Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden

<<†281.>>

Unecht.

Heinrich gestattet auf Bitten des Grafen Otto von Zutphen und seines Sohnes Heinrich Schenkungen durch Freie an ihre Kirche zu Zutphen, unbeschadet der bisherigen Leistung des Königszinses an die Leheninhaber, bestellt den Propst und seinen Schultheißen zum ordentlichen Richter über die Besitzungen der Kirche, wobei dem Propst die streitige, dem Schultheißen die Hochgerichtsbarkeit zustehen soll, bestätigt dem Grafen die Gerichtsbarkeit über seine “Malmannen” und deren Besitz sowie die Gerichtsbarkeit zu Menardinghamme und den Wildbann beiderseits der Ijssel.

Aachen, 1107 Dezember 28.

Vorbemerkung Thiel, Stand: 2010

Angebliches Original (ca. 29,5/30,5 b : 51/51,5 h) von ca. 1200 im Gemeindearchiv zu Zutphen (A); Rückvermerk des 13. Jh.: Quod liberi homines licenter se et bona sua possint conferre Suffaniensi ecclesie [= über der Zeile eingefügt] et quod prepositus vel eius scultetus originarius iudex debeat esse super omnia bona et homines prefate ecclesie, fortgeführt von Hand des 14. Jh.: de furto, rapina vel incendio vel sanguinis effusione vel quocumque maleficio; von derselben Hand des 14. Jh.: .. Registrata est in antiquo registro.

Faks.: Tenhaeff, Dipl. stud. over Utrechtsche oork. nach S. 301.

Drucke: Lindeborn, Historia sive notitia episcopatus Daventriensis 213 = Bondam, Charterb. van Gelderland 1,160 no 15. – Aus A: Sloet, OB Gelre en Zutfen 212 no 214 = Tenhaeff a.a.O. 279ff. (in Spaltdruck mit D.†29). – Muller-Bouman, OB sticht Utrecht 1,255 no 276 Auszug. – de Vries, De opkomst van Zutphen 242 Beil. VI.

Reg.: Goerz, Trierer Reg. 14. – Wauters, Table chronol. 2,35. – Knipping, Kölner Reg. 2,8 no 51. – Brom, Reg. sticht Utrecht 1,54 no 264. – Tenhaeff a.a.O. 250 no III. – Coenen, Limburg. oork. 1,115 no 234. – Stumpf Reg. 3023.

(C.) In nominę sanctę et individve trinitatis. Heinricus dei gratia qvintus Romanorvm rex. Notum sit tam futuris quam presentibus omnibus, quod pro peticione domini Ottonis comitis de Sutfenne et filii eius Heinrici, qui imperio sepius magnificum exhibuerunt obsequium, ecclesie eorum in Sutfenne dedi beneficium in perpetuum iure hereditario permansurum, ut, quicumque liber vel libera se vel possessiones mobiles vel immobiles illi ecclesie dare voluerint, licenter regia freti auctoritate hoc faciant, nec sit alicuius momenti contradictio iudicis, in cuius terra manent, censu tamen regio ei, cuius feodum est, non subtracto, si quidem censum prius solvit illa possessio. Item super predia culta et inculta predicte ecclesie, super saltus, nemora, flumina, ripas et super omnia, que nunc in possessione habet vel postmodum habitura erit, prepositum ipsius ecclesie per omnem successionem, quicumque fuerit, iudicem ordinarium constituimus et eius scultetum. Item de omni negotio, quod ortum fuerit adversus ecclesie hominem, sive par eius sive homo alterius potestatis agat in eum vel accuset eum, quod testibus vel iureiurando terminari potest, iudex erit prepositus. De furto autem vel de rapina vel incendio vel sanguinis effusione vel quocumque maleficio scultetus prepositi iudex erit. Item ipso (!) domino comiti et eius successoribus confirmamus omnimodam iusticiam super homines suos, qui dicuntur malmanne, et super eorum predia. Omnimodam quoque iusticiam in Menardinghamme et bannum ferarum ex utraque parte Isle ei confirmamus, quod totum predecessores eius et ipse ex proprietate sua, non ex dono regali, habet, nec nos invidemus. Hec autem facta sunt consensu dominorum, qui iurisdictiones habent, et consilio et auctoritate et testimonio principum regni. Ego quoque propria manu annotavi, sigillo insignivi. Signum Frederici Coloniensis archiepiscopi. Signum Otberti Leodiensis episcopi. Signum Burchardi Traiectensis episcopi. Signum Burchardi Monasteriensis episcopi. Testes: Gerardus comes, Eruinus comes, Cono comes, Heinricus comes de Cassele, Theodericus de Los, Stephanus et Herimannus de Oies, Berengarius comes de Sulzebac.

Signum domini Heinrici quinti regis Romanorum invictissimi. (M.) (SI.D.)

Ego Albertus cancellarius vice Rothardi archicancellarii recognovi.

Anno ab incarnatione domini MoCVIII, indictione I, anno domini Heinrici quinti regis Romanorum IIo; data Aquisgrani V. kl. ianuarii; in Christo.