(C.) In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Quicquid ad utilitatem sanctarum dei aecclesiarum sacerdotes Christi venerando eorumque peticionibus assensum prebendo conferimus, tam nobis quam parentibus nostris vivis sive defunctis profuturum esse sine dubio credimus. Unde precedentium patrum vestigia recta optantes imitari, augere bona aecclesiastica, aucta retinere nostroque, in quantum possumus, patrocinio tueri debemus, quatinus nostra iuvenilis etas et dandi in deo gloriam assequatur et data confirmandi inter homines gratiam non amittat. Universis igitur Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, qualiter dilectus et fidelis noster Reinhardvs Haluerstedensis aecclesię episcopus clementie nostre serenitatem supplicando adiit, uti suę civitatis scilicet Haluerstadensibus negociatoribus iura atque privilegia ab antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus sibi concessa renovaremus denuoque nostra auctoritate confirmaremus. Cuius honestę peticioni ob nostrę animę parentumque nostrorum remedium et per interventum Friderici Coloniensis archiepiscopi ceterorumque, scilicet Adelgoti Magabvrgensis archiepiscopi, Bvrchardi Monasteriensis, Godescalci Mindensis, fidelium episcoporum nostrorum, Livtherii quoque ducis Bardangorum atque Friderici palatini comitis ac Herimanni comitis et Rodulfi marchionis atque ob iuge ac devotum prenominati Haluerstadensis episcopi servitium consentire decernentes regia munificentia predictis Haluerstadensibus negociatoribus iura atque privilegia ab antecessoribus nostris sibi concessa denuo renovavimus atque confirmavimus. Insuper quoque pro remedio animę patris nostri Heinrici imperatoris ceterorumque parentum nostrorum concessimus et regia nostra potestate renovavimus, ut, in quodcumque mercatum nostra vel antecessorum nostrorum auctoritate constitum (!) vel constituendum negotiationis suę causa intraverint, sine contradictione et districtione iudicum publicorum vel quarumque iuridiciariarum personarum vendendi et emendi vel quolibet modo commutandi sine theloneo perpetuam libertatem habeant et facultatem. Et ut hoc nostrę auctoritatis datum vel decretum firmius stabiliusque perseveret, hanc cartam inde scribi iussimus nostroque sigill[o i]mpressam manu propria subtus firmavimus.
Signum domni Heinrici regis invic(M.6.)tissimi.
Albertus cancellarius vice Rothardi Maguntini archiepiscopi et archicancellarii recognovi. (SI.1.)
Data XVI. kl. iunii, indictione I, anno dominicę incarnationis millesimo CVIII, regnante Heinrico quinto rege Romanorum anno III, ordinationis eius VIIII; actum est Goslarię; in Christi nomine feliciter amen.