(C.) In nomine sanctę et individuę trinitatis. Heinricus divina favente clementia quintus Romanorum rex. Notum sit omnibus Christi nostrisque fidelibus tam futuris quam presentibus, qualiter ego Heinricus rex Romanorum ob remedium animę nostrę ac parentum nostrorum et ob peticionem principum nostrorum, videlicet Ǒdalrici Patauiensis episcopi ac sororis nostrę Agnetis et mariti eius Luitpoldi marchionis et ducis Welfonis, tradidimus ad altare sanctę Marię in Chotiuuigé insulam, quę vulgó dicitur Mutheimeruuerth, rogante hoc etiam Adalberto, cuius hęc erat beneficium, cum omni utilitate, cultis, incultis, silvis, viis, inviis, pratis, pascuis, molendinis, piscationibus, aquis aquarumque decursibus. Per istam itaque traditionem firmamus et stabilimus, quicquid episcopus Altmannus, eiusdem loci primus fundator, ad prędictam ęcclesiam dedit seu quicunque alius fidelis cuiuscunque conditionis sive ordinis ex quacunque parte Danubii. Hęc autem sunt bona prędictę ęcclesię collata ab Altmanno episcopo: parrochia Můtaran cum omnibus appendiciis suis excepta parte decimationis, quę pertinet ad sanctum Nycolavm; in eodem loco Azilinum et alium Azilinum, Gemmundum cum beneficiis suis, ibidem beneficium Ekkirici cum mancipiis et omnibus appendiciis suis excepto dimidio manso; Prunné de beneficio eiusdem Ekkirici cum mancipiis et omnibus appendiciis suis; Huntisheim Růduuinum cum beneficiis suis; Chellergnannan vineam I cum vinitore et omnibus appendiciis suis; Rǒtkeristorph vineas III et dimidiam cum vinitoribus et omnibus appendiciis suis; Paltá excepto manso I; Horginbach excepto manso Io cum mancipiis et omnibus appendiciis suis; Talaran cum vineis et vinitoribus et omnibus appendiciis suis; Wrtá cum mancipiis et omnibus appendiciis suis et silva, quę adiacet monti, cuius terminus est: rivus Palta sursum usque in Chrumbilbach, abhinc usque ad confinium Salzburgensis predii et marchionis; Chrucistetin cum vineis et vinitoribus et omnibus appendiciis suis; Echindorph cum mancipiis et omnibus appendiciis suis; Pumannestorph cum mancipiis et omnibus appendiciis suis; Nuzdorph vineas III; Anzandorph vineas II; Imizinistorph vineam I; Ratoluistorph cum omnibus appendiciis suis; ad sanctum Yppolitum partem decimationis et mansum I cum omnibus appendiciis suis; et in alia ripa Treisim versus Wagrein molendinum cum appendiciis suis et II loca molendini; Stoidratistorph mansum I; Pecsutilin cum omnibus appendiciis suis; Scåuuingin cum mancipiis et omnibus appendiciis suis; Blindindorph mansum I; Piscoluistorph mansos IIII; Houiberch cum omnibus appendiciis suis; et quicquid inter duas Persnich cultum et incultum episcopalis iuris iacet, excepto censu de publica via. Parrochia Pirchaha cum appendiciis suis; Chůnihohistetin vineas V et dimidiam: Zeizinmůrá beneficium Reginoldi; Guggingin vineas II cum omnibus appendiciis suis; Chirchlingin mansum I et vineam I; Vischamundi mansum I; Můrí decimationem; Heiminburch, Aschrichisprucca, Houilin et ad sanctam Petronellam et de ceteris villis, quę pertinent ad predium Dietpoldi marchionis, decimationem; parrochia Chǒliup constructa in manso, quem Richiza dedit, ad quam decimationem terminavit; Houistetin; Mǒraha; Studaha mansos X; Aschaha vineas II; Hunisberch mansum I; Hallá curtale I et sartaginem I; parrochia Mulipach cum omnibus appendiciis suis; Steiní beneficium Pecilini; in parrochia Chremisí dimidiam decimationem vini; Tiemendorph et Hůnindorph decimationem; Ramuoldespach decimationem et mansum I; Frouuindorph decimationem et mansum I; Gogindorph mansum I; Chetsí decimationem; Hezimannistorph mansos IIII; Straneistorph decimationem et mansos II; Zeinaran mansos II et curtalia VIII; Boreistorph mansum I liberalem; Porcindorph mansos IIII; Gansaraueld decimationem; Ezinistorph mansos III; Hagninbrunnin mansum I; mancipia de Matkouua, quibus Pero camerarius preerat; mancipia Egilberti archipresbyteri. Ista, quę secuntur, cęteri fideles contulerunt: Flinspach cum silva et molendino et omnibus appendiciis suis; Eppinberch cum silva et vineis et pomariis et omnibus appendiciis suis; Lanzindorph cum mancipiis et vineis et omnibus appendiciis suis; Wischartisprucca cum silva et mancipiis et vineis et omnibus appendiciis suis; Potingin; Perhartistorph cum mancipiis et vineis et omnibus appendiciis suis; Pellindorph mansos IIII liberales; Můrí vineas II; Waltrichistorph mansos II; Hadarichisuuerth predium, quod Heinricus dedit; Liuzmannistorph mansos X regales, quos comparavimus; Chrunnila mansum I; Zagalstreiphingin, quod Ebarhart dedit; Sulzbach; Tanna, quod Liutkart dedit; Chrengilbach mansum I; Obizi, Humistal, Voraha et cetera novalia, quę marchio dedit; Chotanas et silvam, quam Waldo dedit; Piugin predium, quod Piligrimus dedit; Miris, Chozindorph, Gritsanas, Stanandorph cum omnibus appendiciis suis, quę Heinricus et frater eius Ot[to] dederunt; Terní predium, quod Fridaricus dedit; Tizizi predium, quod Mahthilt dedit, et cetera recte quęsita. Sed ut hę traditiones ratę et inconvulsę omni tempore permaneant, hanc cartam inpressione sigilli nostri insigniri iussimus. Hi sunt autem testes, qui viderunt et audierunt: episcopi Reginhardus Halberstatensis, Walraban Cizensis, Voto Hiltensheimensis, Haruuicus Ratisponensis, Eberhardus Eistetensis; dux Welfo, marchio Liutpoldus, marchio Dietpoldus, Otto comes Ratisponensis, Herimannus comes, Gotifridus comes de Chalauuan, Wichbertus et Lůdouuicus comites.
Ego Adalbertus cancellarius vice domni Rǒthardi Moguntini archicancellarii recognovi.
Signum domni Heinrici quinti regis Romanorum invictissimi. (M.2.)
Actum est autem Tulné VIII. idus sept., anno incarnationis domini MCVIII, indictione XV, anno vero regni eius IIIo; feliciter in Christo amen. (SI.1)