Martin von Troppau – Chronicon Pontificum et Imperatorum |
||
zurück (Vorrede) | Startseite | vorwärts | ||
Vorrede |
---|
fol. 1c HISTORIA ROMANA Zeile 10 folgt in C auf alligari bzw. die C-Variante procedere ein vielfach als „Historia Romana“ deklarierter Abschnitt, der die Geschichte Roms in vorchristlicher Zeit als Ergänzung zu Martin von Troppau ab Christi Geburt bietet, dem aber in C der Quellenkompilationsabschnitt (oben Zeile 35ff.) vorangestellt ist (Text nach C fol. 259a Z. 32ff.; Varianten nach Anhang in B3): Primo ergo dicendum est de quatuor regnis maioribus de quibus Romanum ultimum fuit. Secundo dicendum est de tempore quo Roma incepit. Tercio de personis a quibus incepit. Quarto de modo quo incepit. Quinto de rectoribus et regimine quo profecit. [1] De quatuor regnis maioribus. Sicut ergo dicit Orosius ad beatum Augustinum scribens a mundi creatione usque ad urbem conditam anni 4484, ab urbe condita usque ad nativitatem Christi anni 715 colliguntur, et ita ab origine mundi usque ad adventum Christi fluxerunt anni 5199. ℭ Reperiuntur autem inter alia regna quatuor fuisse maiora secundum quatuor climata mundi: videlicet Babylonicum ab oriente, quod incepit a Nino tempore Abrahe; Carthaginiense a meridie, quod incepit tempore iudicum sub Tola duce, quando Carthago condita est; Macedonicum a septentrione, quod incepit ab Alexandro circa tempora Machabeorum; Romanum ab occidente, quod incepit a Romulo. Quorum regnorum duo media minora, primum vero et ultimuma maiora, scilicet potentia et duratione leguntur; et sicut omnes historie Babylonice a Nino, cuius uxor Semiramis Babyloniam instauravit, sic a Procha, qui proavus Romuli fuit, Romane historie initium habuerunt, sicut dicit Orosius. Item sicut a primo anno imperii Nini quousque a Semiramide Babylonia tempore Abrahe instaurari cepit, fluxerunt anni 64, sic a primo anno Prochi, quo regnare cepit, usque ad conditionem urbis, que facta est a Romulo, fluxerunt anni similiter 64. Cuius Babylonie casum et excidium rex Cyrus fecit tempore Esdre et Zacharie prophete. Nam cum Cyrus orientem magna ex parte subiecisset, ad Babyloniam, que aliis civitatibus opulentior fuit, accessit; sedb Eufrates et alius fluvius sibi obstitit. Cumque unus de suis militibus non solum audacior sed etiam forma excellentior transitum attemptaret, et fluvii rapacitate absortus fuisset, rex Cyrus, dolens pro milite, iratus protestatus est, quod eum, qui tam preclarum militem vorasset, adeo meabilem faceret, ut genua feminarum transeuntium non tangeret. Quod et factum est. Nam per campi amplitudinem in 460 alveos fluvium divisit. Sic et Eufraten, fluvium validissimum, per mediam Babyloniam fluentem, a civitate avertit, et sic per alveum in luto aquarum multarum, sicut prophetavit Habacuc, hostiliter civitatem intravit, cepitque urbem quam, sicut dicit Orosius, vel humano opere exstrui vel humana virtute destrui potuisse pene incredibile apud mortales erat. Namque civitas in campi amplitudine sita, undique conspicua natura loci letissima, per quadrum fuit disposita. Murorum eius latitudo fuit 50 cubitorum et in altitudine quater tantum. Murus eius ex cocto laterec atque interfuso bitumine compactus fuit, a fronte murorum 100 portas ereas habuit, et circuitum eius 480 stadiis ambiebat, qui ambitus 51 miliare continebat. Et multa alia mirabilia de ipsa scribit Orosius. [2] De tempore quo Roma incepit. Tempus, quo Roma incepit, fuit postquam fluxerunt a creatione orbis anni 4484, anno post eversionem Troie 454, quando regnavit in Iudea rex Achaz. Longe enim ante creationem urbis plerique in Italia circa locum, ubi post urbs condita est, leguntur regnasse. Et primus Creteis Saturnus venit ab oris. Qui Saturnus eunuchus factus per Iovem filium suum, fugit a facie filii, de Creta navigio in Italiam veniens, prope ubi nuncd Roma est in silvis et rubis timore filii latuit absconditus, et ideo Latini post regionem illam Italiam, quasi absconditam, vocaverunt. Qui Saturnus tunc docuit populos terre domos edificare, laborare terras, plantare vineas et vivere sicut homines. Nam ante nesciebant laborare, sed erant sicut bestie, manducantes glandes, et habitabant in tuguriis et casellis de frondibus coopertis. Et pro hiis omnibus non solum a rusticis silvestribus princeps eorum factus est, sed etiam deus nominatus est. Qui rex factus, ob timorem filii non longe a loco ubi nunc Roma est, civitatem construxit, quam suo nomine Saturniam appellavit. Que modo Sutrium esse dicitur, ubi primum granum seminatum asseritur. Post Saturnum regnavit Picus filius eius. ℭ Post Picum regnavit Faunus filius eius, qui fuit pater Latini. Deinde regnavit Latinus, qui Latinam linguam emendavit; et Latini de suo nomine appellati sunt. ℭ Hii predicti reges regnaverunt 150 annis ante adventum Enee, de quo processerunt qui Romam post construxerunt. [3] De personis, a quibus Roma incepite. Persone vero, a quibus Roma condita est et denominata, a Troianis et ab Enea duce Troianorum originem habuerunt. Nam postquam Troia capta est 3. anno Abdon, qui iudicavit Israel, cuius destructio fuit ante urbem conditam 330.f anno, nam propter raptum Helene coniuratio Grecorum et concursus 1000 navium, et post decennem obsidionem Troie excidium secutum est. In quo decennio quam cruentissimo bello etg quantas nationes et populos ille turbo involverit atque afflixerit, Homerus poeta lucidissime ostendit. Post cuius excidium exierunt inde Eneas et Anchisesh pater eius et Ascanius filius Enee, et navigantes 12 navibus devenerunt in Siciliami. Ubi Anchise patre mortuo, cum vellent navigare in Italiam, per tempestatem maris devenerunt in Africam. Ubi et a Didone regina, que Carthaginem dicitur construxisse, nimium adamatus, post aliquante more contractum, relicta Didone et Africa, in Italiam devenit. Ubi cum in portu, ubi Tiberis influit mare, applicuisset, dictum est ei in sompnis: Vade ad regem Euandrum, qui regnat in 7 montibus - scilicet in eo loco ubi postea Roma condita est - et pugnat contra Latinum regem, et tu iuvabis eum, quia tibi debetur regnum Italie. Et ut credas, do tibi signum: quando processeris, invenies sub arbore ilice suem vel porcam albam cum 30 filiis albis. Et ibi ex hoc eventu post civitas edificata est, que usque hodie Albanum nomen accepit. Cum autem Euander vidisset Eneam, suspicatus hostem, sibi cum armis occurrit. At Eneas hoc cernens, tulit ramum olive, sibi ostendens in signum pacis more antiquorum, qui de terra ad terram transeuntes, ne crederentur hostes, ramum olive in manu deferebant pacem pretendendo. Confederati itaque Eneas et Euander contra Latinum regem, Turnus rex Tuscie, qui fuit gener Latini, eo quod Laviniamj filiam eius haberet in uxorem, venit in succursum regis Latini. Qui bello insimul inito, Pallas filius Euandri a Turno occiditur. Cuius corpus et sepulcrum in urbe Roma post, tempore secundi Henrici inventum fuit, sicut infra legitur, ubi de Henrico II. imperatore scribitur. Quo Turno occiso Eneas Laviniam eius uxorem, filiam Latini regis, duxit in uxorem, et post mortem Latini Eneas tenuit regnum Latinorum 3 annis, anno tercio a captivitate Troie. Et eo mortuo accepit Ascanius filius Enee, quem de Troia secum adduxerat, regnum et Albanum civitatem tempore Sampsonis, quando iudicavit Israel, ibi construxit, a qua Latini reges dicti sunt Albani. Ascanius vero, cum regnasset 28 annis, mortuus est. Lavinia vero, abk Eneak conceptum filium post mortem Enee genuit ipsum, qui ex hoc Postumus dictus est, quia post mortem patris natus. Et idem est dictus Silvius, quia in silva nutritus. Qui et regnavit annis 29 post Ascanium, propter quem et omnes Albanorum reges, qui ab isto descenderunt, Silvii dicti sunt. Post hunc regnavit Eneas filius Postumi Silvii annis 31. Post hunc Latinus Silviusl regnavit 50 annis, sub quo prophetavit Gad et Nathan tempore David. Sub quo dicitur et Carthago condita. Post hunc regnavit Alba Silviusm annis 40 tempore Salomonisn. Post hunc regnavit Egyptus sive Achis Silviuso annis 24 tempore Roboam in Iudea. Post hunc regnavit Capis Silvius annis 28 tempore Asa in Iudea. Ipse fecit Capuam in Campania. Post hunc regnavit Carpentus Silviusp annis 13 tempore Iosaphat in Iudea. Post hunc regnavit Tiberius Silviusq annis 9 sub Ochozia rege Iuda. A quo Tiberio Tiberis flumen nomen accepit. Nam Albula ante dicebatur, sed Tiberio intus submerso, nomen a viro retinuit, sicut dicit Titus Livius. Post hunc regnavit Agrippa Silvius 40 annis tempore Achab in Iudea. Huius tempore dicitur floruisse Homerus in Grecia. Post hunc regnavit Silvius Aremulus annis 19 tempore Ioas in Iudea. Hic presidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit. Post hunc regnavit Aventinus annis 33, qui et parti urbis nomen hoc, quia ibi non sepultus fuit, reliquit; et fuit tempore Amasie regis Iuda. Post hunc successit ei in regnum Albanorum Procax, filius Aventini, et regnavit 23 annis tempore Ozie regis Iuda. Post hunc regnavit filius eius Amulius Silvius annis 43, qui fratrem suum Munitorem a regno eiecit tempore Ioathan regis Iuda. Ex cuius Munitoris filia Rea nomine, cum virgo esset in templo dee Veste electa, et Mars cum ipsa occulte concubuisset, nati sunt duo gemelli, videlict Romulus et Remus. Quorum mater propter incestum, quem commiserat, secundum leges, que tunc constitute fuerant, viva sepulta. Filii scilicet Romulus et Remus iactati sunt in rubis prope ripam Tiberis, ubi a lupa lactati dicuntur. Reperiens autem eos quidam pastor Faustulusr nomine portavit eos ad Laurentiam uxorem suam, et nutrivit eos. Ipsam vero Laurentiam, quia erat formosa meretrix et multum de corpore suo lucrabatur, vicini eius lupam vocaverunt. A qua et cellule, ubi meretrices habitabant, lupanaria dicta sunt. Tamen - sive predicta Laurentia uxor pastoris, que Remum et Romulum lactavit, dicta sit lupa, sive non - quod a vera lupa lactati fuerint antique sculpture in marmoribus et lapidibus, que in urbe reperiuntur, hoc representant et etiam Titus Livius ita scribit. Predicti ergo Romulus et Remus cum crevissent, congregaverunt pastores et latrones, et Amulium regem interfecerunt, qui avum eorum Munitorem de regno eiecerats, avum suum in regno reponendo. Ab hiis ergo duobus, scilicet Romulo et Remo, de Enea Troiano descendentibus, Roma constituta fuit et nomen accepit anno a destructione Troie 454., sicut dicit Orosius, tempore Achaz regis Iuda. [4] De modo quo Roma incepit. Modum autem constructionis et dispositionis Romane urbis demonstrat Escodius: Postquam filii Noe edificaverunt turrim confusionis, Noet cum aliquibus ratem ingressus venit Italiam et non longe ab eo loco, ubi nunc est Roma, civitatem construxit nominis sui, in qua laboris et vite terminum dedit. Ianus vero filius una cum Iano filio Iaphet, nepote suo, et Camese indigena civitatem Ianiculum construens regnum accepit. Hic cum iam dicto Camese apud Transtiberim palatium construxit, quod Ianiculum appellavit, in eo loco ubi nunc ecclesia Sancti Iohannis ad Ianiculum sita est. ℭ Eodem tempore Nemroth qui et Saturnus, a Iove filio eunuchizatus, ad predicti Iani regnum pervenit eiusque iuvamine fultus construxit civitatem, ubi nunc est Capitolium. ℭ Illisque diebus Italus rex ad Ianum et ad Saturnum cum Syracusanis veniens, construxit civitatem iuxta Albulam fluvium, qui post Tiberis dictus est. ℭ Hercules quoque filius ipsius post hoc cum Argivis veniens, ut Varro scribit, fecit civitatem Valeriamu sub Capitolio. ℭ Post hunc rex Tiberis ab origine cum gente sua veniens, edificavit civitatem iuxta Tiberim. ℭ Demum Euander rex Archadie cum suis fecit civitatem in monte Palatino. ℭ Similiter rex Coriban cum exercitu veniens construxit civitatem iuxta in valle. ℭ Glaucus vero filius minor filii Iovis veniens, civitatem et menia construxit ibidem. ℭ Post quem veniens Rome filia Enee cum multitudine Troianorum civitatem ibidem extruxit. ℭ Aventinus quoque rex Albanorum in monte Aventino civitatem et mausoleumv sibi construxit. ℭ Anno autem 454. destructionis Troie Romulus Priami Troianorum regis sanguine natus, fratre suo iam mortuo, anni etatis sue 22, 15 Kal. Maii omnes civitates predictas muro cingere cepit et perfecit, et ex suo nomine Romam vocavit, et in ea Sabinenses, Albanenses, Tusculanenses, Politanenses, Celenenses, Fiamenses, Camarinenses, Campenati, Lucani et omnes pene nobiles de Italia cum uxoribus et filiis conveniunt ibi habitaturi. ℭ Habet autem turres 360, in circuitu eius vero sunt 22 miliaria preter Transtiberim et civitatem Leoninam, cum quibus dicitur habere 42 miliaria. ℭ Et Titus Livius in prologo de Roma dicit, quod tempore paupertatis nusquam alter locus ea sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, et quanto rerum minus habuerit, tanto minus cupiditatis habebat. Post divitie avaritiam et luxuriam induxerunt. De portis. Porte principales urbis sunt hec: Porta Capena, que dicitur porta sancti Pauli iuxta sepulcrum Remi; item porta Apia, que ducit ad Domine quo vadis? et ad catacumbas; item porta Latina, iuxta quam sanctus Iohannes in oleo coctus fuit; item porta Asinaria Lateranensis; item porta Metronii, ubi rivus influit civitatem; item porta Lavicana, que maior dicitur, que est circa Sanctam Crucem; item porta Taurina vel Tiburtina, que dicitur Sancti Laurencii; item porta Numentana, que vadit ad Sanctam Agnetem; item, porta Salaria, que vadit versus Sabinam; item porta Pinciana, que est circa Felicis in Pincis; item porta Flaminea, que est circa ecclesiam sancte Marie de Populo, et per eam itur ad pontem Milvum; item porta Collina, que est circa templum Hadriani circa pontem Sancti Petri. Trans Tiberim sunt porte tres et in civitate Leonina tres. De palatiis. Palatium maius erat in medio urbis in signum monarchie orbis; item palatium Romuli, quod erat iuxta tugurium Faustuliw; item palatium Neronis Lateranense prope Sanctum Marcellinum et Petrum, et dictum Lateranense a latere septentrionalis plage, in quo situm est, vel a rana, quam Nero latenter peperit; item palatium Susurrianum, ubi modo est ecclesia Sancte Crucis; item palatium Pacis, ubi Romulus posuit statuam suam auream dicens: Non cadet, donec virgo pariat; item palatium Traiani; item palatium Hadriani, ubi est columpna; item palatium Claudii prope Pantheon; item palatium Antonini, ubi est alia columpna; item palatium Neronis supra hospitale Sancti Spiritus usque ad Sanctum Petrum; item palatium Camilli; item palatium Iulii Cesaris, ubi requiescit; item palatium Cromacii; item palatium Eufemiani in monte Aventino; item palatium Titi et Vespasiani foris muros ad catacumbas; item palatium Constantini, ubi est quidam equus ereus cum insidente, qui dicitur Constantinus, sed non est. Tempore enim quo consules et senatores urbem regebant, quidam armiger magne forme, virtute audax, quendam regem potentissimum, qui urbem obsedebat, captata hora cum idem rex ad secreta nature ivisset ad locum consuetum, raptum deportavit in urbem, et sic soluta fuit obsidio urbis, Romanis exercitum eius ad nihilum deducentibus. Et hoc memoriale factum est armigero, ut petivit; item palatium Domitiani trans Tiberim ad Micam Auream; item palatium Olympiadis, ubi assatus est Sanctus Laurentius; item palatium Octaviani, circa ubi est ecclesia Sancti Silvestri ad Caput; item palatium Veterisx apudy Scolam Grecam; item palatium Ciceronis, ubi nunc est domus filiorum Petri Leonis; item palatium Catiline, ubi est ecclesia Sancti Antonii, iuxta quam est locus qui dicitur Infernus, eo quod ex antiquo tempore erat ibi vorago, ex qua exalatio magnam perniciem Romanis inferebat, ubi Martinus Circius, ut liberaretur civitas, responso deorum armatus proiecit se, et clausa est terra et civitas liberata. ℭ Palatia vero que dicuntur therme fuerunt hec, videlicet therme Antoniane, Tiberiane, Nepotiane, Domitiane, Maximiane, Luciniane, Diocletiane, Olympiadis, Agrippine, Alexandrine. ℭ Capitolium vero erat caput mundi, ubi consules et senatores morabantur ad gubernandum orbem. Cuius facies erat erecta muris altis et firmis, vitro et auro undique coopertis, ut essent speculum omnibus cernentibus. De templis Im summitate arcis Capitolii fuit templum Iovis, in quo erat aurea statua Iovis sedens in aureo throno. Ibi etiam fuit templum Asilum, in quo interfectus est Iulius Cesar; item sub Capitolio, ubi iacet simulacrum Mamertini, fuit templum Iovis. Item ubi est Sancta Martina, fuit Templum Fatale. Item ad Sanctum Hadrianum fuit templum Refugii. ℭ Item ad Sanctum Sergium fuit templum Concordie. ℭ Item in Canapara fuit templum Cereris et Telluris; item templum Veste ubi dicitur Infernus et draco cubare. ℭ Item in ecclesia Sancti Cosme fuit templum Asilum. ℭ Item retro Sanctum Cosmam fuit templum Pacis. ℭ Item superius fuit templum Romuli. ℭ Item ubi est Sancta Maria Nova fuit templum Concordie et Pietatis. Ibi etiam prope fuit cartularium, eo quod ibi fuit bibliotheca publica, ex quibus 28 fuerunt in urbe. ℭ Item ante Coliseum fuit templum Solis, ubi fiebant cerimonie simulacro, quod stabat in summitate Colisei, habens in capite coronam auream gemmis ornatam; cuius caput et manus sunt in Laterano. ℭ Item Septisolium, quod fuit 7 ordinibus columnarum subnixum, fuit templum Solis et Lune; ubi prope est Sancta Balbina in Albestonz, ubi fuit mutatorium Cesaris. Ibi fuit candelabrum factum de lapide albeston, qui semel accensus et sub divo positus nulla arte extinguitur. Qui locus ideo dictus est Albeston, quia ibi fiebant albe stole imperatorum. Ibi post altare est imago Salvatoris divinitus picta. ℭ Circus Prisci Tarquinii, qui fuit inter montem Aventinum et maius palatium, duabus portis, una ab oriente, altera ab occidente, claudebatur, fuit mire pulchritudinis, et fuit ita dispositus, quod nemo Romanorum offendebat alterum in visione ludi, qui ibi fiebat. Ibi erant duo equi erei deaurati in fastigio arcuum sive portarum elevati, unus ab oriente, alter ab occidente, qui sua dispositione videbantur provocare equos ad cursum, quos Constantinus secum Constantinopolim deportavit. ℭ Item in Esquilino monte, qui est inter Sanctam Mariam Maiorem et Lateranum, ubi quedam adhuc columpne et imagines apparent, fuit templum quod vocabatur Cimbrum eo quod Cimbros, id est Germanos deiecerat. ℭ Item ubi nunc est Sancta Maria Maior, ibi fuit templum Cybelesa. ℭ Item ad Sanctam Mariam de Fontana fuit templum Fauni, quod simulacrum locutum est Iuliano et decepit eum. ℭ Item templum Veneris fuit ad Sanctum Petrum ad Vincula. ℭ Item in monte Ulio, ubi nunc dicitur mensa imperatoris, fuit templum Iovis et Diane. ℭ Item iuxta caballos marmoreos fuit templum Saturnini et Bachi, ubi nunc iacent simulacra eorum. Caballi vero marmorei quare fuerunt facti, breviter tangam. Tempore Tiberii imperatoris venerunt Romam iuvenes philosophi Praxitelus et Fibia, qui penitus nudi incedebant. Quos cum imperator interrogasset, cur nudi incederent, responderunt: Quia omnia nuda sunt nobis et aperta; et quod mundana omnino contemnimus et nichil possidemus; quia quicquid tu dixeris in secreto, nobis apertum est et notum. Quod cum imperator comperisset, ita esse sicut dixerant, implevit eis promissum quod petiverant, tale memoriale relinquendo. ℭ Item ubi nunc dicitur Sancta Maria Rotunda fuit templum Cybelesb, que fuit mater deorum. De cuius templi constructione habes infra, ubi ponitur Domitianus imperator. ℭ Item ad gradellas templum Solis. ℭ Item ubi est Sanctus Stephanus Rotundus, fuit templum Fauni. ℭ Item in Elephanto fuit templum Sibylle et templum Ciceronisc, ubi nunc est domus filiorum Petri Leonis. Ibi etiam est carcer Tullianus, ubi est ecclesia Sanctid Nicolai. Ibi etiam iuxta fuit templum Iovis, ubi fuit pergula aurea. Item ad Sanctum Angelum fuit templum Severiani. Item ad Velume Aureum fuit templum Minerve. Item ad pontem Iudeorum templum Fauni. ℭ Item ad Sanctum Stephanum in Piscina fuit templum, quod dicebatur olovitreum, totum factum de cristallo et auro; ubi erat astronomia cum omnibus signis celi. Quod legitur Sanctus Sebastianus cum Tiburtio filio Cromacii destruxisse. ℭ Item ad Sanctam Mariam trans Tiberim fuit templum Ravennantium, et fuit domus meritoria, ubi merebantur milites, qui gratis serviebant senatui. ℭ Item sub Ianicula fuit templum Gorgonis. ℭ In insula fuit templum Iovis et Esculapii. ℭ Hec et alia palatia multa et templa imperatorum, consulum, senatorum, prefectorum, civium in urbe Roma fuerunt, mire pulchritudinis ex auro, argento, ere, ebore ac pretiosis lapidibus et marmoribus diversorum colorum. [5] De rectoribus et regimine urbis. Expedito modo constructionis urbis, quantum ad muros, turres, portas, palatia et templa, quibus urbs Romana extitit decorata, ulterius procendendum est ad eos, qui ipsam rexerunt et gubernaverunt, ut convenienter perveniamus ad pontifices et imperatores ipsius post antecedentes rectores. ℭ Romulus ergo et Remus sicut primi ergo Romanam urbem condiderunt, sic et primi in eadem dominati fuerunt. Nam cum haberent annos 18, quia gemelli fuerunt, congregatis pastoribus et latronibus fecerunt parvam civitatellam in monte Palatino, et per illam et per tyrannidem omnes alias subiugaverunt ibidem constructas. Sed anno 3. ab urbe condita Remus occisus est rastro pastorali a Fabio duce Romuli, cum contenderent fratres de augurio vulturum quod uterque viderat. Nam sicut dicit Titus Livius, cum fratres gemelli essent et eiusdem etatis, quis eorum conditam urbem tamquam senior regeret, condixerunt ut per augurium determinaretur. Cumque propter hoc in montem Aventinum uterque cum suis ascendisset, priori Remo dicuntur apparuisse 7 vultures, Romulo vero, cum duplex numerus vultorum se ostendisset, uterque se felicius augurium habere asserebat; Remus propter hoc, quia prius viderat, Romulus vero, quia numero avium superabat, dicebat se prevaluisse, et sic, in seditionem versi, Remus in turba occiditur. Vulgarior tamen opinio est, Remum, quia novos muros contra statutum transilierat, interfectum. Mortuo igitur fratre, cum Romulus solus regnaret, elegit 100 senes pro consilio, quos et senatores appellavit. Mille etiam pugnatores elegit, quos a millenario numero milites appellavit. Cumque populus eius uxores non haberent, per fraudes rapuerunt filias Sabinorum, et propter hoc post bellum magnum a Romulo victoria habita, Sabini cum Romanis pacem fecerunt. Post hec Romulus apud paludem Capree, tempestate magna orta et tonitruis, circumdatus nube numquam comparuit, et nomine Quirini inter deos consecratus est. ℭ Post Romulum senes predicti rem publicam rexerunt per annum et dimidium, quod regimen appellatum est intertempus. ℭ Post Romulum regnavit Numa Pompiliua annis 41 tempore Ezechie in Iudea. Hic primus militibus stipendia ordinavit. Ianuarium et Februariusm anno addidit. Tunc Sibilla Erictea claruit. ℭ Post hunc regnavit Tullus Hostilius tempore Manasse in Iudea. Hic primum purpura usus est. Qui post longam pacem bella reparavit; Albanos, Vegentes, qui a Roma distabant per 18 miliaria, et Fedenatos, qui per 12 distabant, trans Tiberim vicit. Tandem, postquam regnasset per 32 annos, cum tota domo sua fulmine arsit. Item alia Sibilla, que a Samo Samia dicta est, tunc claruit. Hoc tempore Byzantium a rege Spartanorum condita est, que post Constantinopolis dicta est. ℭ Post hunc quartus Romanorum rex Ancus regnavit tempore Iosie in Iudea. Hic supra mare 16. miliario ab urbe Hostiam civitatem condidit. Regnavit annis 23. Ancus primum pontem trans Tiberim inter montem Aventinum et Ianiculum fecit. ℭ Post hunc quintus Romanorum rex Priscus Tarquinius regnavit annis 37 tempore Ioachim regis Iude. Hic circum ad ludos Rome edificavit, muros et cloacas, que aquam et lutum urbis deferrent in Tiberim, construxit, Capitolium fabricare cepit. Et dictum est Capitolium, quia, cum fundamenta foderentur, inventum fuit caput hominis sine corpore. ℭ Post hunc regnavit Servius Tullius, sextus rex Romanorum tempore Sedechie regis Iuda. Hic fossas circa muros Romanos duxit. Item ordinavit primus, ut census tolleretur, de quo ante hoc ignorabant. Tandem occisus est a Tarquinio Superbo. Hoc tempore excidium Iudeorum factum est per Nabuchodonosor regem Caldeorum tempore Sedechie regis. ℭ Post ipsum regnavit Tarquinius Superbus rex Romanorum septimus in diebus Cyri 35 annis. Iste primus excogitavit omnia genera tormentorum, catenas, exilium, tormenta, carceres, compedes et huiusmodi. Hic propter Tarquinium filium suum, qui Lucretiam, nobilem feminam genere et virtute, vi corruperat, a regno est expulsus. Que Lucretia post querimoniam de vituperio marito et patri et consanguineis suis factam se ipsam occidit propter vituperii dolorem. Tarquinius de Roma compulsus ad Porsennam regem Clusinum confugit. Qui rex cum exercitu Tuscorum et aliorum contra Romam veniens usque ad litus Tiberis circa Ianiculum magnum timorem Romanis incussit, sed pace facta cum Romanis, obsedit Aretiumf. ℭ Post Tarquinium Superbum cessaverunt reges in urbe regnare, qui regnaverunt per annos 240, et ordinaverunt Romani rem publicam regendam per consules, et statuerunt, ut duo consules per annum unum regerent. Idcirco per unum annum debebant esse, ne in protractu temporis ex dominio in superbiam erigerentur. Duo autem eligebantur, ut unus alterum in factis rei publice, si excederet, restringeret. Et tunc Roma vix adhuc usque ad 15. lapidem imperium tenebat; miliaria enim tuncg lapidibus distinguebantur, sicut et modo alicubi termini agrorum per lapides distinguuntur. Fecerunt tunc consules Lucium et Brutum. His temporibus Pythagoras Rome obiit, et Anaxagoras et Socrates venenum in carcereh bibit. Aristoteles audiviti Platonem 18. annum agens. Anno post urbem conditam 244. Brutus primus apud Romanos consul primus factus est. Cuius tempore Sabini gravi manu et magno apparatu Romam contendunt invadere, propter quod Romani dictatorem creaverunt, qui consules potentia preiret. Hiis temporibus facta est Rome dissensio plebis a senatu. ℭ Eo tempore Cyrus rex Persarum Babyloniam magnam cepit et destruxit, sicut supra inj principioj tactum est. ℭ Anno 16. postquam reges Romanorum regnare cessassent, et ubi binik consules facti fuissent, populus Romanus conquerebatur de oppressione consulum et senatus; et ideo facti fuerunt tribunil, qui essent pro consulibus sicut iudices et defensores populi. ℭ 300. autem anno ab urbe condita, tempore consulum leges Athenienses Romam delate sunt in 10 tabulis, quibus due addite sunt a Romanis; ita dicit Titusm Liviusm. ℭ Anno autem 301. cessaverunt regnare consules in urbe, et anno 315n. Vegenteso victip sunt a Romanis tempore Assueri regis. ℭ Circa idem tempus Senones Galli duce Brennio pugnaverunt cum Romanis apud Albam fluviumq, et victi sunt Romani, et capta est civitas preter Capitolium. Quod etiam perdidissent, si pervigil anser Romanos ex lassitudine pugne dormientes clamore valido non excitasset. ℭ Anno 365. ab urbe condita loco consulum tribuni a Romanis ordinati sunt. ℭ Tunc victa est Penestre a Romanis apud fluvium Alliam, et 8 civitates, que sub potestate illius erant, adiuncte sunt Romanis. ℭ Hiis temporibus multa pestilentia et mortalitate afflicta est Roma. Inter que in media urbe aperta est terra, et subito quasi infernus apparuit et de exhalatione fetoris occidit multos, de quo habes supra notatum, ubi ponuntur palatia. Iterato Galli aggrediuntur urbem, et cum unum de Gallis Romanum quendam nobilem ad singularem fixuram provocasset, victor existens Romanus tulit torquem auream de collo occisi et misit in collo suo, et extunc ille Romanus et usque hoc omnes de suo genere Torquati dicti sunt. ℭ Circa idem tempus Alexander filius Philippi, rex Macedonum, ex Olympiade nascitur, cuius acta mirabilia et strenua specialem librum requirunt. ℭ Eo tempore Appius Claudius consul Romanorum Rome viam Appiamr stravit. Ariminum in Romaniola et Beneventum in Sampnio condite sunt a Romanis. ℭ Anno ab urbe condita 426.s Alexander patri Philippo successit in regnum, et cum ipse pene totum orientem sibi subiugasset, sperans se et occidentem possidere, cum per 12 annos regnasset, veneno interiit. ℭ Circa idem tempus, cum Romani potentes esse cepissent, a Sampnitis, qui medii erant inter Campaniam et Apuliam, aurea et argentea arma habentes, impugnanturt, et hoc pro Campania, cuius terre bonitas ex portibus marinis et ex multis aliis utilibus eluscescit. Cuius Campanie caput urbs Capua tunc erat, equalis in magnitudine Rome vel Carthagini. Et primo quidem Sampniteu a Romanis victi, post victores effecti de Romanis, ultimo sic fuerunt a Romanis prostrativ. ℭ Quod 24 000 occisis et rege eorum cum reliqua multitudine capto, civitatem funditus everterent. Nullus enim hostis Romanis crudelior quam Sampnitew. ℭ Anno ab urbe condita 443. Tarentini Romanis se opponentes et nuntios ipsorum dehonestantes, ut Romanisx resistere potuissent, multo finitimorum presidio fulti, Pyrrhum regem Grecie ob magnitidinem virium de transmarinis partibus vocaverunt. Qui cum 80 000 peditum, equitum vero 7000 et cum 30y elephantis, usque ad illud tempusz invisis a Romanis, veniens in Italiam, inito durissimo bello cum Romanis, victus miserabilitera ad partes suas rediit. Tunc Tarentini contra Romanos fedus ineunt cum Carthaginiensibus, et ex hoc Punica bella inchoata fuerunt. Carthago enim fuit civitas magna et caput Africe, ante quam Roma 72 annis condita fuit; Siciliam et alias maris insulas defendere voluit, ne tollerentur a Romanis. ℭ Et anno ab urbe condita 483. Hannibal senior cum innumerabili multitudine hominum et 30b elephantis navigio Siciliam advenit. Sedc a Romanisc, Gneod et Gaio consulibus, ibidem victis, etiam amissa sua nave in qua vehebatur, amissis hominibus vix aufugit. ℭ Atilius Regulus consul Romanorum tum Carthaginem cum exercitu applicuisset et, tribus regibus cum innumerabili multitudine devictis, et 74 civitatibus Romanis per Africam subactis, cum venisset ad fluvium, qui dicitur Bragadae, ibi serpentem maximum 120 pedum, qui plures iam homines de suis devoraverat, occidit et corium eius Romam misit. Tandem Carthaginienses dum cum Regulo Atilio pacem facere voluissent et ipse rennuisset, adiunctis sibi Africanis, Regulum bello aggrediuntur, et prostrato Romanorum exercitu, Regulus capitur et in Carthagine catenatus recluditur. Emilius vero et Fulvius consules Romanorum, audita dolorosa Reguli captivitate, exercitum cum 30 navibus mittunt in Africam. Quibus cum totidem navibus Carthaginienses dum occurrissent, victi fugerunt. Anno ab urbe condita 508. repentina subversio contigit urbi. Siquidem vero Quintof Lucatio Catulio, Aulo Manliog consulibus, Tiberis insolitis auctus imbribus magnitudine redundans, omnia Rome edificia in plano posita deiecit. ℭ Eodem tempore novi Galli, tempore Symphronii Gaii, Valerii consulum, Romanos invaserunt. Adversus quos varia sorte bellatum est in Liguria, et victi sunt a Romanis. Galli siquidem, ut scribit Orosius, sunt animo feroces, corpora fortiora aliis hominibus habentes. Sed hoc comprobatum est, quod sicut in primo impetu virtus eorum fortior aliis hominibus, ita postea virtus eorum minor est quam mulierum. Anno ab urbe condita 534.h Hannibal Penorum sive Africanorum imperator Saguntum florentissimam Hispanie civitatem, amicam Romanorum, obsidione et fame cruciatam captam delevit, nec legatos Romanorum ad se missos videre voluit. Et tempore Publii Scipionis, Sempronii consulum contra Romanos versus Italiam processit, ferro viam aperiens; Pyreneos montes transgressos, cum multo labore et bello ad planai Italie pervenit; fuitque exercitus eius 100 000 peditum et 20 000 equitum. Cui occurrit Scipio consul circa Ticinum et ingressusj Hanibalum graviter vulneravit, et succubuit ibi pene omnis exercitus Romanus. Sempronius consul, cognito socii sui Scipionis casu, a Siciliak cum exercitu rediit, et pugnans ibidem cum Hanibale, amisso exercitu vix solus evasit. Hanibal autem cum versus Tusciam procederet, primo mense verni in Appenninis montibus tanta nix cecidit, ut pre frigore omnes elephantes et iumenta multa amitteret. Sciens tamen Hannibal Flaminium consulem solum in castris remansisse, festinavit ut citius imparatum obrueret. Contra quem Flaminius exiens, arte Hanibali circumventus, funditus trucidatus est, ita quod 25000 Romanorum ceciderunt et 6000 capta fuerunt. Anno ab urbe condita 540. Lucius Emilius Paulus et Publius Tarentinus Varro consules contra Hanibaluml missi, infelicissime apud Canosam Apulie vicum pugnaverunt. Nam in ea pugna 44 000 Romanorum interfecta sunt. Nullo bello Punico Romani sic ad extrema deducti fuerunt. Periit in illo bello consul Emilius Paulus, consulares et pretorii viri 20 interfecti fuerunt, senatores vel capti vel occisi 30, nobiles viri 300, pedestrium militum 40 000, equitum [3500]m. Varro consul cum 50 equitibus Venusium fugit. Nec dubium, illum diem Romani status ultimum fuisse, si Hanibal post victoriam mox ad urbem accessisset. Hanibal vero in testimonium tante victorie tres modios anulorum aureorum Cartaginem misit, quos ex manibus nobilium interfectorum extraxerat, sicut dicit Orosius. Et in tantum iam desperaverant Romani, quod ab urbe fugere volebant, nisi Scipio Africanus tunc tribunus militum stricto gladio ipsos coercuisset. Tunc Romani de publico pretio servos emptos milites fecerunt. Arma diis consecrata de templis acceperunt. Iunius quoque dictator antiquum factum tempore Romuli recolens, pro supplemento exercitus latrones, homicidas et cuiuscumque obnoxii sceleris essent, impunitate promissa militie mancipavit, quorum numerus ad 7000n virorum fuit. Tunc Roma desperata spem habere cepit. Qui tunco, sicut dicit Orosius, Romanam militiam vidisset, pudore perfundi potuisset, quiap nisi aut puero aut servus aut sceleratusq aut debitor; et nec sic quidem numero idoneus erat. Senatus omnis pene novicius videbatur. Anno ab urbe condita 543. Hanibal de Campania movens exercitum, tribus miliaribus ab urbe consedit. Romani totius civitatis cum senatoribus populoque stupore et metu percussi, velut amentes facti sunt; femine quoque per propugnacula cucurrerunt, in muris saxa reponendo, prime prompte de muris pugnare. Hanibal vero cum suo exercitu usque ad portam Colinam accessitr, sed Fulvius proconsul cum Romanis adversus ipsum aciem direxit. At ubi congredi debuissent, pluvia cum grandine mixta tanta se effudit, ut turbata agmina vix ad castra possent redire. Deinde cum serenitas rediissets, et illi acies iterato ad pugnam disposuissent, rursus violentior venit tempestas compellens exercitus ad tentoria refugeret. Et sic Hanibal advertens quod ad subvertendam urbem Romanam non obstitit fortitudo, sed divina miseratio, ab urbe recessit. ℭ Scipio Africanus 27 annos natu habens transivit in Hispaniam missus, et post impetum novam Carthaginem cepit, ubi thesaurum auri et argenti pro futuris stipendiis multum invenit. Ibiu etiam Magonemv fratrem Hanibali cepit et Romanis misit. ℭ Scipio post victorias Hispanie transiit in Africam, et facta pugna cum duce Penorum, 40 000 de adversariis Scipio occidit. Et cum omnia depopulatus esset, Carthaginienses mandaverunt Hanibalo, ut pro succursu eorum rediret in Africam. Qui flens relinquens Italiam, omnes milites Italicos qui ipsum sequi nolebant in Africam occidit, et in Carthaginem rediens, cum de pace cum Scipione mutuo se videndo tractassent et non convenissent, congressi in prelio, post durum bellum Carthaginenses vincuntur et Hanibal cum 4 equitibus vix aufugit, et Scipio victor factus civitatem Carthaginensem est ingressus. Anno ab urbe condita 546. bellum Punicum secundum finitum est, quod gestum est annis 16. Cui Macedonicum bellum continuo successit, quod Quintus Flaminius consul sortitus, post multa prelia, quibus Macedones victi sunt, pacem Philippo dedit. Romani captivi qui sub Hanibale per Greciam venditi fuerant etw recuperati fueruntw, capitibus rasis ob detersam servitutem currum triumphantis secuti sunt. Sed post rex Antiochus Romano populo bellum parat, de Asia per mare in Europam transiens. Cui Hanibal de Africa secreto veniens se adiunxit. Sed Antiocho a Cornelio Scipione et Marco Aciliox consulibus devicto, et Hanibale, qui Antiochi navibus preerat, a Scipione Africano superato et in fugam converso, Antiochus cum Scipione et Romanis pacem fecit. Multa hic Romanorum in diversis partibus bella brevitatis causa pertranseo. Anno ab urbe condita 602. Lucio Censorino et Marco Manlio consulibus tertium bellum Punicum exortum est. Cum igitur senatus Carthaginem delendam decrevisset, profecti in Africam consules et Scipio Africanus, tunc tribunus, Carthaginiensibus evocatis preceperunt eis, ut arma navesque traderent. Quod et factum est. Sed Carthaginienses postquam iussi sunt inde ad 10 000 passuum a mari recedere, dolore ingenti ducti, magis elegerunt pugnandi ibi mori quam recedere. Et eligentes duos Hasdrubales in duces, cum arma ferrea non haberent, ex auro argentoque ferri inopiam ad arma facienda suppleverunt. Carthaginis autem situs huiudmodi dicitur fuisse: 30 000 passuum muro vallata tota pene mari cingebatur absque faucibus, que 3000 passuum aperiebantur. Idem locus murum 30 pedes latum habuit, saxo quadrato in altitudine cubitorum 40. Arx vero, que dicebatur Birse, paulo amplius quam 2000 passuum tenebat. Cumquie Carthago a Scipione et consulibus capta fuisset, 25 000 mulierum et 30 virorum ne clade cosumerentur, in servitutem se tradiderunt. Alii vero voluntarie se potius ignem iactabant quam Romanis servire vellent. Ipsa autem civitas continuis 17 diebus arsit, miserumque spectaculum cernentibus prebuit. Dirupta autem est Carthago, omni murali lapide in pulverem redacto, 701. anno a fundatione sua, et sic bellum Punicum tertium terminatum est in 4. anno, quia totum bellum per 20 annos duravit. Anno ab urbe condita 606., hoc est eodem anno, quo Carthago deleta est, Gneo Cornelio Lentuloy, Lucio consulibus, Corinthus, toto orbe famosa et opulentissima, capta devastata est. Et tota Achaia subiugata est a Romanis. Sane propter multitudinem statuarum columnarumque et simulacrorum auri argentique Corintho igne succensa cum omnia metalla confluxissent in unum, novum genus metalli ex illo factum es Corinthum dicitur, unde vasa ex illa facta usque hodie longe lateque Corinthia dicuntur. ℭ Circa idem tempus sub Servio et Flacco consulibus Rome puer ex ancilla natus est quadrupes, 4 manus habens, oculos totidem, aures totidem, virga virili duplici. Item in Sicilia mons Etna torrentem flammeumz eructavit et viciniam exussit. ℭ Item in Sicilia bellum servile ortum est, quod non solum Romanos sed etiam consules terruit. Nam sicut dicit Orosius, servilis tumultus quanto rarior ceteris est, tanto crudelior. Libera enim multitudo commovetur, ut patriam augeat, servilis ut perdat. Ceterum Sicilia in hoc miserior fuit, quia insula, et numquam status sui iuris idonea fuit, nunc tyrannis subiecta, nunc servis dominatu improbo exigentibus servitutem. Anno ab urbe condita 624. Lucio Celio et Tito Flamineo consulibus, Carthago in Africa restitui iussa est, 22. demum anno quam fuerat eversa. Que reparatio debuit fieri per familias deductas illuc civium Romanorum, que eam incolerent; et sic restituta et repleta fuit. ℭ Eodem tempore inter Graccum et Flaccum consules et populum Romanum magna dissensio fuit. ℭ Per idem tempus mons Etna ultra solitum flammeos ignes evomens Cataniensisa civitatis tecta et calidis cineribus perusta cadere fecit. Cuius levande cladis causa senatus Romanorum 10 annorum vectigalia Cataniensibusb remisit. Anno ab urbe condita 641. Gneus Manlius consul et Quintus Scipio proconsules bellant adversus Cimbros, Theutonicos et Ambronas, Gallorum Germanorumque gentes, que tunc, ut Romanorum imperium extinguerent, adunantur. Qui multo discrimine Romanorum victi sunt. Siquidem Marcus Emilius consul et duo filii consulis occisi sunt, 80 000 Romanorum et 40 000 colonorumc trucidatid sunt, ita quod 10 tantum homines qui miserum nuntium reportarent evaserunt. Maximus tunc Rome non solum luctus verum etiam timor fuit, ne confestim Cimbri Italiam íntrantes eam delerent. ℭ Cum igitur Theutonici et Cimbri Italiam intrassent, ibique post rigidum gelu blandioribus auris, poculis, cibis ac lavacris emollirentur, Marius quinto consul et Catulus adversus eos missi, subito in eos irruerent. Antequam illi aciem ad pugnam ordinassent, ac illam totam multitudinem nimiam perturbaverunt et non sine suo dampno deleverunt. Cesa sunt autem illorum 140 000, 70 000e capta absque innumera multitudine mulierum, que se suosque parvulos femineo furore diversis generibus mortis necaverunt. In memoriam tante victorie Romani templum mirificum exstruxerunt, quod usque hodie Cimbri vocatur, prope Sanctam Mariam Maiorem. Anno ab urbe condita 645. post Cimbricum et Theutonicum bellum status Romanorum per intestinum bellum et per discordias sic labefactus est, ut pene ad extremum concideret, nisi Marius quinto consul leni persuasione populum commotum sedasset, auctoribus seditionum occisis. Anno ab urbe condita 659. Iulio Cesare et Lucio Marco consulibis, prodigia dira Romam terruerunt. Apud Careptinos cum panes per convivia frangerentur, cruor de medio panum quasi vulneribus fluxit. ℭ In Sampnitibus prope Beneventum ex hiatu terre flamma prorupit et usque ad celum extendi visa est. Item omnium generum animalia, que inter homines vivere solita erant, relictis stabulis et pascuis, cum balatu et hinnitu ac mugitu miserabili ad silvas fugerunt. Canes quoque, quorum natura societatem requirit, lacrimosis ululatibus vagantes, ut lupi oberrabant. Quod prodigium mox subsecutum est. Nam Iulius Cesar apud Sampnites amisso exercitu vix aufugit. Item, Pompeius pretorf victus est, et in diversis provinciis exercitus Romanorum deleti fuerunt, ita quod senatus iam pre tristitia saga, id est veste meroris, se induerat et eandem Iulio Cesari induendam transmiserat. Sed Iulius postquam hostes qui ipsum debellaverant, iterato confligens, feliciter vicit, saga deposuit. Pompeius etiam, prius victus, gloriosus victor extitit. ℭ Post Pompeius Asculum obsedit, et capta ea, 18 000 Marsorum cum ipsorum imperatore occidit. ℭ Eodem tempore bellum civile tam crudele fuit, quale numquam Rome ante extitit. Nam senatoribus et consulibus aliquibus contrag Sillam, et aliquibusg cum Silla contra alios pugnantibus, innumerabilia milia Romanorum sunt occisa, ita quod Quintus Catulus Sille dixit: Cum quibus tandem victuri sumus? In bello armatos, in pace inermes occidimus. Ad hoc verbum Silla primus infamem tabulam proscriptionis statuit. Prima proscriptio 80 000 hominum fuit, secunda proscriptio 500 hominum, inter quos 4 consules erant; et sic Romani aut proscribebantur aut iugulabantur. Hoc bellum civile per 10 annos protractum plus quam 150 000 Romanorum consumpsit et Silla mortuo finem habuit. ℭ Pompeius vero consul orientem in magna parte expugnavit et cum 24 regibus conflixit. Anno ab urbe condita 693., Gaio Cesare et Lucio Bibulo consulibus, Iulio Cesari 3 provincie cum legionibus 7 in quinquennium date sunt, Gallia Transalpina et Cisalpina et Illyricush. Galliam Comatam postea senatus adiecit. Hanc historiam Suetonius plenissime narrat. ℭ Galli vero cum Germanis perpetuo pene bello altercabantur, quos Rhenus fluvius tantum dividit. ℭ Cesar primum Gallos, multis per bellum prostratis, superat ac Treverorum civitatem vastat. Demum in Germaniam facto ponte super Rhenum transit. ℭ Post victoriam Gallorum Romam revertitur. Sed consilio Pompeii sicut decebat a Romanis non suscipitur. Negataque sibi ex erario pecunia, fractis foribus erarium spoliavit. Inde veniens Ariminium ad legiones, mox transiens Alpes, Massiliam et inde in Hispaniam contra Pompeianos processit. Inde rediens in Italiam Pompeius contra ipsum et ipse contra Pompeium bellum parat. Pompeius in suo exercitu 88 cohortes disposuit, ℭ Cesar modo 80 corhortes habuit. Tandem post magnam pugnam inter se, Romanorum et casum, exercitum Pompeii fugit, et Pompeius in Asiam transiit. Inde per Tyrum in Egyptum venit, ubi per Ptolomeum regem Egypti ob gratiam Iulii Cesaris victoris occisus est. Cesar vero Pompeium persequens, Alexandriam venit, perlatoque ad se et viso capite et anulo Pompeii, flevit. ℭ Postea Cesar Romam rediens, dictator et consul creatus in Hispaniam contra Pompeianos processit. Quibus expugnatis, Romam rediit, ibique per triennium et 7 menses principatum tenuisset, occisus est dolo Bruti et Cassii. ℭ Fuerat quippe Rome imperatum a Romulo sub regibus annis 267, post sub consulibus res acta est annis 444 usque ad regimen Iulii Cesaris. Obiit autem Cesar anno 56. etatis sue; corpusque eius pro rostris combustum est. ℭ Statuit autem populus in foro solidam columpnam marmoream 20 prope pedum, supra quam tumulatum est; que et Iulia dicta est. 100. autem die ante mortem eius fulmen decidit iuxta statuam eius in foro et de nomine eius superscriptio C litteram capitalem abrupit. Nocte precedente diem obitus fenestre thalami eius cum tanto strepitu aperte sunt, ut exiliens a stratu Cesar ruituram domum existimaret. Eodem die, cum ad Capitolium iret, date sunt eii littere indices mortis imminentis, quas, si statim legisset, de morte cavisset; sed cum mortuus efferetur, invente sunt in manu eius adhuc clause. Tunc bos etiam aranti et bovem stimulanti locutus est: Cur me exagitas? In brevi magis desinent homines quam frumenta. Anno ab urbe condita 710. Iulio Cesare mortuo, Octavianus nepos Cesaris avunculo successit in dominio, adhuc quidem adulescens Romam venit et iuventutem suam civilibus bellis exercuit. Nam ut breviter concludam, bella civilia 5 gessit: Mutinense, Philippense, Perusinum, Siculum, Acticum. E quibus primum et novissimum adversus Marcum Antonium, secundum adversus Brutum et Cassium, tertium adversus Lucium Antonium, quartum adversus Sextum Pompeium. ℭ Et anno ab urbe condita 725. Cesar Augustus ab Oriente victor ad urbem rediens, tunc primum a Romanis, eo quod rem publicam auxerat, Augustus dictus est, quod nomen posteris successoribus summum apicem declarat imperii. Atque ab illo tempore penes unum potestas cepit imperii, que grecej dicta est monarchia. ℭ Octavianus factus Augustus Hispaniam in bello personaliter aggreditur, alias terras et provinciis per diversos duces et legatos expugnat. Illis temporibus Pannoniam, ubi modo sunt Ungari, per Tiberium privignum cruentissima cede delevit, et continuo Germaniam, que a Pannonia usque ad Rhenum fluvium extenditur, sicut innuit Orosius et Solinus, qui dicit, quod maiores fluvii Germanie sunt Alba, que fluit de Bohemia, et Gutalus, id est Odra, qui nascitur in Moravia, et Wisla, qui nascitur in Polonia et fluit per ipsam in Oceanum. Que Germania sicut dixi extenditur usque ad Rhenum. Quam Germaniam Octavianus per Tiberium cum 12 legionibus militum aggressus est, bellans per triennium. Quod bellum adeo fuit maximum et formidolosum Romanis, quod, sicut dicit Suetonius, preter Punicum bellum sive Carthaginiense nullum maius et periculosius fuit Romanis. Nam tres legiones Romanorum ibi delete fuerunt. Supra actum est tantum de uno regimine urbis, scilicet temporali. Consequenter agendum est de duplici regimine urbis, scilicet de spirituali, quod fuit per pontifices, et temporali, quod fuit per imperatores. Et pontificale quidem regimen incepit urbis et orbis a Christo primum, qui fuit pontifex presentium et futurorum bonorum. ℭ Imperiale vero regimen incepit ab Octaviano, qui primus fuit imperator et augustus urbis et orbis. Anno ab urbe condita 752. Cesar Augustus ab oriente in occidentem, a septentrione in meridiem, ac per totum Oceani circulum cunctis gentibus una pace compositis, cum ipsum pro deo Romani colere vellent, prohibuit, nec se dominum appellari permisit. Et eodem tempore natus est Ihesus Christus. Tunc concurrerunt duo regimina Romane urbis et totius orbis, pontificale et imperiale: pontifcale regimen per Christum, imperiale per Octavianum. Hii sunt duo gladii, videlicet spritualis et materialis, qui sufficiunt ad regimen ecclesie. Unde postquam dixit Petrus apostolus: Domine, ecce duo gladii hic, Christus respondit: Satis est. Hec sunt duo luminaria magna, que posuit Deus in firmamento celi, id est in universali ecclesia, que sunt pontificalis auctoritas et imperialis potestas. Inter que luminaria, sicut luminare maius est sol et luminare minus est luna, sic spiritualis potestas est maior et imperialis est minor. Propter hoc ego de utraque dignitate scribere volens, primo ago de pontificali, tamquam de luminari maiori, quod preest diebus, id est spiritualibus, in prima pagina; post de hoc imperiali tamquam de minori quod preest noctibus, id est tenporalibus, in sequenti pagina. |
a) B3; ultimus C.
b) B3; ut C.
c) B3; fehlt C.
d) B3; fehlt C.
e) B3, Überschriftszeile fehlt C.
f) B3; XX., XXX. C.
g) B3; etiam C.
h) B3; Achilles C.
i) B3; Ciciliam C.
j) B3; Lavinulam C.
k–k) B3; fehlt C.
l) B3; filius C.
m) B3; filius C.
n) B3; Samsonis C.
o) B3; filius C.
p) B3; filius C.
q) B3; filius C.
r) B3; Faustinus C.
s) B3; eiecit C.
t) B3; fehlt C.
u) B3; Nasiam C.
v) B3; mansoleum C.
w) Weiland; Fastuli B3, C.
x) Weiland; ventis B3, C.
y) B3; ad C.
z) B3 Albiston C.
a) Weiland, Variante; Cybales B3. C.
b) Weiland, Variante; Cybales B3, C.
c) B3; Cytheronis C.
d) B3; fehlt C.
e) Weiland; Vellus B3, C.
f) Aricium B3.
g) folgt a C.
h) B3; aure C.
i) B3; tardivit C.
j–j) B3; fehlt C.
k) B3; veri C.
l) B3; tributa C.
m–m) fehlt C.
n) CCC et V. B3.
o) B3; regentes C.
p) B3; uncti C.
q) B3; fehlt C.
r) aptam C.
s) CCCCXXXII. B3.
t) B3; pugnantur C.
u) B3; fehlt C.
v) B3; fehlt C.
w) C; Semite B3.
x) B3; fehlt C.
y) C; XX B3.
z) B3; fehlt C.
a) B3; mirabiliter C.
b) B3; fehlt C.
c–c) B3; fehlt C.
d) B3; Gna C.
e) C; Bagradea B3; Bagrada Weiland.
f) B3; fehlt C.
g) B3; in aliis C.
h) C; vgl. Orosius IV, 14; quingentesimo XXXIII B3.
i) B3; palma C.
j) B3; ingressi C.
k) Weiland; Ticia C; Fycia B3.
l) C; Hanibalem B3.
m) ergänzt nach Orosius IV, 16.
n) 6000 B3.
o–o) fehlt B3 (Zeilensprung).
p) Weiland; fehlt C.
q) B3; celeratus C.
r) B3; accessisset C.
s) fehlt B3.
t) B3; refugare C.
u) B3; ubi C.
v) B3; in agonem C.
w–w) B3; fehlt C.
x) Weiland; Acyrio B3; Atrio C.
y) Lenulo B3. C
z) Weiland Variante; flamme C, B3; folgt exiit et etiam consules terruit B3.
a) Weiland; Cathinensis C, B3.
b) Weiland; Cathinensibus C, B3.
c) Weiland Variante; colonum B3, C.
d) B3; trucidata C.
e) Weiland; fehlt B3, C.
f) B3; fehlt C.
g–g) B3; fehlt C.
h) B3; Ymbricus C.
i) B3; fehlt C.
j) B3; fehlt C.