fol. 3v [Päpste]
| | fol. 4r [Kaiser]
|
CI.
| 101 | *[au-]ream, Rome delata in foro, quod ipse edificavit sub columpna posita sunt, cuiusa altitudo CXL pedesb. Hic solus omnium intra urbem sepultus est et inter divos relatusa. Huius hoc insigne memoriec est, ut in senatu
principibus non aliter acclametur nisi Felicior Augusto melior Traiano. ℭ Sub eo passus est Sanctus Ignatius discipulus Sancti Iohannis
evangeliste episcopus Antiochied, qui Traiano de victoria redeunti et mortem Christianis comminanti occurrit et se Christianum confitens ferro vinctus Romam
ducitur. Huius cor, cum minutatim divisum esset, nomen Christi in
singulis particulis aureis litteris scriptum inventum est. ℭ Eo tempore
floruit Eustachiuse cognomento Placidus magister militie Traiani imperatoris,
cui in venatione inter cornua cervi Christus in cruce apparuit, et post cum
uxore et pueris baptizatus, sicut Christus predixerat, multa cum uxore et filiis
adversa sustinuitf. ℭ Pantheon Rome fulmine concrematur,
denuoque reparatur. ℭ Plinius orator et historicusg floret, quih mitigavit
imperatorem Traianum sevientemi in Christianos a persecutione ipsorum, scribens
imperatori: In Christianis nil mali reperiri posse preter quod idolis non
sacrificabant et Christum velut Deum ante lucem surgentes laudabantj.
ℭ Huius tempore Symon Cleophas consobrinus Iacobik apostoli, qui ei in episcopatu
successerat, Ierosolimislh martyrio coronatusm estm.
|
CII. Anacletus natione Grecus de regione Athenis ex patre Antiocho sedit annis IX, mensibus II, diebus X, et cessavit episcopatus diebus XIII. Hic
memoriam beati Petri construxit, et composuit seu alia loca, ubi episcopi traderentura sepulture. Sepultus est autemb iuxta corpus beati Petri IIIo Id.
Iulii. ℭ Hic constituit, ut clericus nec comam nutriat nec barbam. ℭ De isto tacet Eusebius in chronicis et dicit, quod Anacletus ipse
est quic et Cletusc. Sed Damasus papa in chronica Romanorum pontificum, quam scribit Hieronymod, ponit eos diversos et dicit, quod Cletus fuit natione
Romanus, Anacletus autem natione Grecus. Non solum autem in hoc, sed etiam in pluribus aliis chronica Eusebii dissentit ab illis chronicis.
ℭ Hice etiam beatus pontifex per epistolam suam omnes fideles monuit, ut presbyteri pre ceteris honorentur, dicens quod Deo sacrificantes non debent
vexarif, sed portari atque ab omnibus venerari. ℭ Voluitg etiam, utg presbiteri, quando sacrificant, testes secum habeant maxime episcopi,
ut Domino perfecte sacrificare probenture.
| 102 103 104 105 106 107 108 109 110 | |
CXI. Euaristus natione Grecus ex patre Iudeo nomine Iuda de civitate Bethleem sedit annis X, mensibus VII, diebus II, et cessavit episcopatus diebus
XVIII. Hic titulos in urbe Romah divisit presbyteris, et VII diaconos constituit, qui custodirent episcopum predicantem propter
stilum erroris, qui posset imponi episcopo ab emulis, et sic infamaretur episcopus et verbo divino detraheretur ab insidiatoribus. ℭ Constituit etiam, ut
coniugium a parentibus publice sponsetur, et demum a sacerdote benedicatur sollempniter. Hic martyrio coronatur sub persecutione
Traianii. Qui sepultus est iuxta corpus beati Petri in Vaticano.
| 111 112 113 114 115 116 117 118 | |
| 119 120 | CXIX. Hadrianusn imperavit annis XXI. Iste rebelles Iudeos secundo subiugavit urbemque Hierosolimamo restauravit, nonp Iudeos sed alias
gentes in ea locandop. Iste fuit in omnibus gloriosus. Leges multas condidit et columpnam suo nomine in urbe fieriq fecit. Etr licet
Traiani nepos esset, tamen glorie Traiani invidens, statims tres provincias videlicet Syriam, Mesopotamiam et Armeniam, quas Traianus
addiderat, dereliquitt. Idem de Daciau facere conantem amici deterruerunt eum, quia Traianus victav Daciaw ex toto orbe Romano infinitam
hominum multitudinem ad agros et urbes colendas transtulerat. Pacem tamen omni tempore imperii sui habuit. Facundissimus latino
sermone, Greco eruditissimus fuit, diligentissimus circa erariumx fuit et militum disciplinam. Obiit in Campania imperii sui anno XXI.
Senatus ei voluity tribuere divinos honores, tamen successor ipsius multo conatu apud senatores vix obtinuit. ℭ Hadrianus etiam
restaurata Iherosolyma precepit, ne cui Iudeorum daretur licentia intrandi, sed tantum Christianis. Et illo tempore factum est, ut locus passionis Christi esset intra
muros, qui prius fuit extra. Et quia ipse vocabatur Helius, Hadrianus voluit, ut Iherosolyma suo nomine vocaretur Helia. ℭ Sub Hadriano
passa est Rome beata virgo Serapiaz, Antiochena genere, manens in domo nobilissime femine Sabine, quam sua doctrina converterat. Unde et Sancta
Sabina, quia collegisset ossaa Sancte Serapieb, accusatur ac demum ipsa martyrio coronaturc. ℭ Floruit etiam hiis temporibus Secundus philosophus,
qui philosophatus est omni tempore silentium servansd. Causa autem silentii in suo libro demonstrature. ℭ Hocf temporef Aquilag genere Ponticus
secundus interpres Mosaiceh legis floret. ℭ Hici Hadrianusj precepit per epistolam, ut nemini liceret Christianos sine obiectu criminis aut probatione
dampnare. Hic postquam rem publicam iustissimis legibus ordinavit et bibliotecam Athenisk miri operis extruxit, obiit in Campania. ℭ Huius
tempore Greco more tunc primum in orientali ecclesia Christianorum mysteria celebrata sunt, que prius hebraice celebrata fuerunti.
|
CXXI. Alexanderj (I.) natione Romanus ex patre Alexandrok de regione Capril Tauril, sedit annis VIII, mensibus V, diebus II, et cessavit episcopatus
diebus XXXV. ℭ Hic constituit aquam aspersionis cum sale benedici, et in habitaculis hominum aspergi. Hic sub Hadriano imperatore
missus est in carcerem, et Hermes prefectus urbis, qui per eum crediderat, atque Eventius presbyter et Theodolus diaconus, qui cum papa
Alexandrom et cum pluribus aliis diversis penis affectin martyrio coronantur. ℭ Alexandero autem papa tunc inp via Numentana
sepultus post in ecclesia Sancte Sabine est translatus. ℭ Hic ob memoriam passionis Christi in canone addidit: Qui pridie quam pateretur usque
Hoc est corpus meum. Hic etiam statuit, ut vino aqua in missaq miscereturr ad designandums unionem Christi et ecclesie, ett ut
oblatio fieret ex azymou et in modica quantitate, dicens: Hec oblatio quanto potior tanto rariorv.
| 121 122 123 124 125 126 127 128 | |
CXXIX. Sixtusw (I.) natione Romanusx ex patre Pastore regione Via Lata sedit annis X, mensibus III, diebus XXIy, et cessavit episcopatus diebus II. ℭ Hic constituit,
ut diceretur: Sanctus, Sanctus, Sanctusz Sabbaotha in missa, et ministeria sacrata non tangerentur nisi a ministris. Iste foris Portam
Appiam decollatus fuit, ubi Dominus apparuit Petro: Domine, quo vadis? Sepultus est autemb in Vaticano iuxta corpus beati Petri. ℭ Huius temporibus dum
seviente ubique persecutionec Christianorum paucissimi invenirentur, qui se dicerent Christianos, Christianis in Gallia poscentibus, ut ipsisd
aliquem virum dirigerete, qui pene iam extinctam lucernam fidei reaccenderetf, misit Peregrinum episcopum genere Romanumg ipsi
pluresh alios associando. Qui Peregrinus multis ad fidem conversis, ibidem martyrio coronatur. ℭ Hic constituit, ut corporale non
fieret ex sericoi sed de purissimo lino contexto non tincto, et ut mulier vasa sacra altarisj et pallas non tangeretj. Hickl
statuit, ut quicumquem episcopus vocatus fuisset ad sedem apostolicam rediens ad ecclesiamn suamn susciperetur nono nisi cum litteris papalibuslp.
| 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 | |
CXXXIX. Thelesforus natus ex Anachoritaq sedit annis XI, mensibus III, diebus XXII, et cessavit episcopatus diebus VII. ℭ Hic constituit, ut VII
ebdomadisr ante pascha ieiunium celebretur. Et ut missam ante tertiam nullus presumerets canere. Et constituitt canere
hymnumt angelicum ante sacrificium. Et in natali Domini cantari tres missas cum Gloria in excelsis Deo. Hicu martyrio coronatur et in Vaticano
iuxta corpus beati Petri sepelituru. Septem ebdomadarum autem ieiunium plene ieiunandum maxime clericis precepitv dicens: Sicut discreta
debet esse vita clericorum a laicorum conversatione, sicw et ieiuniix debet esse discretio. Has ergo VII ebdomadas omnes clerici a carne et
deliciis ieiunent. Tres missas autem in natali Christi instituity, primam in pullorum cantu proximante media nocte, quando Christus in
Bethleem nasci dignatus est, secundam illucescente aurora, quando Christus in cunabulis a pastoribus est adoratus, tertiamz missamz
ipsa hora diei tertia, quando illuxit nobis dies redemtionis nostrea.
| 139 | |
| 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 | CXL. Antoninusl Pius cum filiis imperavit annis XXIIm, mensibus III. Iste ob hoc tale cognomentum accepit, quia in omni regno cautionibus
retentis creditorum debita relaxavit. Iste gener Hadrianino ergap Christianos pius fuit et adeo tranquilleq regnavit, ut
merito pius et pater dictus fueritr. Erarium opulentum reliquit et rem publicam ampliavit. Post mortem vero eius tamquam Romuluss
colebatur. Obiit autem apud Ortam villam suam miliariot ab urbe XIIo atque inter divos relatus est et merito consecratus estu. ℭ Hoc tempore
Galienus medicus Pergamo oriundus Rome claret. ℭ Eo tempore floruit Pompeius Trogus natione Hispanusv, qui totius orbis historias
a tempore Nini regis Assyriorumw usque ad monarchiam Cesaris latino sermone deduxit distinguens per libros XLIIIIor, quorum
abbreviationem fecit Iustinus eiusx discipulusx. Qui Iustinus philosophus Antoninoy Pio librum de Christiana religione compositum tradidit et benignum eum
Christianis fecit. ℭ Hic Antoninusz adeoa pius fuit, uta nullib acerbus fueritc, querens bonis honorem. Qui dicitur tale verbum dixisse: Malod exemplo
Scipionise unum civem servare quam mille hostes occidere. ℭ Huius Antoninif filia Faustina nomine, cum vidissetg gladiatores
duosh similiter cum gladiis ludereh, exarsit in unum; propter quod cum languere cepisset, viro suo Marcoi Antonio causam
languorisj manifestavit. Qui per consilium medicorum Caldeorum ipsum gladiatorem fecit interfici et
sanguine illius Faustine corpus perungi, maximek illam partem corporis, ubi libido concupiscentie vehementius inflammaturk;
quo facto moxl cessavit temptatio etm etiam infirmitasmn.
|
CL. Hyginusb natione Grecus dec Athenac, cuius genealogia non invenitur, sedit annis IIIIum, mensibus III, diebus VId, et cessavit
diebus III. Hic clerum composuit et gradus distribuit. Hice sepultus est in ecclesia beati Petrie. ℭ Hic constituit, ut unus patrinus vel
patrina suscipiat levatumf a fonte baptismi, similiter et in confirmatione etg in catezizationegh. ℭ Hici martyrio coronaturj. Hick etiamk statuit, quod
excepto Romano pontifice nullusl metropolitanus audiat causam episcopi sue provincie nec eum condempnet, nisii...*
| 150 | |