Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde
<<75.>>

Heinrich nimmt seinen Getreuen Cristallo di Premariacco und seine Verwandten in seinen Schutz, gewährt ihnen Anteil an der Allmendenutzung und alleinigen Gerichtsstand vor König oder Kaiser und erlässt ihnen eventuelle für Körperverletzungen fällige Bußen.

Bei Verona, (1110) 1111 Mai 19.

In nomine sanctę et individuę trinitatis. Henricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus et patricius. Iuxta consuetudinem nostrorum antecessorum regum et imperatorum intelleximus esse dignum et rationabile regia largitate nostros remunerare fideles secundum eorum meritum, scientes, quod ex fidelibus fideliores fient et ex fortibus regnum nostrum fortius erit et tutius. Quapropter omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus, qualiter nos ob dilectionem Cristalli fidelis nostri de Premariaco et dignam petitionem nostrorum principum tam Theutonici quam Italici regni atque Lombardici, Federici videlicet Coloniensis archiepiscopi atque Artuici Radisponensis et Ottonis Bauebergensis, Brunonis Spirensis, Vuodolrici Constantiensis, Petri Paduani, Erlungi Herbipolensis, episcoporum, necnon etiam comitum nostrorum, Hermanni de Sasonia, Federici de Anesberga, Federici de Zoller, Berengarii de Sulzupacha, Gotifredi de Calua, Federici etiam ducis de Sueuia, marchionis Vuarnerii et marchionis Bonifacii, Alberti de Blandrado aliorumque multorum nostrorum fidelium, ipsum predictum Cristallum et omnes coheredes ipsius et consanguineos universos in nostri mundiburdii tuitione suscipimus, ea videlicet conditione, ut neque dux, marchio, comes, vicecomes, castaldio, decanus aut aliqua nostri regni magna vel parva persona predictum Cristallum cum suis consanguineis in se ipsis aut in possessionibus suis aut in aliis ullis rebus mobilibus vel immobilibus, modo conquisitis vel adhuc conquirendis, inquietare, molestare, disvestire aut in aliquibus ullam iniuriam presumat facere. Hoc etiam eis damus, ut liberam communionem habeant ipsi et successores eorum sine omni lesione vel alterius contradictione in pascuis, in pratis, in silvis, in piscationibus, in venationibus et in aliis omnibus, quę ad communem usum pertinent. Precipimus etiam, ut ad placitum non deducantur nisi ante nos vel successores nostros reges vel imperatores. Si quis autem huius nostri mundiburdii violator extiterit, centum libras auri optimi componat, medietatem nostrę camerę, medietatem vero dictis hominibus eorumque heredibus. Quod ut fortius esse credatur et ab omnibus diligentius et inviolabiliter observetur, sigilli nostri impressione eandem paginam inferius insigniri precipimus. Insuper etiam eis damus, ut, si lesionem commiserint, unde banno nostro subiaceant, nihil inde componant, quia eis imperiali pietate pro eorum fidelitate retinenda atque confirmanda remisimus.

Signum domini Henrici quarti Romanorum imperatoris invictissimi.

Burcardus cancellarius vice Alberti [......].

Dat. XIIII. kl. iun., indictione tercia, anno dominice incarnationis millesimo centesimo decimo, regnante Henrico quarto rege Romanorum anno quinto, imperante autem primo, ordinationis eius undecimo; actum est iuxta Ueronam; in Christo amen.