In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus. Omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus, qualiter pater noster felicis memorie imperator Heinricus pro remedio anime sue oblationes canonicorum sancti Petri Wormatiensis ecclesię augmentavit dando illis XV mansos in Bertoluesheim et Vluortesheim, hac videlicet certa spe, ut eius vivi seu defuncti elemosinis et orationibus semper celebris ibi existat memoria. Sub tali autem conditione eisdem fratribus hanc rem confirmavit, ut calicem novem talenta auri ponderantem ecclesię sancti Petri Wormatiensi restituant; quem quacumque die restituerint vel de duabus partibus frugum supradictorum mansorum vel de aliis rebus ipsorum canonicorum, absque omni contradictione duas partes cum tercia idem canonici, prout voluerint, disponant et terram sibi traditam perhenni iure possideant. Quorum petitioni nos quoque adquiescentes, fidelium nostrorum consilio eosdem supradictos mansos sub eadem conditione supradicte ecclesię canonicis pro eterna retributione imperiique nostri stabilitate tradimus et confirmamus. Ut autem hoc ab omnibus credatur et omni tempore inviolabile observetur, hanc cartam inde conscriptam et manu propria corroboratam, ut apparet inferius, iussimus inpressione nostri sigilli insigniri. Huius vero rei testes sunt: Burchardus Monasteriensis episcopus, comes Godefridus de Caloen et alii quamplures.
Signum domni Heinrici quarti Romanorum imperatoris augustissimi.
Albertus cancellarius recognovit.
Data V. id. aug., indictione IIII, anno dominice incarnationis MCXI, regnante Heinrico quinto rege Romanorum anno VI, imperante Io; actum est Spire; feliciter amen.