(SN.) Dum in dei nomine in civitate Taruisii, in casa archidiaconi ipsius civitatis, subter porticum, resideret domnus Einricus Romanorum semper augustus imperator ad iusticiam faciendam ac deliberandam, adęssęt cum eo domnus Einricus dux necnon Tridentinus ępiscopus et comes Albertus Ueronensis, Warnerius iudex, Azo Ferrarie iudex, Iohannes Monsilicanus iudex, item Aicardvs iudex, Engelfredvs, Ardericus, iuris causidici, Wecili, Arduinus Palude et Tisus et reliqui plures, ibique in istorum presentia veniens domnus Faletrus abas sanctę Trinitatis et sancti Michaelis archangnelis (!) de loco Brundolo, qui esse videtur infra regnum Uenecie, rogans domnum imperatorem, ut propter deum animeque sue suorumque parentum mercede (!) bannum inponeret super illum et super iamdictum monasterium et in cunctis bonis predicti monasterii tam mobilibus quamque inmobilibus, casis, terris, salinis seu familiis, tam quod nunc habet aut inantea habiturus est. Cumque ita mercedem postulasset, illico per iudicum consilio, qui ibi aderant, et per fustem, quem in manu sua tenebat, bannum inposuit supra iamdictum domnum Faletrum abatem et supra iamdictum monasterium et in cunctis rebus eius seu villis, nomina quorum hic subter leguntur: in comitatu Patauensi et curte, qui dicitur Baniolo, cum capellis et cum omni suorum pertinentiis et casis, silvis, terris, cum paludibus et aquis, piscationibus et omnibus rebus, que iacet in finibus Montegutero et in Galzegnano et in Rouolone et in Agna et in Uico Cerboni et in Montesilice et in Tribano et in Anguilaria et in Cona; et in comitatu Taruisi[an]ense in finibus Sacisica, in vila Capuduico, in Arosaria, in Melaria, in Arçere et in pleve Canni et Fugulani; et iuxsta (!) fluvium Sile locus, ubi dicitur Turre, et est tercia porcio de villa et de terris et de castro, qui (!) dicitur Cendone; et in civitate Senegalia et in toto comitatu suo et in monasterio sancti Enesti et in omnibus aliis locis, ubicumque fuerit inventum de rebus iamdicti monasterii, tam quod nunc habet aut inantea deo propicio iuste adquirere vel laborare potuerit, in pena librarum auri centum, ut nullus quislibet homo neque comes neque ępiscopus neque vecedominus (!) neque gastaldius neque deganus audeat iamdictum domnum abatem et monasterium et homines suprascripti monasterii et omnes res suas molestare aut causare vel disvestire sine legali iudicio. Qui vero hoc bannum fregerit, siat se compositurum predictas libras auri centum, medietatem camere domni imperatoris et medietatem in predicto monasterio et in abate et suis succesoribus aut pars (!) ipsius monasterii. Et hec noticia facta est propter securitatem suprascripti monasterii et iamdicti domni abati (!) suisque rebus. Factum est hoc anno ab incar(nacione) domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo octavodecimo, primo die mensis aug., indicione undecima.
Ego Albericus iuris causidicus et notarius ex iussione domni imperatoris et amonicione iudicum scripsi.
+ Hoc signum fecit domnus Einricus imperator suis manibus.
Ego Wernerius iudex subscripsi.
Ego Iohannes iudix (!) subscripsi.
Ego Azo iudex subscripsi.
(S.) Ego Aicardus iudex interfui.
Ego Ingelfredus causidicus interfui.