Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde
<<253.>>

Heinrich nimmt das Kanonikerstift San Frediano (zu Lucca) in seinen Schutz und bestätigt seine Besitzungen.

Speyer, 1123 März 12.

In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus. Si ea, quę a predecessorum nostrorum regum sive imperatorum locis divino cultui consecratis sacra et veneranda religione collata sunt, devote ac benigne confirmamus, nos quoque a deo patre certam remunerationem in futuro accipere speramus. Notum sit igitur omnibus tam presentibus quam futuris Christi fidelibus, quod nos ęcclesiam beati Fridiani et eius claustri canonicos cum rebus ad eosdem pertinentibus sub nostram defensionem et mundiburdium suscipimus, prohibentes, ut nulli liceat infra cimiterium vel claustrum predicte ecclesię in personam vel in rem cuiusquam assultum facere, et ut nulli secularium potestatum infra claustrum vel cimiterium violenter hospitari liceat. Si quis vero ab ęcclesia hospitatus fuerit, a nullo de persona vel habere aliquo modo perturbetur. Quicquid etiam infra urbem Lucanam et extra, presertim in loco, qui vocatur Murla, seu Mutiliano atque Lungithe et Guindelfo seu Collemori necnon in loco, qui dicitur Parminiana, sive Coldisacco inter villam Orentani et Altumpassum, in campis, terris, vineis, pratis, pascuis, silvis, molendinis, montibus, vallibus et planitiebus, iuste et legaliter ad predictam beati Fridiani ecclesiam et eius claustri canonicos pertinentibus et respicientibus, [et omnia], que modo habent vel que inantea deo adiuvante habituri sunt, nostro precepto eis eorumque successoribus confirmamus et corroboramus, statuentes et precipientes, ut nullus episcoporum, nullus dux, marchio, comes, vicecomes nullaque sub nostro imperio degens magna vel parva persona canonicos in ecclesia beati Fridiani vel claustro deo servientes inquietare vel molestare audeat aut de prefatis rebus disvestire aut invasionem facere presumat sive, quid inde facere voluerint, impedire. Si quis autem, quod absit, huius precepti nostri paginam violare aut infringere presumpserit, auri purissimi C libras componat et medietatem persolvat camere nostrę imperiali et medietatem ipsi ecclesię. Et ut hec nostrę confirmationis auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat evo, hanc cartam inde scribi et sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Hec autem acta sunt Spire, presentibus et feliciter petentibus Adelberto Mogontino archiepiscopo, Friderico Coloniensi archiepiscopo, Brunone Argentinensi episcopo, Ottone Haluerstatensi, Comite diacono cardinali, Romano subdiacono et domni pape legato, Godefrido palatino comite, Cunrado cognato nostro, Arnoldo comite de Lon, Hartmanno comite de Tiling, Octone comite de Cirberch.

Signum Heinrici quarti Romanorum imperatoris (M.9.) invictissimi.

Phylippus cancellarius recognovi vice Adelberti Mogontini archicancellarii.

Data Spire anno dominice incarnationis millesimo centesimo XXIII, indictione XIII, IIII. idus martii.