(C.) In nomine sanctae et individue trinitatis. Heinricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus. Quoniam ex ignorantia nascitur oblivio, ex oblivione rerum immutatio, decrevit fidelis antiquitas patrum scripturę memorię commendare, quę voluit usque ad posteros fideliter pervenire. Scire itaque volumus tam presentis quam futurę etatis Christi fideles, qualiter nos pro remedio animę nostrę nostrorumque predecessorum atque successorum, interventu quoque dilectę coniugis nostrę Mathildis reginę, concedimus fideli nostro Ǒdalrico Constantiensi episcopo nostrorumque principum consilio de reditibus eiusdem ęcclesię, quę mensam suam contingunt, quoddam hospitale, quod ab incolis illius terrę Crucelin vocatur, ad pauperum Christi consolationem iuvare atque restaurare. Beatus enim Cǒnradvs eiusdem Constantiensis ęcclesię episcopus idem hospitale construxerat, quod ex negligentia quorundam successorum, quos idem fervor caritatis non accenderat, ex magna parte destructum felicis memorię Gebehardus ibidem episcopus prudenti illius ęcclesię consilio in alium transtulit locum, quem etiam homines terrę illius vulgari nomine Munsterlin vocant, ubi regali ordine sanctimoniales fideliter domino hodie famulantur. Volens itaque predictus episcopus destructum iam restaurare locum in honore sanctorum Ǒdalrici confessoris et Afrę martyris, constructum vero a predecessore suo conservare, nos adiit et, ut hęc idonee et sine gravi dampno ecclesię fierent, postulavit. Nos vero rem utrobique diligentius intuentes piis eius studiis acquievimus. Sunt autem hęc, quibus iamdictum iuvare concedimus locum: decimatione scilicet Sasbach, quam Ǒdalricus habuit, decimatione in Bollingen, item decimatione Trullinchouen, et beneficio unius hominis in Lancsuisa, et uno manso Horringen, item manso in suburbio, et agro uno Hurlin, et taberna Eigolteshouen, et decimatione de piscationibus eius, preterea quęcumque visus est habere in villa Richenbach, mancipiis, vineis, agris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, cultis et incultis. Super hęc etiam predium Pathemaringen, quod dux Fridericus ad idem hospitale contradidit, et predium Cheruelmos, quod dux Heinricus donavit, et mansum in Bǒch, quem Waltherus dedit de Tegeruelt, ea scilicet ratione, ut nullus succedentium episcoporum aut dux, marchio, comes, vicecomes, advocatus sive aliqua maior vel minor persona inhabitantibus locum illum audeat quicquam presumptuose inferre aut possessiones eorum distrahere vel diminuere aut inbeneficiare, et ut nullus episcoporum aut aliqua persona in disponendis rebus eorum habeat potestatem, nisi ut provisores eiusdem loci petierint. Si quis vero, quod absit, huius nostrę concessionis decretum infringere presumpserit, auri purissimi C libras componat, dimidium camere nostrę, dimidium ipsi ęcclesię. Acta sunt hęc presentibus et consentientibus Anserico scilicet Bisuntino archiepiscopo, Geroldo Losannensi episcopo et cancellario, Stephano Metensi episcopo, Humberto Genuensi episcopo, Brunone Argentinensi episcopo, Arnoldo Spirensi episcopo, Bertoldo Basileensi episcopo aliisque principibus: Friderico duce, Cǒnrado duce, Godefrido palatino comite, Wilhelmo comite, Rǒdolfo comite, Adelberto comite, Adelberone comite, Hermanno comite, Wernhero comite, Wecelone comite, comite Petro, Ottone de Salm, Ǒdalrico comite, Burchardo comite, Hugone comite. Ut autem huius nostrę concessionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat evo, hanc inde kartam manu propria confirmatam scribi et sigilli nostri impressione iussimus insigniri.
Signum Heinrici quarti Romanorum imperatoris (M.9.) invictissimi.
Phillippus cancellarius vice Adelberti Mogontini archicancellarii recognovi. (SI.4.)
Anno dominicę incarnationis MCXXV, indictione IIIa, VII. id. ian.; data Argentinę; feliciter amen.