoatum fuisset, ex collisione equorum et armorum tantus pulvis de terra surrexit, ut media etp clarap die vix homo hominem cognoscere potuit. Tandem Hungari, rege ipsorum graviter vulnerato, terga vertentes, cum cedentesq festinarent effugerer, in quodam fluvio profundissimos, quem transire debuerant, preter alios occisos circa 14 000 hominum submersa dicuntur. Sub rege Bohemie victoria habita Hungariam intrante, rex Hungarie pert legatost pacem querit, terras, que discordie causa fuerant, restituit, et in futuramu amicitiam matrimonio confirmavit.
Anno Domini 1263. Urbanus papa IIII. regnum Sicilie, quod Manfredus violenter detinebatv, Karolo comiti Provincie et fratri regis Francie, ut illud ab eo eriperet, contulit.
Anno Domini 1264. Cometes tam notabilis apparuit, qualem nullus tuncw vivens ante vidit. Ab oriente enim cum magno fulgore surgens, usque ad medium emisperii versus occidentem comam perlucidam protrahebat, et licet in diversis partibus mundi forte multa significaveritx, hoc tamen unum pro certo compertum est, ut cum plus quam per tres menses duraverit, ipso primo apparente papa Urbanus cepit infirmari, et eadem nocte qua papa expiravit et cometes disparuit.
Anno Domini 1265. Predictus Karolus, qui pro recuperatione regni Sicilie per Urbanumy papam vocatus fuerat, Romam, ubiz tunc in senatorem electus fueratz, navigio venit. Demum Apuliam intrans, bello campestri habito, predictum Manfredum et regno et vita privavit.
Anno Domini 1266a. Quam plurima multitudo Saracenorum ex Africa per angustum mare transiens in Hispanias, et adiunctisb Saracenis in Hispania, magnam plagam in Christianos exercuerunt, intendentes quam olim perdiderant recuperare Hispaniam. Sed illarum partium Christiani adunati et crucesignatorum ex diversis partibus auxilio adiutic, licet cum multo Christianorum sanguine, de Saracenis triumphaverunt.
Anno Domini 1267. Soldanus Babylonie, Armenia vastata, Antiochiam unam de famosioribus civitatibus orbis cepitd etd, tam viris quam mulieribus occisise ete captis, ipsam in solitudinem redegit.
Anno Domini 1268. Conradinusf, nepos olimg Fredericih imperatoris, parvi pendens domni pape excommunicationem, contra domnum Karolum, quem ecclesia regem Sicilie fecerat, insurgens, cumi Theutonicisi quos habuit, etj, quam plurimis Lombardisk et Tuscis adiunctis, pervenit usque Romam. Ubi cum imperiali honorel sollempniter receptus fuisset, associato sibi senatore Urbis domnom Henrico fratre regis Castelle et quam plurimis Romanis, contra regem Karolum Apuliam intravit. Sed post durum campestre bellum Conradinusn cum suis terga vertentibus capitur et a Karolo cum multis nobilibus decapitatur.
Anno Domini 1270. Sanctuso Lodovicusp rex Francieq christianissimusr non territuss preteritis laboribus et expensis, quas olim fecerat ultra mare, iterato cum filiis duobus, adiunctot sibi rege Navarre et quam plurimis ecclesiarum prelatis et baronibus, pro recuperatione Terre Sancte iter assumpsit. Verum ad hoc, ut facilius Terra Sancta recuperaretur, incidit ipsis consilium, ut regnum Tunisiiu, quod in medio consistens non parvumv dabat transfretantibus impedimentum, primitusw Christianorum subicereturx potestatiy. Et cum portum adz Carthaginem, que est prope Tunisiuma, potenti manu cepissent, infirmitas, que illo annob maximec circa confinia maris viguit, in eodemd exercitu nimis invaluit et primo quidem dee regis Francie filiisf unum, postg legatum domni pape id est domnum Albanensem cardinalem et demum ipsum regemh christianissimum Lodovicumi cum plurimis comitibus et baronibus nec non et aliis simplicibus de medio sustulitj. Quam feliciter autemk predictus rex terminaveritl, rex Navarre domno Tusculano cardinalim per litteras intimavit. Namn in infirmitate sua laudare nomen Domini non cessans, illam orationem quandoque interserebat: Fac nos, Domine, prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. Orabat et pro populo, quem secum adduxerat, dicens: Esto, Domine, plebi tue sanctificator et custoso. Et cum appropinquaret ad finem, respexitp in celum dicens: Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum etq confidebor nomini tuoq, Dominer. Et hoc dictos obdormivit in Dominot.
Et cum de morte pii regis exercitus Christianorum turbaretur et Saracenorum letareturu, domnus Karolus rex Sicilie, bellator egregius, pro quo adhuc vivens frater suus rex Francie miseratv, navigio cum magna militia advenit. De cuius adventu Christianis gaudium, Saracenis quoquew tristitiax accrevity. Et licetz multoa plures viderentur Saraceni quam Christiani, nullatenus tamen audebant bello generali cum Christianis congredib sed per quasdam astutias alias multa incommoda eisc inferebant. De quibus hocd unum fuit. Est enim regio illa multum sabulosae et tempore siccitatis pulverosa, unde Saraceni statuerunt plura milia hominum super unum montem Christianis vicinum, ut cum ventus flaret perf partem Christianorum, sabulum moventes pulverem suscitarent; qui pulvis multam molestiam intulit Christianis. Sed tandem pulvere per pluviam sedato, Christiani paratis machinis et variis instrumentis Tunisiumg per terramh et per aquam oppugnare intendebant. Quod videntes Saraceni, timore compulsi pacta cum Christianis inierunt. Inter que hec precipua dicuntur fuissei, ut omnes Christiani in regno illoj captivi liberik dimitterenturk et quod monasteriis ad honorem Christi in omnibus civitatibus regni illius constructis fides Christi per fratres Predicatores et Minores et per alios quoscumque libere predicareturl, et volentes baptizari libere baptizarentur, et solutis expensis regibus, quas ibi fecerant, rex Tunisiim regi Sicilien tributarius est effectuso. Plura alia pacta fuerunt, que hic ponere longum fuisset. Et cum ex adventu Domni Edwardip regis Anglie et multitudine Frisonum et aliorum peregrinorum in tantum creverat exercitus Christianorum, quod circa 200 000 pugnatorum crederetur et speraretur, quod non solum Terram Sanctam sed etiam totum Saracenismumq subiugarer debuissentr, peccatis exigentibus, absque ulteriori utilitate est dispersus. Nams legatus domni pape, qui ipsos dirigere debuerat, per mortem subtractus erat, Terra etiam Sancta, ad quam ire debebant, gubernatore peregrinorumt carebat, quia patriarcha, qui legatus in Terra Sancta fuitu, tuncv defunctus eratw. Sedes etiam Apostolica, que utrobique providere debebatx, tunc vacabat. Rex etiam Navarre, qui infirmus de Africa recesseraty, in Siciliam veniens iuxtaz Trapanama inb domo ordinis Carmelib est defunctus.
|