fol. 2v [Päpste]
| | fol. 3r [Kaiser]
|
*presentiaa ac venerando triumpho pretulerunt. Pro tanto eta Romanabc sedes prior est omnium dignitate, licet
Antiochena sedes prior sit temporec. ℭ Passi sunt autem Petrus et Paulus ultimod anno Neronisd: Petrus quidem in via
Aureliae ibique sepultus iuxta palatium Neronianum in Vaticano, ubi crucifixus estf, Paulusg vero ad Aquas
Salinash ini viai Hostiensi. ℭ Tempore veroj Cornelii pape Greci furati corpora apostolorum, ut ipsa in Greciamk deferrent,
asportabant. Sed demones in idolis habitantes divina coacti virtute clamabant: Viri Romani, succurrite, quia dii vestri
auferuntur. Fideles hoc intelligentes de apostolis,
infideles vero de suis diis, multitudo adunata
fidelium et infidelium illos persequitur. Quod
videntes Greci apud catacumbasl apostolorum corpora in
puteum proiecerunt, sed a beato Cornelio Papa sunt inde
extracta. Sed cum in dubium verteretur, que essent ossa
Petri vel Pauli, orantibus fidelibus et ieiunantibus
divinitus responsumm habuerunt, quod maiora ossa
predicatoris sunt, minora vero piscatoris. Que tamen post
beatusn Silvester dicitur cum lance equaliter ponderasse et
consecrando utriusque ecclesiam in utraque
utriusque ossa collocasseg.
| 51 52 53 54 55 56 57 58 | *suoab nido renascitur. Estc ad modum aquile magnad, cristato
capite, circa collum fulgore aureo, posterae parte purpureo
preter caudam, cuius nitor roseus ac ceruleus scribitura.
|
| 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 | LVIIII. Nero imperavit annis XIIIf, mensibus VII, diebus XXIX. Hic Romanum imperium deformavit et minuit. Piscabatur retibus aureis, que
sericisg funibus extrahebanturh. Infinitam senatus partem interfecit, bonis hominibusi hostis fuit, cythareticoj habitu vel tragico parricidia
multa commisit, fratre, uxore, matre et magistro interfectis. urbem Rome incendit, Christianis primam persecutionem intulit. Propter hoc a Romanis
omnibusk destitutus simul et a senatu hostis iudicatur. ℭ Huius anno VIo Iacobus frater Domini qui ab omnibus iustus appellabatur, primo a Iudeis
lapidatus post pertica fullonis excerebratus occubuit. ℭ Seneca Cordubensis patruus Lucani poete preceptor Neronis vita et scientia
preclarus incisione vene et haustu venenil iussu Neronis periit. ℭ Hoc tempore Iudea Romanis rebellism efficitur et a Nerone contra ipsamn Vespasianus
mittitur. ℭ Nero etiam omnibus flagitiis suis hoc addidit, ut sanctos Dei Petrum et Paulum trucidaret. ℭ Hic cum propter urbis incensionemo alia sua
maleficia quereretur ad penam, e palatio fugit, et inp suburbanoq quod fuit inter Salariam et Numentanam, ad quartum urbis miliarium se ipsum interfecit
et a lupis dicitur comestus. De ipso refert Suetonius, quod cum esset sceleratissimusr, nullum hominem ex aliqua parte corporis pudicum et purum iudicabat,
ideoques suis obscenitatem ceteraque delicta libere concedebat. Nullam vestem bis induit. Soleas argenteast mulis fecit. In ulla re
dampnosior quam in edificando. Nam palatii ipsius largitas, structura, ornatus ex auro, argentou, gemmis et ebore brevi sermone non potest
comprehendi. ℭ Hiis temporibus Coliseus sivev Colosusv Rome erigitur, habens altitudinis pedes CVIIw.
|
LXXI. Linuso Italicuspq de regione Tuscie, patre Esculano, sedit annis XI, mensibus III, diebus XIII. Hic ex precepto
beati Petri apostoli constituit, ut mulier in ecclesiam velato capite intret. Hic martyrio coronatus est sepultus in Vaticano
iuxta corpus beati Petri IX. Kal. Octobr. ℭ Dicunt qui de cathedra Romane Ecclesie diligentius perscrutati sunt, quod Linus et Cletus non
sederunt ut pontifices, sedr ut summi pontificisr coadiutoress, quibus Sanctust Petrust in vita sua unam credidit ecclesiasticarum rerum
dispensationem. Ipse vero tantum orationi et predicationi vacabat, propter quod tanta auctoritate dotati, meruerunt in
catalogou pontificum poniv. Clementem vero ipse beatus Petrus successoremw sibi constituit. ℭ Hic beatus pontifex Linusx cum demones
effugaret, mortuos suscitaret, et innumerabilia alia miracula faceret, et multos baptizaret, et cum etiam Saturnini consulis, qui ipsum
captivaverat, filiam a demoney liberasset, Saturninus consul credens hoc magicis
artibus fieri, ipsum diversis penisz afflictuma decollavit. Et licet corpus
eius primo fuerit in Vaticano sepultum, post tamen a Gregorio Hostiensi episcopo cum multa solempnitate
cleri inb Hostiamb est deportatum et in ecclesia maioric id est Sancti Laurentii reconditum.
| 71 | LXXI. Galba mensibus VII, in Hiberniax Vitellius, in Germania Ottoy Romanum imperium regentes per annum sese interfecerunt.
|
| 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 | LXXII. Vespasianus annis IX, mensibus XI, et diebus XXII. Hic factus est imperator apud Palestinam. Obscure quidem natus est, sed optimis comparandus. ℭ Sub hoc Iudea
Romano cessit imperio. Hic cum filio Titoz de Iherosolimisa triumphavit, propterb hoc senatui et populo Romano extitit amabilis et iocundus. Profluxu
ventris periit. Etc cum morte urgeretur, erexit se, Stantem, inquitd,
decete imperatoreme excedere terris. Hic cumf a Claudio in Germaniam et
Britanniamg missus tricesies et bis cum hoste conflixit, validissimas
gentes imperio Romano adiecitc.
Iherosolimahi a Titoj et Vespasiano subvertitur et ab eis omnia
ornamenta templi delata sunt Rome, et iuxta quodk Hieronymusl in
Expositione Ioelm refert: In templo pacis repositan fuerunti.
|
LXXXII. Cletus natione Romanusd de regione vico Patricioe, patre Emiliano, sedit annis XI, mense I, diebus XI. Hic ex
precepto beati Petri XXVf presbyteros ordinavit in urbe Roma mense Decembri. Sepultus est iuxta corpus beati Petri in Vaticanog
VI. Kal. Maii et cessavit episcopatus eius diebus XXXVqueh.
| 82 83 84 | LXXXII. Tituso annis III. ℭ Hic Iherusalemp cum patre subvertitq. Mirabilisr vir omnium virtutum ets adeo, ut delicie humani generis diceretur. Hic convictos
adversum se de coniuratione dimisit in eadem familiaritate, quam ante habuerant permanendo. Liberalitatis tante fuit, ut nulli quicquam
negarett, dicens nullum tristem ab imperatore debereu discederev, asserrens
se illum diem perdidisse, quo nihil dederat. In ea qua pater villa apud
Sabinos sepultusw est. Tantus luctus eo mortuo in urbe fuit, ut omnes quasi
suam mortem deflerent. Et licet paterx eius magnarum virtutum fuerit, filius tamen
quia excessit patrem virtute, preponitur patri in scriptis et in communiy locutione.
|
| 85 86 87 88 89 90 91 92 | LXXXV. Domitianus annis XIII, mensibus V. Hic frater Titiz fuit. Primisa
annis moderatus imperio fuit, mox ad ingentia vitia progressus, tantum
in se excitavit, ut merita fratris et patris aboleret. Interfecit enimb
nobilissimos ex senatu. Dominum et Deum primum appellari se iussit, nullamc
sibi nisid argenteam vel auream in Capitolio statuam passus est poni.
Consobrinose interfecitf. ℭ Secundam post Neronem Christianisg intulit persecutionem. Hic licet filius Vespasiani et frater Titih fuerit, in nullo tamen ipsis sed potius Neronig aut
Gallicule similis fuit. Verumi cumj ob scelera omnibusk exosus fuisset, interfectus est a suis in palatio anno etatis sue XXXVI. et cum dedecore sepultus estl. ℭ Huiusm tempore
passus est Dionysiusn Ariopagita cum sociis suiso et sanctus Lucianusp beati Petri apostoli discipulus quosq sanctus Clemens coniunxerat in Gallias mittendom. ℭ Istius tempore e-
dificatum est templumr Pantheon, quods nunc Sancta Maria Rotunda dicitur. Factum est autem hoc modo: Senatores percipientes Persas rebellasse, cum Marcum
Agrippamt urbis prefectum illuc mittereu voluissent, et ille renueret petens trium dierum deliberationem; etv cum quadam nocte super hoc cogitando
obdormisset, apparuit ei quedam femina dicens, quod si promitteret se facturum unumw templum ad honorem ipsius, sicut ipsa doceret,
vinceret ipsius auxilio, asserens se vocari Cybelemx matrem omnium deorum. Agrippa cum hoc promisisset et mane consurgens hanc
visionem senatui retulisset, missus esty magno apparatu naviumz et quinque legionibus militum Persas debellavita.
Johannesb
evangelista in Patmosc
relegaturbd.
|
LXXXXIII. Clemensi natione Romanus de regione Celio monte, ex patre Faustino, sedit annis IXj, mensibus II, diebus X. ℭ Hic dum multos
libros Christiane scriberet religionis, martyrio coronatus est. ℭ Hic fecit VII regiones dividi notariis, qui gesta martyrum
unusquisque per regionem suam diligenter perquireret. ℭ Hic quamvis a beato Petro esset electus, tamen coegit Linumk et Cletum ante se pontificari. Et
ita est ipse primusl per electionem, tertius vero per gradum. Unde ipse scribit in epistola ad Iacobum Ierosolimitanum dicens: Symon
Petrus tempore quo finem vite sibim imminere presensit, in conventu fratrum positus apprehensa manu mea sic dixit: Fratres, hunc Clementem
episcopum urbisn ordino, qui mihi ab initio usque ad finem comeso fuit inp omnibus; cumque egoq ad pedesr procidens declinarems cathedre
honorem, respondit: Tu peccati periculum timens fugis cathedram. Certus esto, quia amplius peccas, qui populum Dei velut in fluctibus positum;
cum possis iuvare, subterfugis, tui tantummodo considerationem habens, et non quod in commune expedit providens. ℭ Huius corpus circa Chersonam, ubi
exilio relegatus fuerat, in Mare Ponticum proiectumt diuu iacuitu, sed post multorum annorum curricula mari ab illo loco recedente a beato
Cyrillo Moravorum episcopo et pene omnium Sclavorum apostolov, divinitus repertum, delatum est tempore primi Nicolaiw pape Romam et in ecclesia Sancti Clementis per
papam et populum Romanum honorifice reconditum. In qua ecclesia et beatus Cyrillus post paucos dies diem claudens extremumx tumulatury miraculis
corruscandoz.
| 93 94 95 96 97 98 | |
| 99 | LXXXXIX. Nervae anno I, mensibus IIII. Iste omnia que Domitianus fecerat dampnavit, undef Iohannes evangelista deg exilio Ephesum rediith.
|
| 100 | ℭ Traianus imperavit annis XIX. Iste Asiai et Babiloniaj capta, ad Indiek finesl post Alexandrumm accessit. Hic non per se, sedn per
suos consiliarioso tertiamo Christianisp iussit fieriq persecutionem. ℭ Hic ex familia Hispanar natus in Italias apud Agrippinam in
Galliis imperator factus est. Hic post Augustum fines Romani imperii longe lateque ampliavit et usque ad fines Indiet accessit. In Mari Rubro classem
instituit, ut per eam fines Indie vastaret, Rome et per provincias omnibus se equalem exhibens amicos suos salutandi causa frequentansu vel egrotantes,
liberalis cunctisv. Hic post ingentem belli gloriam a Perside rediens apud Seleuciamw profluvio ventris extinctus est. Ossa vero ipsius collata in urnam au-[ream]*
|