Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden

<<†292.>>

Unecht.

Heinrich bestätigt dem unter den Schutz des Hl. Stuhles gestellten Kloster Reinhardsbrunn auf Bitten seines Gründers, des Grafen Ludwig (II., des Springers), sowie des Abtes Ernst Freiheit von weltlicher Gewalt und freie Abtwahl und regelt Wahl und Pflichten des Vogtes.

Merseburg, 1113 Mai 25.

(C.) In nomine summae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia Romanorum imperator augustus. Quoniam iustorum desideriorum piis petitionibus, maxime his, quae ad cultum dei pertinent, assensum nos prebere convenit, omnibus tam presentis quam futuri temporis fidelibus notum esse volumus, quod in regno nostro regulare quoddam monasterium situm est, in confinio Loibae silvae, Reginherisbrunno nuncupatum, in honore sanctę dei genitricis et virginis Mariae sanctique Iohannis ęwangelistę constructum honorifice a Ludovvico religioso comite. Quo petente eiusdemque monasterii venerabili abbate Erneste supplicante his imperialibus edictis statuendo sanccimus, [ut] omni libertate et iusticia, qua supradicta cella primitus instituta et initiata est, ad serviendum deo iugiter stabilis permaneat, scilicet ut per se subsistens alicuius terrenae personę vel potestatis dominio non subiaceat, libera ab omnibus sanctę Romanę asscribatur aecclesiae, sanctorum Petri et Pauli habeat gubernationem necnon Romani pontificis defensionem, Romae per quinquennium Lateranensi palatio ad luminaria concinnanda decem solidos persolvat eo tenore, ut totius libertatis iure adaucta sub dispositione libera abbatis fratribus deo sub [regula mona]stica inibi servituris omnem ad utilitatem succrescat. Fratres caenobii illius, quo tutius et liberius domino deservire valeant, quandocumque patre suo spiritali orbati fuerint, libera[m habeant] potestatem inter se eligendi et constituendi abbatem. Predictus comes Ludovvicus, sicut ab eisdem fratribus est electus, advocatus permaneat, et post ipsum alius ex posteris eius, qu[em] fratres communi consilio providerint eligendum. Qui, si illorum et monasterii commoda diligit, diligatur, si autem avarus et dissipator, liceat illum ex auctoritate sanctorum Petri et Pauli et nostra reprobare. [Nul]lo modo, nisi abbate volente et advocante eum, bona et loca monasterii suis frequentiis temerar[ii]s et sine causa adeat vel attingat nec presumptuosus in eis placitum quodlibet vel per[nocta]ndi licentiam habeat nec subadvocatum pro se faciat nec omnino aliquam calumpniam, pervasionem monasterio aut familiae faciat. Quod si quispiam posterorum suorum vel quarumcumque homo personarum unam vineam, unum mansum vel saltem unum mancipium sive tale aliquid a supradicta cella temerarius iniuste abstulerit, nostra nostrorumque successorum regia auctoritate coactus tria auri talenta ad aerarium nostrum persolvat, primitus reddito ęcclesiae, quod invaserat. Si vero quilibet illorum, quod absit, curtim vel aliquam villam inde quocumque ingenio vel aliqua secularium legum calliditate abalienaverit vel hoc testamentum excellentię nostrę pervertere aut infringere attemptaverit, decem auri libras ad regiam item persolvat kameram, primitus reddito, quod ab[latum fuerat]. Et ut predictae traditionis et libertatis status et omnia predicta statuta ea ratione, qua deo et sanctis eius destinata sunt, [ab hac die et omni deinceps seculo in] Christo ra[ta] et inconvulsa permaneant, hanc cartam testamentariam predicti comitis abbatisque rogatu in[d]e conscribi manuque propria corroborantes sig[illi nostri impressione iussimus insigniri].

Signum domni Heinrici (M.) quarti imperatoris augusti invictissimi. (SMP.) (SI.F.)

Brun cancellarius vice Adalberti archicancellarii recognovi.

Data VIII. kl. iunii, anno ab incarnatione domini MCXIII, indictione VI, anno domni Heinrici quarti imperatoris imperii eius III, regni autem VIIII; actum Mirseburc.