(C.) In nomine sanctę et individvę trinitatis. Heinricus dei gratia qvintus Romanorvm rex. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quoniam comiti Heinrico de Suffenne pro commutatione beneficii Alcei, quod mihi reddidit, comitatum Frisię, quem libere in manu mea tenebam, sibi in beneficium dedi. Et quia illud beneficium predictum Alcei iure hęreditario et firma manu tenuerat, visum est mihi et fidelibus meis ęquum et iustum fore et ad utilitatem regni pertinere, ut comitatum Frisię ita etiam in omni iure comitatus, videlicet in omni questu, in placitis, in reditibus, sibi darem. Quod et feci et legitime confirmavi, ea equidem conditione, ut ipse Heinricus et hęredes sui legitimi per successionem, si tamen hęredes haberet, amplius iure hęreditario tenerent. Quodsi illi hęredes non essent vel si essent et quandoque deficerent, pater Heinrici Otto comitatum teneret, si quidem tum temporis viveret, et hoc deficiente Ottone comitatus sine aliqua contradictione in manum regis rediret. Hoc igitur conditionis ordine collatum beneficium ut ratum maneat et firmum, stabile et inconvulsum, consilio, auctoritate et testimonio principum regni his litteris commendandum decrevi, manu propria annotavi, sigillo insignivi. Signum Brunonis Treuerensis archiepiscopi. Signum Frederici Coloniensis archiepiscopi. Signum Otberti Leodiensis episcopi. Signum Burchardi Traiectensis episcopi. Signum Arlongi Werzeburgenis episcopi. Signum Brunonis Spirensis episcopi. Signum Burchardi Monasteriensis episcopi. Testes: Gerardus comes, Eruinus comes, Ernest comes de Hoborc, Cono comes, Heinricus comes de Cassele, Bruno frater eius, Fulcuinus, Witichinus, Theodericus de Los, Heinricus de la Teste, Stephanus et Herimannus de Oies, Sigelo, Conradus, Wilelmus, Symon, Arnulfus frater Herimanni, Gerardus, item Gerardus de Iullei et frater eius Gerlac, Fredericus; Wibertus, Herimannus comes de Redelenberge, Berengarius comes de Sulzebac, Fredericus comes palatinus, Godefridus de Calue.
Signum domni Heinrici quinti regis Romanorum invictissimi. (M.) (SI.F.)
Ego Albertus cancellarius vice Rothardi archicancellarii recognovi.
Anno ab incarnatione domini MoCVIII, indictione I, anno domni Heinrici quinti regis Romanorum IIo; data Aquisgrani V. kl. ianuarii; feliciter in Christo.