(C.) In nomine sanctę et individuae trinitatis. Henricus divina favente clementia rex. Omnium sanctae dei ęcclesiae fidelium cognoscat industria, quod in regno nostro regulare quoddam monasterium situm est, in provincia scilicet, quae dicitur teutonica [Francia], in episcopatu Spirensi, in pago Albicgǒwa, in comitatu Uorhheim, in silva, quę dicitur Luzhart, iuxta fluvium, qui dici[t]ur Alba, quod Godeshǒwa nuncupatum, honorifice constructum et deo dicatum est a quodam comite nomine Bertholdo, coniuge ipsius Lutgartha, filio eius Bertholdo et filiabus Lutgartha et Mathilda sibi in [hoc omni]no consentaneis. Et inprimis ipsum locum Godeshǒwa cum omnibus nunc in presentiarum illuc collatis i[ustic]iis legitimis et pertinentiis prediorum, mancipiorum, censorum seu quarumcumque rerum ex toto super altare delegavit et contradidit domino deo, sanctae Marię sanctisque omnibus apostolis et sancto Benedicto in potestatem et proprietatem [et] p[red]icti monasterii abbati nomine Wolpotoni eiusque successoribus in dispositionem liberam cellae[que necessariam] fratribusque deo sub regula monastica ibi servituris ad utilitatem. Et ne unquam a posteris suis dei servitium deinceps illic destrui possit, prudenter prorsus decrevit et constuit (!) eandem cellam cum omnibus suis pertinentiis nunc collatis et dehinc conferendis ab hac die et deinceps omnino non subdi nec subesse iugo alicuius terrenę personae vel potestatis nisi abbatis solius dominationi, ordinationi et potestati, et sic totius libertatis iure et privilegio ampliavit et ob regni celesti (!) haereditatem in Christo omnimodis stabiliter sublimavit. Dehinc omni potestate, servicio, iure et proprietate predicti monasterii ipse cum coniuge et filio et filiabus supradictis sese feliciter omnino abdicavit. Sed hoc totum revera felix negociator prudenter effecit, primum ob spem et premium vitae aeternae, ob remissionem omnium peccatorum, ob salutem corporum et sempiternam requiem animarum et ob cotidianam memoriam sui ipsius, coniugis suę prenominatae, filii et filiarum suarum necnon omnium parentum, posterorum, consanguineorum amicorumque suorum et omnium ad curam suam pertinentium, ob memoriam quoque regum, episcoporum, principum et omnium predictaę cellae statum et honorem diligentium et defendentium et omnium Christi fidelium, et quod, prout posse suberit, cunctis Christi pauperibus beneficum semper illic patefiat receptaculum. Ad haec etiam, ut fratres coenobii ipsius nunc inibi congregati et adhuc in Christo congregandi tutius ac liberius domino deo in sanctae professionis securitate servire possint, huiusmodi eos libertatis munere donavit, ut, quandocumque patre suo spirituali orbati fuerint, ipsi habeant liberam potest[a]tem secundum regulam sancti Benedicti inter se vel undecumque, si opus fuerit, abbatem sibi non solum eligendi, sed etiam constituendi. Quem dum regulariter fratres eligant, dehinc, ut solet, ad constituendum eum in choro monasterii conveniant et una clero, advocato populoque sanctuario presentibus decanus, vel quicumque sit prior loci illius, accipiat virgam regi[mini]s de altari sanctae Marię et absque omni prorsus contradictione tradat in manum ipsius, quem tota fratrum congregatio sibi elegerat. Hic subinde canonicae abbas ordinatus sine alicuius personae dominatione et impedimento susceptum ministerium pro posse et scire suo impleat solique deo secundum ordinem suum liber serviat liberamque omnino rerum sibi commissarum in Christo disponendarum intus et foris potestatem habeat. Qui si forte preter necessitatem monasterii et communem fratrum utilitatem sacrilegus, quod absit, licentiose et sęculariter abuti presumpserit instituta libertate, familia, bonis rebusve sanctuariis et ob id fratrum premonitiones contempnens ad suam suorumve privatam cupiditatem et libitum temere ea dissipaverit vel si beneficia quibuslibet personis nisi necessariis monasterii ipsius servitoribus prestiterit aut si regibus, episcopis seu quibuscumque personis consentaneus annuerit, si forte libertatem monasterii pervertere sibique locum sanctum subicere attemptaverint sive aliquod servicii statutum inde sibi fieri exigerint, mox posteri comitis predicti cum suffragio fratrum, advocati, cleri, totius familię et omnium bonorum rite hunc a fratribus accusatum iusteque ab eis convictum dignitate sua abici perficiant aliumque iuxta predictam libertatem et sancti Benedicti regulam fratres sibi eligant et absque omni contradictione pro illo substituant. Concedit etiam predictus comes prefatae cellae advocatum aliquem de posteris suis fieri, si tamen loci ipsius abbas cum consilio fratrum talem inter eos invenerit, qui sicut ipse comes nunc non pro terreno commodo, sed pro aeterna mercede sollicitus et studiosus bona et constitutam monasterii libertatem et iusticiam defendere voluerit; sin autem, aptum et utilem advocatum, undecumque sibi placuerit, eligat. Hic denique abbate petente a rege accipiat bannum legitimum et ter in anno, si necesse fuerit, aut in ipsam cellam aut, ubicumque vel quando abbati placuerit, invitatus ab illo veniat et ibi placitum iustum pro causis et necessitatibus monasterii rite peragat. Nullum autem aliud servicium, ius aut beneficium sibi pro hoc concedi recognoscat nisi tercium bannum et consuetudinariam iusticiam et legem, quam caeteri advocati in aliis liberis monasteriis habent, super fures, proterviam, censuales et caetera talia, et in illis trium placitorum diebus in unoquoque unum maltrum de frumento et unum friskingum et unum siclum de vino et caetera ad hęc pertinentia. Preterea item constituit, quod nisi abbate volente et advocante bona et loca monasterii suis frequentiis temerarius et sine causa minime adeat vel attingat nec presumptuosus in eis placitum quodlibet vel pernoctandi licentiam habeat nec subadvocatum pro se faciat nec omnino aliquam absque ratione calumniam, pervasionem aut iniuriam monasterio aut abbati vel familiae faciat. Si autem non ut advocatus, sed potius calumniator et pervasor monasterii fuerit, omnino habeat potestatem abbas cum consilio fratrum hunc reprobare et alium sibi meliorem undecumque eligere. Constituit etiam et hoc comes prefatus et nos ipsius petitione statuimus, quodsi quispiam posterorum suorum vel quarumcumque homo personarum unam vineam, unum mansum, unum molendinum vel saltem unum mancipium vel tale aliquid a supradicta cella iniuste abstulerit, ut nostri nostrorumque successorum regia potestate coactus tria auri talenta ad ęrarium regis persolvat, primitus reddito ecclesiae, quod invaserat. Si vero quislibet illorum, quod absit, curtim vel aliquam villam inde violentus abalienaverit sive manifestus invasor bonorum ipsius cellae extiterit vel si hoc testamentum traditionis et libertatis quocumque ingenio seu argumento legum sęcularium pervertere vel infringere attemptaverit, centum auri libras ad regiam item persolvat cameram et reddat primitus ecclesiae et secundum leges item componat, quod ablatum fuerat, et sic intentio illius omnino irrita fiat. Ministris quoque et familiae sanctuariae eandem legem et servitutem concedit, quam caeterę in regno nostro liberae abbatiae habent, ut tanto fideliores prelatis suis per omnia serviant. Super haec omnia comes sepedictus apostolicum privilegium acquisivit et constituit, ut unum corporale singulis annis Romam ad altare sancti Petri ab abbate predicti monasterii persolvatur eo pacto, ut libertatis istius et traditionis statuta tanto perennius inconcussa amodo permaneant et ut predictum coenobium sub Romanae ecclesię mundiburdio et maiestate semper stabiliatur et defendatur, si forte quispiam regum vel posterorum eius seu quarumcumque homo personarum, quod absit, testamentum hoc ullo ingenio infirmare vel infringere presumpserit. Si autem id, quod absit, a quolibet illorum diabolo instigante fiet, obsecrat comes idem et omnino testificatur apostolicum pontificem per Christum et per sanctam Mariam, Petrvm apostolum et per omnes sanctos dei et per tremendi iudicii diem, ut illum dei et sanctorum eius contemptorem et testamentoriae huius conscriptionis destructorem, nisi resipuerit, tradat omnino satanae et anathematizet eum ac profanet a consortibus et filiis ecclesiae sanctę dei et hęredibus vitę ęternae et auferat deus memoriam illius de terra viventium et deleat nomen eius de libro vitę et ut cum Datan et Abyron, quos terra aperto ore deglutivit et vivos infernus absorbuit, perennem incurrat damnationem et ut Herodis, Pilati, Iudę socius factus in ęternum discrutietur et cum Sodomitis et Gomorritis ignis et sulphuris ymbres hic experiatur et Heleodori plagas et verbera hic perpetiatur et Antiochi tormentis, vermibus scilicet scaturiens et cum fętore computrescens, miserrime conteratur et, nisi resipiscat, Petrvm regni celorum archiclavigerum cum sancta Maria et tota cęlesti milicia portę paradysi obstitorem habeat in ęternum. Predia autem ad predictum monasterium pertinentia et ab eodem comite tradita haec sunt: ipse locus scilicet Godeshǒwa et alia Godeshǒwa, Dagemaresdunch, Bvordam, Gnudelingen, Stafphort, novale ante ipsam cellam, Alterichesdorf, Bernsol, Barchusen, Grezzingen, Crasingesgeruti, vineam in Hohenberc, in Buslat unam hǒbam, Hithelinhowa. Hic est autem terminus, quem a nullo deinceps violenter invadendum sive transgrediendum predicto claustro bonisque suis adiacentibus regia maiestate prefigimus: a novali ante claustrum et a Rintdan usque in medium Lvzhart, item a Rintdan usque Salzfurt, per ascensum fluentis lacune usque Bremehe, de Bremehe ad Dagemarisdung, item a Dagemarisdung usque Burtan, a Burtan quousque perveniatur ad novale. Ut autem predictę traditionis et libertatis status et omnia predicta statuta ea ratione, qua deo et sanctis eius destinata sunt, ab hac die omni evo in Christo rata et inconvulsa permaneant, hanc cartam testamentoriam predicti comitis rogatu conscribi man[u]que propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.
Signum domni Heinrici quinti Romanorum regis invictissimi. (M.6.)
Albertus cancellarius recognovit. (SI.D.)
Data XVII. kl. septembris, indictione III, anno dominicę incarnationis millesimo CX, regnante Heinrico quinto rege Romanorum anno IIII, ordinationis eius X; actum est Spire; in Christo feliciter amen.