fol. 17v [Päpste]
fol. 18r [Kaiser]
DCCCI.
801
802
803
804
805
806
807
808
809
810
811
812
813
814
DCCCI. Karolusa Magnus imperatorb accepit imperium Romanorum et imperavit annis XIIII, mense I, diebus IIII. Hic existens rex Francorum, antequamc esset imperator, precibus Hadrianid pape vocatus fuit ete obsedite Longobardosf in Papia, ubi cepit Desiderium regem et uxorem eius, quos captivos duxit in Franciam. Qui veniens Romam confirmavit omnia, que pater eiusg Pipinus dederath beato Petro apostolo, adiuncto ei ducatu Spoleti et Beneventi, et ob rogatumi Romanorum factus est imperator. Huius tempore comites et palentinij Rolandus et ceteri Saracenos ink Hispanialk devicerunt. Sed proditione Ganelonism comitis mortui sunt. Hic subactis Saxonibus et aliis Germanis et pene totius occidentis regionibus, Colonien trans Rhenumo duos pontes construxit. Hic barbam ad pedis longitudinem deferens cibo potuque temperatusp fuit. Filios suos, quam cito etas patiebatur, faciebat equitare et armis intendere, filias vero lanificio assuescere coloque ac fuso, ne per otiumq torpescerent. Regnum quoque Francorum, quod postr patrem Pipinum suum regnandums susceperat, quam plurimum ampliavit. Christianum cultum summa pietate semper excoluit. Romam veniendo de equo ad miliare descendit, et pedes eundo per urbem, omnium eccelsiarum postes humiliter deosculatus fuit. Sict etiam tunc in Urbe monasteriis et ecclesiis multa munera largitus fuitu. Hicv Terramw Sanctam occupatamw ax Saracenis, patriarche Ierosolimitani et Constantini imperatoris Constantinopolitani litterisy receptisz, Terre Sancte compatiens cum magno exercitu illuc usque pervenit et recuperataa terra, cum per Constantinopolim rediret, auro, argento, gemmisque pretiosis a Constantino imperatore exhibitis, cum nollet recipere, solas Christi etb sanctorum reliquias postulavit, premissoque ieiunioc et oratione, recepit de corona Domini partem, qued tunc ipso cernente floruit, et clavume unum passionis Domini, partemf Crucis Dominice, et sudarium Domini, et camisiam beate Marie, et bracchium Sancti Symeonis, que omnia cum comitantibus multis miraculis secum detulit et in Aquisgrani in basilica Sancte Marie, quam construxeratg, recondidit. Ad numerum etiam elementorum, id est litterarum in alphabetoh, cenobia fundavit, et in unoquoque per ordinem unam litteram de auro fabricatam plus quam C libras Turonensiumi valentem reliquit, ut ex ordine litterarum tempus fundationis uniuscuiusque monasterii cognosceretur. Que littere adhuc in plerisque monasteriis reperiuntur. Hic etiamj IIIIor archiepiscopatus, videlicet Treverensem, Coloniensem, Maguntinensem et Salis burgensemk divitiis ac honoribus ampliavit. Karolus veroj, filio suo primogenitol Lodovico coronato, plenus bonis operibus moritur et Aquisgrani inm basilica Sancte Marie, quam ipse construxeratmn, sepelitur. Anteo vero quam morereturx, advocatisp ecclesiarum prelatis, quos habere potuit, omnes thesauros eis tradidit per ecclesias distribuendoszbcdo.
815
DCCCXV. Lodovicusq (I.)r cum Lothario filio suo imperavit annis XXV. Hic filius Magni Karoli habuit duos fratres, unum, qui Theotoniams, alium qui Hispaniamt regebantu, et ambos superavit; qui in ultimo malum finem habuerunt. Hic habuit tres filios, videlicet Lotharium, Pipinum et Lodovicum. Primum scilicet Lotharium Cesarem fecit, cui etiam Italiamv regendam commisit, secundum scilicet Pipinum Aquitanie regem fecit, tertium vero, scilicet Lodovicumw, Bavaris et Germanis regem et principem concessit. Hoc tempore legati Michaelisx imperatorisy Constantinopolitaniz tulerunt Lodovicoa imperatori inter cetera munera libros Sancti Dionysiib, qui cum magno gaudio sunt recepti. Eo tempore floruit Rabanusc monachus, abbas Vuldensisd, poeta magnus ete scientia theologie preclarus. Hiis diebus Heneldus rex Danorum cum uxore et filiis et magna parte Danorum Maguntie baptizantur. Hoc etiam tempore Lodovicusf rex Germanieg XIIII duces Bohemorumh cum subsequacibusi baptizatij sunt et in fide Christiana edocerik fecit. Lodovicusl imperator cum Pipino rege Aquitanie etm Lodovicon rege Germaniem Britanniamo invasit et ipsam ferro et igne totam vastavit. Sed post contra Lodovicump imperatorem filiorum eius et optimatumq oritur maximar commotio. Sed imperator plures optimatess exulavit, et ex hoc optimatest et filiosu plus contra se provocavit. Post hec malitia quorundam actum est, ut etiam consensu Romani pontificis et etiam episcoporum necnonv procerum iudicio pius imperator imperii deponeret dignitatem, siquidem et populus iam a patre recesserat filiis adherendo. Sic pius imperator a suis proditus etw traditus, in potestatem filiorum redactus arma deponit et recluditur, sed Domino disponente eodem anno populus de facto imperatoris penitens eum pristino honorex restituit; filiique eius exposcunt veniam pro commisso. Eo tempore ossa beati Viti martyris de Parisius transferuntur in Corbeiam Saxonie monasterium multum sollempne. Unde testati sunt ipsi hoc in presagium contigissey, quia ab illo tempore gloria Francorum, quantum ad imperium, translata est ad Saxones. Eo tempore Normanni, qui idem sunt quod Norveciiz, graviter Galliam infestant. Lodovicusa autem imperator postquam omnia, que Constantinus Romane ecclesie contulerat, confirmaveratb, venienti ad se filio suo Lothario reconciliatur eique coronamc imperiic relinquens, diem clausit extremum. Huiusd tempore in territorio Tullensie puella XII annorum post sacram communionem a sacerdote in Pascha susceptam per sexf menses pane et aqua, deinde ab omni cibo et potu per trien- nium abstinuit. Huius etiam tempore in Gallia ante solstitium estivale magna tempestate exorta cum grandine, ingens fragmentum glacieig cecidit, cuius latitudo VIx pedum et longitudo XV et altitudo duorum fuit. Strabus discipulus Rabani claret, qui librum ad Lodovicumh imperatorem de officio ecclesie scripsitd.
DCCCXVI. Stephanusa sedit mensibus VII et cessavit diebus XVIII. Hic natione Romanus ex patre Iulio. Sepultus est in ecclesia Sancti Petri. Hic Gallias veniens honorifice ab imperatore Lodovicob suscipitur, et captivos multos per Franciam redimens Romam reversus diemc clausit extremum.
816
DCCCXVII. Paschalisd natione Romanus ex patre Marino sedit annis VII, diebus XVII, et cessavit diebus XVIIIe. Hic corpus beate Cecilie, ipsa revelante ei, et corpus beati Tiburtiif et Valeriani necnon et Sancti Urbani pape de cimiterio, ubi fuerant reconditig, manu propria elevans intra Urbem in ecclesia beate Cecilie honorifice collocavit. Hich etiam ante additum ad corpus beati Petri circa hostia erea altare construxit, et in ipso corpus Sancti Sixtii primi recondidit. Hic etiam ecclesiam Sancte Praxedis reparansj cenobium Grecorum monachorum ibidem instituit, et innumerak corpora sanctorum ex cimiteriis colligens ibidem honorifice recondidith.
817
818
819
820
821
822
823
DCCCXX4. Eugenius (II.)l natione Romanus sedit annis III, mensibus II. Hic ex patre Bonomundo per laicos Romanos cecatus est et martyrio coronatus. Sepultus est in ecclesia Sancti Petri in Vaticano. Hicm prius Sancte Sabinen cardinalis existenso eandem ecclesiam ciboriop argenteo super altare et pictura sollemni decoravitm.
824
825
826
DCCCXXVII. Valentinus diebus XL, et cessavit diebus III. Hic natione Romanus.
827
DCCCXXV3. Gregorius (IIII.)q ex patre Iohanne sedit annis XVI. Hic natione Romanus ecclesiam Sancti Martini in Monte prius a fundamentis destruxit, et postea novis fabricis erexit. Hic ex assensu Lodovicir imperatoris et omnium episcoporum instituit, ut festum Omnium Sanctorum celebraretur Kal. Novembris in partibus Francie et Germanie, quod ex institutione Bonifatiis pape Romani faciebant. Huius tempore orta est magnat turbatio Christianis. Namu de Romanisu quidam scelerati miserunt ad soldanumv Babilonie, ut Romam veniens Italiamw possideretx. Tanta itaque multitudo Saracenorum per portum Centumcellensem intrans, replevitv superficiem terre ut locuste; obsessa Roma, capitur civitas Leonina, ecclesia Sancti Petri spoliatur et equorum stabulum efficitur, et non solum civitas, sed omnis Tuscia in solitudinem redigitur. Tandem ad petitionem Gregorii papey Guidoz marchio cum Lombardisa veniens, post Lodovicusb rex cum Gallicisc, cum multa sanguinis effusione Christianorum Saraceni sunt fugati. Huius tempore etiam Saraceni Apuliamd et Siciliame devastaverunt. Hicf beatus pontifex sanctorum martyrum corpora Sebastianig, Gorgonii ac Tiburtiih ex cimiteriis, in quibus ante iacueranti, ad ecclesiam Sancti Petri perduxit etj in oratorio Sancti Gregorii separatis altaribusk collocavit. Corpusl etiam Sanctim Gregorii a loco, ubi prius iacueratj, elevans sub altare ipsius posuitl et post innumera bonan sepultus est apud Sanctum Petrumf.
828
829
830
831
832
833
834
835
836
837
838
839
840
841
842
843
DCCCXL. Lotharius (I.)i imperavit annis X. Huius tempore Saraceni funditus ecclesias beatorum apostolorum Petri et Pauli cum omnibus Romanorum finibus dilapidatij sunt, qui postea in Africamk, unde venerant, redeuntes in alto pelago dimersi sunt. Hic senior filius Lodovicil solus usurpat imperium. De hoc alii duo fratres sui dolentesm contra ipsum parant bellum et in pago Altissiodorensi convenientes, tanta cedes utrimquen facta est, qualis numquam facta est anteoin gentemo Francorum. Et cum ipsorump vires adeo attenuateq essent, ut adversariisr resistere non possent, pacem inter se fecerunt regnas dividendo, imperio tamen Lothario remanentet. Tunc exiit fama in Africamu, inv Hispaniamw de pugna horum trium fratrum prox imperio, et ideo Saraceni et alie diverse gentes, quomodo Romanum imperium invaderenty, contendunt. Huius tempore Normanni de mari per Ligerim Galliam intrantes pene totam ferro etz igne devastant. Saxones etiam ex alia parte se imperio opponentesa Galliam ferrob etc igneb devastant. Item Lotharius cum Lodovicod filio suo imperavit annis V. Lotharius vero XVo imperii sui anno, partitoe inter filios suosf regno, renuntiavit seculo et in Promiag monasterio, suscepto habitu monachali, non multo post obdormivit in Christoh. Dei cuius anima maxima inter angelosj et demones altercatio fuit, ita quod etiam cunctis assistentibus corpus distrahik videbatur. Sed monachis orantibus demones sunt fugati. Annol Lotharii IXom Sancta Helena Constatini mater, Rome in ecclesia Sanctorum Marcellinin et Petri sepultao, in Franciam transfertur et in diocesi Remensi cum magna veneratione excoliturli.
DCCCXL4. Sergius (II.)o natione Romanus ex patre Sergio sedit annis III, mensibus II et cessavit diebus XV. Hic vocaturp Os Porci, unde ab isto inantea omnes proprium nomen mutaverunt. Isteq coronavit Lothariumr imperatoremq.
844
845
846
DCCCXLVII. Leo (V.)s natione Romanus ex patre Dualdot sedit annis VIII, mensibus III, diebus VI, et cessavit diebus VI. Huius tempore Adulphusu rex Anglorum, qui primus totius Anglie obtinuit monarchiam, devotionis causa venit Romam et coram Leone papa obtulit tributum Sanctov Petro de unaquaque domo argenteum nummum in anno, et hoc tributum usque hodie perseverat. Hic pontifex catholicus multe patientie multeque humilitatis divinarum scripturarum extitit ferventissimus perscrutator, vigiliis et orationibus semper intentus. Hic a parentibus primum inw Sanctixy Martini monasterioy confessoris ob studia litterarum, iuxtaz ecclesiam beati Petri apostoli positus fuit, ubi non solum in scientia, sed etiam in conversatione tamquam perfectus monachus profecit. Hunc post Sergius papa presbyterum faciens titulum Sanctorum IIIIor sibi assignavit. Quoab Sergio mortuo etiamc necdumd sepulto, Leoe unanimiter a Romanis in summum pontificem est electuse. Qui mox factus pontifex Sancti Petri et Sancti Pauli basilicas et alias ecclesias, quas Saraceni paulo ante omnino devastaverant etf spoliaverant, honorifice restauravitf. Hic pro Neapolitanis in mari contra Saracenos pugnantibus orando collectam fecitb...
Postg hunc Leonem Johannes Anglicus natione Maguntinush sedit annis II, mensibus V, diebus IIIIor, et mortuus est Rome, et cessavit papatus mense I. Hic, ut asseritur, femina fuit, et in puellari etate a quodam suo amasio in habitu virili Athenis ducta, sic in diversis scientiis profecit, ut nullus sibi par inveniretur, adeo ut post Rome trivium legens magnos magistros discipulos et auditores haberet. Et cum in Urbe, ubii vitai et scientia magne opinionis esset, in papam concorditer eligitur. Sed in papatu per suum familiarem impregnatur. Verum tempus partus ignorans, cum de Sancto Petro in Lateranum tenderet, angariata inter Colisseumj et Sancti Clementis ecclesiam peperit, et post mortua ibidem, ut dicitur, sepulta fuit. Et quiak papa eandem viam semper obliquat, creditur a plerisque, quod ob detestationem facti hoc faciat. Nec ponitur in catalogol sanctorum pontificum propter muliebris sexumm quantum ad hocm deformitatem.*
847
848
849
850