In nomine domini et in virtute brachii eius pax et prosperitas. Presentibus atque futuris notum sit a me Henrico quinto Romanorum imperatore edita atque signata esse, que subiecta sunt. Quoniam apud plerosque habundante iniquitate corruit equitas in plateis, ita ut sub nomine advocationis predas agant de ecclesiis dei et, quas defendere debuerant, violenter opprimant, veterumque auctoritas et testata antiquitas atque signata iuris conscriptio parum apud eos valeat, expedit eis auctoritate nostra nos in huiusmodi subvenire, addita seu innovata nostri imperii ac sigilli attestatione. Itaque Guarino abbate sancti Iohannis baptiste de loco, qui dicitur Florinas, nostram cum fratribus suis presentiam adeunte et conquerente de multis advocatorum iniusticiis, prolata etiam charta, que a Gerardo Cameracensi episcopo et Godefrido fratre eius, ipsius ecclesie constructoribus, conscripta fuerat, continente, quos vel quantos reditus pro advocatione tam ipsi quam successores eorum habere deberent, placuit nobis cum consilio optimatum nostrorum, episcoporum et comitum, opem ferre et veteres constitutiones novo nostre auctoritatis scripto, nostro sigillo atque imperiali banno roborare. Igitur, que sibi exigant et ultra que nihil usurpare debeant, hec sunt: De illis locis, ubi advocationem tenent, de focis singulis mansuram tenentibus modium dimidium avenę; de illis, qui curtile cum sartis tenent, sextarium unum avenę; de focis singulis in Florinis, in Gognencourt, in Preias, in Calvo Monte, in Mosenceias, in Valle, in Sancto Albino, in Florinellis mansuram tenentibus, si abbas ab eis rogatus fuerit, ad castri firmationem, non alias, diem unum manualem in anno, et hoc non in temporibus fenandi, metendi et totius agricolationis et sationis, sed atria et dotalia et indominicata et servientes et ministri ab eis sint libera. Item atria et curtes et indominicata et servientes a districtu procinctę sint libera. De lege campali in mallata tertiam partem. De legibus ab eis districtis, si moniti fuerint ab abbate, non aliter, tertiam partem. Quascumque leges in proximo et in longinquo distrinxerint precatu abbatis, non aliter, tertiam partem. De nullis aliter placitis ecclesię vel hominibus vel mansuariis aliquid accipient et nullam alicubi iustitiam facient et nihil se intromittent, si moniti ab abbate non fuerint. Sed si super aliquo de familia vel bonum ecclesię tenentibus clamaverint, quindecim diebus et postea octo ab abbate iustitiam expectabunt, postea, si sonia non fuerit, per se iustitiam accipient. In illis, in quibus iuvare non poterunt, nihil accipient et advocatum mittere licebit. Foragia atriorum et in eis districtio sint ecclesię. Si quis ultra presumpserit, a Christo et precursore eius extraneus et nostra quoque exterminetur et de vita p[eric]litetur et domus eius publicetur. Hec autem sunt ingenuorum testium nomina, ut omnis legalis firmitas impleatur: Obertus Leodiensis episcopus, Erluinus Wiseburgensis episcopus, Bruno Spirensis episcopus et frater eius Albertus cancelarius, comes Wicbertus, comes Berengarius, comes Hermanus.
Signum domini Henrici quinti Romanorum regis invictissimi. (M.4.)
Data mense decembri, indictione XIIII, anno ab incarnatione domini millesimo CoVII, regnante Henrico quinto rege Romanorum anno tertio, ordinationis eius VIIII; actum est Leodii; feliciter in Christi nomine amen.