In nomine sancte et individue trinitatis. Henricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus. Oportet clementiam regalem inter petitiones ceterorum precipue sacerdotibus dei benigne accommodare auditum, quodque pro timore divini nominis postulatur, ponatur ad effectum, ut eo fiat ad mercedem, quo servis dei congruit ad quietem; quod enim talibus devota mente impenditur, maior exinde procul dubio merces acquiritur. Quapropter omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus, qualiter nos consilio principum nostrorum, videlicet archiepiscoporum: Alberti Maguntini archiepiscopi, Brunonis Treuerensis archiepiscopi, Cuonradi Salceburgensis archiepiscopi, et episcoporum: Burchardi Monasteriensis episcopi, Brunonis Spirensis episcopi, Ebrehardi Eistetensis episcopi, Ricuini Tullensis episcopi, Frederici ducis, comitum quoque: Godefridi de Caloen, Willhelmi de Luscelemburc, Godefridi de Castro, quicquid venerabilis episcopus et abbas Gondelbertus in Vosago laboravit, acquisivit et possedit, ecclesie sancte Marie sanctique Petri et sociorum eius, quam ipse a novo fundavit, rogatu et petitione Anthonii eiusdem loci abbatis habere concedimus et, ut in perpetuum tranquille et pacifice possideat, nostra imperiali auctoritate precipimus. Statuimus etiam, ut universa, que in presenti ad eundem locum Senoniensem pertinere videntur, quecumque etiam in futurum quorumlibet fidelium oblatione seu concessione dari offerrive contigerit, firma et illibata possideat. In quibus hec propriis visa sunt vocabulis exprimenda: Wipodicella cum appendiciis suis, Monsleonis cum appendiciis suis, Suris cum appendiciis suis, scilicet Walandis silva et prato adiacente, et Lowal, Momonis curte, Racolingias, Basonismonte, mercatum ville, que dicitur ad Domnum Petrum, cum appendiciis suis, possessiones apud Tungensem, apud Roseim et apud Castanetum, possessiones apud Moin, apud Buruillam et apud Columbare, domus, que est Metis, cum vinea et ecclesia sancti Hilarii. Hec omnia denominata vel quicquid in Calvomontinsi, Sagatinsi, Salninsi, Albinsi pagis seu in omnibus locis videtur idem monasterium in presenti possidere vel poterit acquirere, secundum hanc nostre delegationis paginam liberrima sibi et inconvulsa permaneant, hoc in augmentum adhibito, ut nullus penitus iudicum presumptione sua vel cuiuslibet hominis licentia prefatum monasterium absque voluntate ipsorum servorum dei in alterius hominis ius vel dominium audeat vertere vel sibimet usurpare; et si hoc fecerit, quod primum est, iram dei incurrat et regalis offensam gratie sustineat. Illud etiam nobis pro integra visum est addendum mercede, ut, quecumque ad sepedictum monasterium devolute fuerint possessiones, nulla umquam iudiciaria potestas nec presens nec postera ad causas audiendum aut aliquid exigendum presumat ingredi, sed sub emunitatis privilegio sua sibimet ipsa congregatio extra omnes fiscos debeat possidere. Et quicquid inde fiscus noster forsitan aut ex eorum hominibus aut ex illorum servitoribus vel in eorum agris manentibus vel undecumque poterat sperare aut solebat suscipere, ex indulgencia nostra penitus ipsi sancto loco ad stipendia deo ibidem servientium remittimus et in dei nomine concedimus, ut tam nobis presentibus quam per tempora succedentibus regibus et imperatoribus ad compendium debeant cuncta proficere et pro eterna salute et felicitate patrie seu regis constantia delectet ipsos monachos immensam domini pietatem interpellare. Quod ut verius credatur et ab omnibus observetur, hanc cartam inde conscriptam et manu propria corroboratam impressione nostri sigilli, ut apparet inferius, iussimus insigniri.
Signum domni Henrici quarti Romanorum imperatoris invictissimi. (M.7.)
Albertus Maguntinus archiepiscopus et archicancellarius recognovit.
Data VIII. kal. oct., indictione IIII, anno dominice incarnationis millesimo CXI, regnante Henrico quinto rege Romanorum anno VI, imperante primo; actum est Argentine; in Christo feliciter amen.