Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde
<<79.>>

Heinrich erneuert dem Dogen Ordelafo Faliero den Vertrag mit den Venezianern.

Verona, 1111 Mai 22.

In nomine sancte et individue trinitatis. Henricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus. Quoniam stabilem christianorum principum karitatem operari plurima bona ad multorum utilitatem evidenter novimus et viros sapientes ac discretos rectores regnorum suorum notos habere semper et amicos curavimus, Ordelaf Faletrum Dedonis, christianum et clarum ducem Veneticorum, quem luce sapientie et totius honestatis ubertate predicabiliter pollere manifestum est, habere notum et amicum ad decus imperii nostri stabilitate perpetua decrevimus. Ad cuius rei perpetuam confirmationem hoc, quod ipse dux, vir sapiens et honestus, fieri exaudibiliter postulavit, a nobis consilio nostrorum principum digna postulatione impetravit. Hac igitur ratione tante dilectionis uniti nostram utrimque karitatem rationabiliter observavimus et in multis magnisque negotiis publicis ac privatis eius sinceram dilectionem ac preclaram sapientiam imperio nostro et nobis nostrisque fidelibus utilem existere probavimus. Et quia ipsius rei evidentia et sapientum iudicio sapiens ac discretus ipse dux Venetici regni rector extitit et egregia fides et pure dilectionis exhibitio, quam semper erga nos habuit et imperium nostrum, eum nobis in omnibus commendabilem exhibuit, dignus eius et honestus interventus apud nostram imperatoriam maiestatem locum karissimi amici et viri sapientissimi venerabiliter obtinuit. Igitur ob sinceram et venerabilem eius dilectionem vere karitatis vinculis astrictam, quicquid ipse dux et Uenetici ducatus ecclesie et populus retro per triginta annos in imperii nostri potestate, secundum quod in precepto nostri patris et nostrorum antecessorum regum et imperatorum continetur et in pacto Ottonis imperatoris legitur, iuste et legaliter tenuit et habuit, per hanc nostram imperialem paginam renovamus atque confirmamus. Huius autem rei internuntii inter nos et predictum ducem, nostrum karissimum amicum, viri nobiles extiterunt, Vitalis Faletrus, eius consobrinus, et Stephanus Morecenus, dilectus eiusdem ducis capellanus et cancellarius, atque Urso Iustinianus vir illustris; non ut istorum gratia vel cuiuslibet alterius hoc faceremus, sed solummodo dulci karitate ducis karissimi nostri, cui indissolubiliter uniti sumus, prout dictum est, hoc egimus, ita quidem, ut pars parti nil malignum aut iniustum, sed semper, quod rectum est, in omnibus actionibus rebusque facere presumat; et si, quod absit, aliqua malicia vel lesio inter partes commissa fuerit, per huius federis decreta tergatur ac facta satisfactione a rebelli et transgressoria parte ad pactum observandum hec series federis inviolabiliter semper maneat per cuncta annorum curricula, remota contradictione vel impugnatione tam nostra quam nostrorum successorum omnium. Quia iniustum videtur, ut aliquis vel suis vel aliis equis sanctionibus oppugnare nitatur, et ut maxime ac specialiter notentur vicini populi tam ex nostro imperio quam ex predicto ducatu Venetie, a quibus omnimodo hanc pactionis institutionem observandam esse decrevimus, hii sunt ex nostro scilicet iure: Papienses, Mediolanenses, Cremonenses, Lucenses, Pisani, Genuenses, Placentini, Florentini, Ferrarienses, Rauennates, Comaclenses, Ariminenses, Pesaurienses, Censentenses, Fanenses, Senogalienses, Anconenses, Humanenses, Firmenses, Epinenses, Veronenses, Monteficenses, Gauelenses, Uincentenses, Paduenses, Taruisianenses, Cenotenses, Foroiulienses, Histrienses et cuncti de nostro Italico regno, sive qui modo sunt vel qui in posterum futuri sunt; ex predicto vero ducatu Venetie sunt: Riuoaltenses, Metamaucenses, Cluienses, Pistrinenses, Caputargellenses, Brintilenses, Lauretenses, Babienses, Murianenses, Maiorbienses, Torcellenses, Amianenses, Burianenses, Constantienses, Equilenses, Caprolenses, Ciuitatinenses, Finenses, Gradenses et cuncta generalitas populi Venetie, sive qui modo sunt vel qui futuri sunt.

[1] Confirmamus itaque Veneticorum fines a nemine nostrorum inquietari, invadi vel minorari debere, sed libere et absque ullo inpulsu, que retro ab annis possederunt triginta, deinceps possideant. Proprietates vero et predia, que habere videntur tam ipse dux quam suus patriarcha necnon episcopi, abbates et ecclesie sancte dei et reliquus populus Venetie sibi subiectus infra potestatem imperii nostri, sive in campis sive in domibus, pratis, silvis, vineis, paludibus, sali[c]tis, sationibus, piscationibus et ceteris possessionibus, quiete possideant absque cuiusquam insultantis machinatione aut lesione sive sinistra quapiam tergiversatione, ita ut nemo contrarietatem eis [inde] facere presumat. Nec etiam venationem aut pabulationem sine eorum licentia exerceat neque molestiam ibi residentibus inferat neque aliquam navim ipsorum Ueneticorum in aliqua nostri imperii parte periclitantem predari seu hominibus naufragium patientibus aliquam controversiam inferre presumat. Quod qui fecerit, componat centum libras auri purissimi illis, quibus iniuriam facere presumpserit, et res eius dominio possidentium mancipentur, et quiete liceat possessoribus illas tenere ac frui.

[2] Quodsi excursus inter partes factus fuerit, persona ipsa, que in capite fuerit ad eandem maliciam faciendam, infra sexaginta dies tradatur, et omnia, que fuerint ablata, in duplum restituantur; quodsi ipsum duplum compositum non fuerit vel si ipsa persona tradita non fuerit infra dies sexaginta, ut dictum est, tunc per unamquamque personam, que ipsam maliciam perpetraverit, componantur auri solidi quingenti.

[3] Si furtum inter partes factum fuerit, in quadruplum restituatur.

[4] Si servi aut ancille inter partes confugerint, cum omnibus rebus, quas secum detulerint, reddantur; et iudex, qui ipsos fugitivos reddiderit, accipiat pro unoquoque singulos solidos auri, sic tamen, ut, si amplius requiritur, per sacramentum idoneum dominis illorum satisfactum fiat. Si vero iudex vel alius ipsos fugitivos susceperit et eos reddere negaverit et exinde fugerint, tunc pro unoquoque fugitivo componat auri solidos septuaginta duos. Quod si dubium fuerit et denegaverit iudex vel auctor loci illius, in quo ipsi fugitivi requiruntur, tunc prebeant sacramentum duodecim electi, quod ibi nec suscepti fuerint nec illos habeant nec in conscientia eorum sint nec aliquas res illorum secum habuerint. Si autem hoc distulerit facere, post primam et secundam contestationem presentia testium peractam per iussionem iudicis sui liceat ei pignorare hominem de ipso loco, ubi causa requiritur, ita tamen, ut ipsum pignus post peractam iustitiam per integrum reddatur.

[5] Et nullatenus liceat alicui pignus accipere per alia loca, nisi ubi fugitivi aut cause requiruntur; et si pignoratio pervenerit, non presumat alia pars pro pignore aliam pignorare, sed expectet usque ad audiendam causam, ita sane, ut cause in sex mensium spatio fiant et sint finite cause, reddens prius, quia ex iuditio condempnatus fuit, et pignus suum recipiat. Nam si quis de alio loco pignus tollere presumpserit aut sine causa tulerit aut aliquem pro pignore pignorare presumpserit, in duplum, quod tulerit, restituat.

[6] Si vero equi vel eque aut armenta aut aliqua quadrupedia fuerint furata, in duplum restituantur; si ipsa aberraverint, modis omnibus reddantur. Quodsi post primam et secundam contestationem minime reddita fuerint, tunc pignoratio fiat de loco, ubi hoc requiritur, usque dum pars parti satisfatiat, et post satisfactionem reddantur ipsa pignora.

[7] Et hoc statutum est, ut, si fugitivus seu res reddita fuerit vel si per sacramenta satisfactio adimpleta fuerit, modis omnibus pars parti securitatem faciat.

[8] Si quis vero extra memorata capitula pignorare presumpserit, causam perdat et, quod tulerit, restituat.

[9] Negotia autem inter partes fiant, et liceat dare et accipere, quicquid inter eos convenerit, sine aliqua violentia vel contrarietate, ita ut equa conditio utrarumque partium negotiatoribus conservetur.

[10] De ripatico autem secundum antiquam consuetudinem pars parti observet omne quadragesimum; et licentiam habeant homines ipsius ducis ambulandi per terram sive per flumina totius regni nostri; similiter et nostri per mare et flumina usque ad eos et non amplius.

[11] De hoc convenit, ut, si qua lesio inter partes evenerit, legatarii non detineantur; si vero detenti fuerint, relaxentur et componantur eis solidi trecenti; et si, quod absit, occisi fuerint, componantur parentibus eorum pro ipsis solidi mille, et ipsa persona tradatur in manibus eorum.

[12] Si quis inter partes causam habuerit, vadat semel vel bis cum epistola iudicis sui; si ei iusticia minime facta fuerit infra dies quatuordecim, si ipse homo, unde iustitia requiritur, infra ipsum locum fuerit, infra dies septem licentiam habeat pignorandi iudex, qui ipso tempore ordinatus fuerit, infra casam suam, quantum ipsum debitum erit; et ipsum pignus usque ad prenominatas noctes. Quodsi antesteterit ipsum pignus, componantur solidi duodecim causa manente, ut pro eo iterum pignoratio fiat, ubi potuerit in finibus, ubi causa requiritur. Si tamen, ubi iudicium ambabus partibus annunciatum fuerit, residentibus duobus de utraque parte de loco, ubi causa requiritur, quod ipsi determinaverint per evangelium, pars parti satisfaciat.

[13] Addimus autem, ut, si quis homicidium perpetraverit, modis omnibus ipse, et quanti mixti fuerint in ipso homicidio, ligati tradantur; quod si factum non fuerit, pro unaquaque persona componantur auri solidi trecenti.

[14] Simili pena decernimus dampnandum eum, qui in communibus [mercatis] tumultum populi excitans homicidium perpetraverit. Quodsi tumultus sine homicidio aut plaga sedatus fuerit, componat pro excitatione solidos auri trecentos.

[15] Si aliqua pignoratio in silva fieri debuerit, sine homicidio fiat; et si, quod absit, homicidium factum fuerit, pro libero homine componantur auri solidi trecenti et pro servo quinquaginta; et si plaga facta fuerit, ut non moriatur, pro libero homine solidi quinquaginta et pro servo triginta.

[16] Statutum est, ut in rebus sanctarum ecclesiarum dei nullus pignorationem faciat, excepto si cum sacerdotibus causas habuerit, et ante compellatio fiat semel vel bis; nam qui aliter presumpserit, duplum componat, et si nesciens pignoraverit, prebeat sacramentum, et sit solutus pignusque salvum restituat.

[17] Et hoc stetit de capulo, quod Riuoaltenses, Oliuolenses, Metamaucenses, Albionenses, Torcellenses, Amianenses fecerunt retro ab annis triginta, habeant licentiam faciendi secundum antiquam consuetudinem, sive per flumina sive per mare.

[18] Equilegenses vero capulari debent in ripa sancti Zenonis usque in fossam Metamauri et Gentionis secundum consuetudinem omnem arborem et vegere (!) cum carro aut ad collum, quantum sibi placuerit; et habeant licentiam peculia in ipsis finibus pascere vel pabulari.

[19] De finibus Ciuitatis Noue statuimus, ut terminatio, que a tempore Liuprandi regis facta est inter Paulicionem ducem et Marcellum magistrum militum, deinceps manere debeat, idest de Plaue maiore usque in Plauem siccam; peculium quoque et greges cum securitate pascere.

[20] Capriani vero in silva Foroiuliana, ubi semper capulaverunt, capulare debeant.

[21] Similiter Gradenses secundum antiquam consuetudinem in silvis Foroiulii capulum faciant.

[22] Confirmamus etiam Lauretum, ut, quantum salsa aqua continet, eorum subiaceat potestati.

[23] Et nullus princeps vel pauper aliquem Ueneticorum distringere aut legem facere de aliqua habita substantia, aut ad placitum ducere nisi in presentia illorum ducis, aut fotrum tollere de illorum terris, que in nostro regno sunt, aut bannum mittere tam de dominis habitantibus in Uenetia quam de illorum hominibus ubicumque habitantibus iustitiam aliquam accipere presumat nisi in presentia dominorum suorum.

[24] Confirmamus, ut pars parti de causis ecclesiarum et monasteriorum omnimodo iustitiam faciat.

[25] Volumus, ut pro una libra denariorum uno homine sacramentum [faciat], et si[c] usque ad duodecim libras denariorum Veneticorum duodecim electi iuratores addantur; nam si ultra duodecim libras questio facta fuerit, iuratores ultra duodecim non accedant.

[26] Statuimus etiam de pignoribus, que inter partes posita fuerint, [ut, si qua de eis contencio orta fuerit], illi tribuatur arbitrium iurandi, qui pignus habuerit, soli sine electis.

[27] De cautionibus vero simili modo agatur.

[28] Promisit cunctus ducatus Veneticorum nobis et successoribus nostris pro huius pactionis federe annualiter omni mense martio persolvere libras suorum denariorum quinquaginta et libras totidem piperis et unum pallium.

Si quis igitur dux vel marchio, comes, vicecomes [aut] aliqua magna parvaque persona huius nostre imperialis pagine violator extiterit, quod minime futurum credimus, sciat se conpositurum auri optimi libras mille, medietatem camere nostre et medietatem duci Ueneticorum. Quod ut verius credatur diligentiusque ab omnibus observetur, sigilli nostri inpressione hanc paginam manu propria corroborante[s] iussimus insigniri.

Signum domni Henrici quarti Romanorum imperatoris invictissimi. (M.7.)

Burcardus cancellarius et Monasteriensis episcopus vice Alberti archicancellarii, Maguntine sedis electi, recognovit.

Data XI. kl. iunii, indictione IIII, anno dominice incarnationis millesimo CXI, regnante Henrico quinto rege Romanorum anno quinto, imperante primo, ordinationis eius XI; actum est Verone; in Christo feliciter amen.