In nomine sanctę et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia imperator augustus cunctis Christi fidelibus in perpetuum. Ecclesias dei ab hostium visibilium infestatione defendere nostrum dominus constituit imperium, ut hi, qui in locis sanctis ac deo dicatis specialiter deo militant, quanto securius ac liberius nostra tuitione deo vacant, tanto imperium nostrum in presenti exaltetur et sublimius bravium perpetuę remunerationis nobis paretur in regno cęlorum. Siquidem in suburbio Patauiensis ęcclesię in transitu Eni fluminis pię memorię Altmannus, eiusdem ęcclesię episcopus, favente et cooperante dignę memorię avia nostra Agnete imperatrice monasterium fundavit et ad sanctę et individuę trinitatis honorem, Andreę apostoli et Pantaeleymonis martyris et beati Nicolai pii pontificis nominibus attitulavit. Unde, quia fratres prefati monasterii privilegium patris nostri iam dudum acceperunt, primitus quoque nostri imperii idem monasterium et quę ad illud pertinent muniri devote postulaverunt, ut predictorum sanctorum nobis ubique non desit adiutorium. Quorum petitioni tanto clementius annuendum esse censuimus, quanto non minor nobis est potestas quam voluntas. Igitur hoc nostrę auctoritatis imperiali edicto promulgamus, ut, quidquid Altmannvs episcopus, eiusdem ęcclesię fundator, seu aliquis utriusque sexus fidelis eidem ęcclesię de suo vel tradidit vel tradere voluerit, firmum et inconvulsum et ab omni invasione et infestatione hostili maneat securum. Inprimis ergo omnia, quę predicta avia nostra pięque memorię pater meus illuc tradiderunt, nos quoque, quisquis predium teneat, pro dei amore et animę nostrę remedio damus, nonam videlicet partem de Ibisibvrch et Persinbiugen. Quę vero sequuntur, per manum advocati sui Reginberti prefatus tradidit episcopus, scilicet decimas de hortis, de pomeriis, de vineis, de agris, quę de illo domate coluntur, ad hospitale pauperum ibidem constitutum; ad usum quoque fratrum presignatum portum fluminis Eni cum omni utilitate sua, ęcclesiam sanctę Marię Magdalenę dimidio manso dotatam, in suburbio vero civitatis XI domata et, quidquid ruris est a Danubio usque ad Enum, preter duo iugera, insuper duas stabularias curtes Semftlingen et Niuwenhouen cum omnibus pertinentiis suis, ad Tantobil dimidium mansum, ad Holzheim IIII hǒbas, ad Hegibach unam, ad Probestesriut unam vasa tornata solventem, unam houesacham ad Windeberc, I hǒbam ad Steinuelt, I ad Sunnenbach, I ad Binezheim, unam houesacham in loco, qui dicitur Alburch, et duas partes decimationis eiusdem ęcclesię cum una hǒba; ipsam vero ęcclesiam Ǒdalricus Patauiensis episcopus pro concambio sagenę, quę est in loco, qui dicitur Mathse, illuc tradidit. Dedit etiam predictus episcopus Altmannvs III hǒbas ad Ahefeckingen solventes ferrum, unum molendinum ad Ufhusen, ad Rongerisdorf I curtim, ad Ebechendorf unam cum hǒbis illuc pertinentibus, ad Bazrichesdorf I, Enzenwis cum genezeo et molendino, silvis, pratis, piscationibus et omni utilitate sua, I houesacham ad Wachenwis, I Cholenbrunnen cum omnibus ad eas pertinentibus, I houesacham Gerichwis cum I hǒba, tres carradas cervisę de bonis episcopi in eadem villa, Ouwenchirchen cum decimatione et una hǒba, Altheim cum sua utilitate, ęcclesiam, quę dicitur Eitenbach, cum servicio, quod episcopo solvebat, dimidiam hǒbam ad Filsehouen, II ad Chǒfaren, III ad Percheim, I ad Huchinchouen, I ad Habechesbach, I ad Walda, unam decimationem in parrochia Hǒtaren, I ad Chelchberc, I ad Iersheim, duas partes decimationis ęcclesię, que dicitur Heimingen, cum uno manso, II partes decimationis novalium silvę, quę dicitur Hohenhart, tam cultorum quam colendorum, in illis ęcclesiis, quorum termini in eandem silvam ex utraque parte porriguntur, quarum nomina sunt Uechelsdorfh, Eberiswanc, Sciltarin, Aspach, Habbingen, quas partim a Heremanno Babinpergensi episcopo iure sinodali cum decimatione aliarum XII hǒbarum optinuit, partim ut in proprio episcopatu nemine contradicente dedit; donavit etiam ęcclesiam, quę dicitur Griezchirche, cum I decima, ad Allenchouen I hǒbam cum decima, I houesacham ad Eusta cum IIII mansis, dimidium mansum ad Prǒli ad usum apum, dimidium ad Tǒnheim, I decimationem ad Rǒtprehtishouen, I hǒbam ad Chaltenbach; in oriente I decimationem ad Rusta, I ad Zǒntes. I ad Hohenwarte; in rure, quod dicitur Biuga, II partes decimationis, ad Mutarin I hǒbam, ad Widach I: dedit etiam III sagenas, I Sebach, I Patauie, I Mathse; in loco, qui dicitur Hal, I sartaginem cum suo iure; ad Sebach III vineas, ad Aschaha II, ad Sibbach I, ad Liumendingen II, ad Sconenbuhel II, ad Liuben I, ad Wachǒwa IIII, ad Mutarin I, ad Huntisheim I. Ad luminaria ęcclesię dedit capellam sanctę Marię in civitate Lauriacensi; ad eadem etiam luminaria dedit Perinhardus de Sconheringen quandam partem de censu navium Patauię. Pro vestitu autem ordinavit XXIIII libras: X de navibus Patauię, VI de Goldarewerde, IIII de Efridingen, III de censu Mathse, I de Hufhusen. Sunt etiam quędam, quę alii fideles pro remedio animarum suarum prefatę tradiderunt ęcclesię: quidam nobilis homo nomine Hezil tradidit Peringen et Richeresdorf cum I molendino; quędam matrona nomine Azala I hǒbam ad Bǒch; domnus Adalram petente Ascwino I houesacham ad Walgisingen; quidam sacerdos nomine Raffolt predia, quę habuit in duobus locis Sunnenbach et Purchardingen, cum familia; Theodericus advocatus unum predium; Ermenrich I predium cum molendino ad Breitenbrunnen; comes Gebehardus Scalcheim cum pertinenciis suis; Gebehardus cognomento Longus I predium ad Bochingen; Megingoz sacerdos I predium ad Sunemanningen; Adalram de Aschaha I predium ad Wrgeldorf: quidam nobilis homo nomine Meginhart Pollenheim, Smidingen cum aliis prediis suis, quorum quędam pro aliis utilioribus commutata sunt; quidam Gerhoch I predium ad Chrebesbach; quidam sacerdos nomine Ekkerich I predium ad Hartheim cum duabus vineis, secundum ad Bǒsingen, tercium ad Rute; quedam matrona nomine Richinza dedit II vineas ad Imizinesdorf et dimidium mansum ad Ruste, quam traditionem postea nepos eius Ratpoto firmavit; quedam matrona nomine Adalheit de Tanna Peneuentinriut cum familia et omni utilitate sua; quidam Albwinus de Steine I predium ad Hefte. Unde ut hęc traditio firma rataque omni futuro tempore permaneat, nostra imperiali auctoritate precipimus et confirmamus. At si aliquis inimicus dei, quod absit, hoc imperiale edictum temere violare presumpserit, iram dei nostręque potentię vindictam et indignationem sibi non dubitet affuturam. Hęc igitur omnia ut firma illibataque permaneant, kartam presentem nostrę confirmationis testem scribi iussimus, quam, ut infra videtur, manu nostra confirmatam et sigilli nostri impressione insignitam omnis generationis tam futurę quam presentis noticię relinquimus.
Signum domni Heinrici quarti Romanorum imperatoris invictissimi. (M.7.) (SI.3.)
Albertus cancellarius recognovit.
Actum Patauię anno incarnationis dominicę MCXI, indictione IIII, VII. kal. ivlii, anno V. regni Heinrici imperatoris huius nominis quinti, imperii vero primo; in nomine domini amhn.