In nomine sanctę et individuę trinitatis. Heinricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus omnibus episcopis, abbatibus, marchionibus, ducibus, comitibus et cunctis rei publicę procuratoribus totiusque Italici regni ministris. Imperatoria maiestas ad bonę fidei viris veręque cultoribus religionis oportuna largiendum beneficia per omnia benivola fore debet atque largissima. Denique si loca sanctorum nostro proficiunt studio, in nostris nos negotiis nunc utilius eorum auxiliis credimus foveri et in futuro tunc confidimus dignius remunerari. Noverit autem omnium vestrum sagacissima sollertia, quoniam quidam Beraldus vir venerabilis magnęque constantię abbas monasterii beatę semperque virginis Marię cęnobii Farfensis unacum eius venerabili congregatione nostram adiit excellentiam intimans nostrę clementię multas incommoditates, invasiones et subreptiones a viris nefandis nostrique coronę imperii adversariis de bonis prefati monasterii hactenus illatas simulque deprecatus est, ut inspectam autenticam ipsius monasterii libertatem a regibus vel imperatoribus olim inibi concessam, aureis sigillis bullatam, scilicet Liutprando, Ratgiso, Haistulfo et Desiderio Langobardis necnon et Karolo ac Ludovico sive Lothario atque Ludovico altero, etiam et a nostris parentibus Chuonrado et avo nostro Heinrico et beatę memorię patre nostro Heinrico, qualiter predictum monasterium propter divinum amorem et reverentiam sanctę dei genitricis semperque virginis Marię dominę nostrę sub sua semper tuitione tenuissent, nos quoque imperiali corroboratione eandem antiquam libertatem per omnia confirmaremus et quandoque res ablatas Christo propitio restituere studeremus, quatinus cunctis vexationibus remotis ipsi servi dei in divinis laudibus persistere valeant quiete et pro nobis dei misericordiam attentius studeant postulare. Igitur eorum iustis postulationibus benignissime assentientes confirmamus iamdicto monasterio, quicquid in superioribus continetur preceptis et quicquid futuris temporibus per instrumenta cartarum vel donationem quorumcumque hominum vindicare contigerit, prout iuste et legaliter possumus. Videlicet quicquid habere videtur in territorio Sabinensi: idest ecclesiam sancti Angeli in Terentiano, ecclesiam sancti Angeli in Tancia cum gualdo et omnibus suis pertinentiis, sicut Hildebrandus dux per suum confirmavit preceptum, item ecclesiam sancti Angeli in Petroniano, sancti Angeli in Mutilla, sancti Angeli in Silignano, sancti Angeli in Montiano, sancti Angeli in Niuiano, sancti Angeli in Luciano, sancti Antimi in Acutiano, sancti Antimi in Seruiliano, sancti Antimi in Sentiano, sanctę Anatholię in Husiano, sancti Abundii in Betiano, sancti Bartholomei in Foriano, sancti Benedicti in Ortelle, sancti Benedicti in Campo, sancti Blasii in Fistula, sanctę Barbarę in Ponticello, sancti Cipriani in Albiano, sanctę Cecilię in Paterno, sanctę Cecilię in Culiano, sanctę Cecilię iuxta rivum Pandonis, sanctę Cecilię in Terentiano, sanctę Cecilię in Cerrito Malo, sancti Calistrati in Cipriano, sancti Cesigii in Cossiiano, sanctę Columbę in Capitiniano, – curtem in Picte –, sancti Donati in Ciciliano, sancti Donati in Agello, sanctę Eugenię et sancti Iuuenalis in Malliano, sanctę Eugenię in Bubeta, sancti Felicis in Antiano, sancti Felicis in Siluanione, sancti Gethulii in Fornicata, sancti Gethulii in Lauariano, sancti Gregorii in Acutiano, sancti Gordiani in Apiciano, sancti Gordiani in Longitia, sancti Gordiani in Postmontem, sancti Gangulfi in Cosce, sancti Iacinthi in Gualdo, sancti Heleutherii in Canali, sancti Heleutherii in Catino, sanctę Helenę in Migniano, sanctę Iustę in Cassiano, sancti Iohannis in Criptula, sancti Iohannis in Cornazano, sancti Iohannis in Paterno, sancti Iohannis in Ginestra, sancti Laurentii in Calistriano, sancti Laurentii in Turri, sancti Laurentii in Ortelle, sancti Laurentii in Bassiano, sancti Laurentii in Tophila, sanctę Lucię in Luciolo, sanctę Marię in Terentiano, sanctę Marię et sancti Siluestri in Cisiniano, sanctę Marię in Turiano, sanctę Marię in Basiano, sanctę Marię in Uico Nouo, sanctę Marię et sancti Siluestri in Ciciliano, sanctę Marię in Saliano, sanctę Marię in Catilini, sanctę Marię in Canneto, sanctę Marię in Plano, sanctę Marię in Pensile, sancti Martini in Salliano, sancti Martini in Ualeriano, sancti Martini in Rescaniano, sancti Martini in Ponticello, sanctę Margaritę in Moiano, sancti Marcelli in Carboniano, sancti Nycolai in Macla, sancti Petri in Classicella, sancti Petri in Germaniciano, sancti Petri in Oriclangi, sancti Petri in Catino, sancti Petri in Lucaniano, sancti Pancratii in Coruiano, sancti Pancratii ad Gualdum prope Gualdum Tancię, sancti Stephani in Rofiano, sancti Stephani in Domitiano, sancti Stephani in Septiniano, sancti Siluestri in Postmontem, sancti Siluestri in Mediana, sancti Siluestri in Cisiniano, sancti Siluestri et sancti Nycolai in Cerrito Malo, sanctę Sabinę in Catoniano, sancti Sabini in Folliano, sancti Sebastiani in Pretoriolo, sancti Thomę in Quintiliano et in Pontiano, sancti Thomę in Rocca, sancti Thomę in Uiuario, sancti Viti super Farfam, sancti Viti in Urbana, sancti Viti in Palmis, sancti Victorini in Marciano, sancti Victorini in Bassiano, sancti Victorini in Paterno, sancti Valentini in Pontiano, sancti Valentini in Pretorio, sancti Ualentini in Antiquo, sancti Valentini in Atriano, sancti Valentini in Massa, sancti Valentini in Paterno, sancti Valentini in Tulliano, sancti Ualentini in Sabinis, sanctę Victorię in Ficlinule; in territorio Reatino: curtem sancti Nazarii in Uallantis, sancti Gregorii in Pitiliano, sancti Helię in Beruniano, sancti Iacobi, sancti Iohannis in Asera, sancti Iohannis in Tezano, sancti Leopardi, sancti Iohannis de Monte, sancti Iohannis in Ginestra, sancti Laurentii in flumine Mellino, sancti Laurentii in Aufigiano, sanctę Marię in Salto, sancti Petri in Pensile, sancti Petri in Ceruario, sanctę Agathę ad Arces, sanctę Agathę in Paludibus, sanctę Anatholię, sancti Cassiani, sanctę Cecilię in Beruniano, sancti Iustini, sancti Flauiani, sancti Georgii, sancti Gregorii, sancti Ualentini in Prato Reatino, sancti Angeli in Capistrello; in territorio Interocrino: sanctę Marię in Casalicis, sancti Martini in Cesonis, sanctę Marię in Forfone, sancti Siluestri in Sumati, sancti Petri in Falagrine, sancti Rufi in Noueri; in Balua: sancti Laurentii, sancti Iohannis, sancti Peregrini; in Pinne: sancti Clementis, sanctę Lucię; in Camerino: sancti Abundii; in Tore: sanctę Marię in Cornito; in Perito: sancti Siluestri; in Ophiano: sanctę Crucis; in Macla: sancti Nycolai; in Trebule: sancti Adriani; in Repasto: sancti Andreę; in Columente: sancti Benedicti, sanctę Marię in Lauriano; [in Amiterno]: sanctę Cecilię in Macreto, sancti Heleutherii, sancti Nerei, sancti Xisti; in Sextuno: sanctę Iustę, sanctę Marię in Capraricis, sanctę Marię in Turrita, sancti Benedicti ad Tres Casas, sancti Adriani, sanctę Marię in Tibere, sancti Cesarii in Poli, sancti Laurentii in Macri, sancti Angeli in Auenula, sancti Chrisanti in Camarda; in Tuscana: sanctę Marię in Minione, sancti Mamiliani, sancti Petri in Casale Arnone, sancti Peregrini, sancti Saluatoris, sancti Laurentii in Gerflumen, sanctę Seuerę iuxta mare; in Uiterbio: sanctę Marię, sancti Angeli, sancti Alexandri, sanctę Marię in Uico Flabiano, sancti Petri in Casale Antoniano; in Cornito: sancti Petri, sancti Angeli; in Burgo: sancti Ualentini, quam olim beatę memorię genitor noster H. imperator eidem monasterio restituit; in Horte: sancti Theodori; in Narnia: sancti Angeli, sancti Antimi, sancti Symeonis, sancti Clementis, sancti Laurentii, sancti Angeli in Struncone, sancti Iohannis in Torello, sanctę Marię in Colle Baiano, sancti Petri in Colle, sancti Petri in Casa Murata, sancti Quirici et sancti Angeli in fundo Uinioli; in Amelia: sancti Stephani; Interamne: sancti Saluatoris, sancti Syri, sanctę Agathes, sanctę Marię in Meiana, sancti Nycolai in Colle Stacti, sancti Petri, sancti Angeli in Scoplo; in Flaiano: sancti Andreę in Bisano, sancti Blasii, sancti Sebastiani, sanctę Marię in Manciano, sanctę Lucię in Monte Martiano; in Roma: cellam sanctę Marię in Cripta Agonis et ecclesiam sancti Benedicti in loco, qui dicitur Scorticlarus, cum criptis et earum pertinentiis. sanctę Marię in Formello cum omni pertinentia sua et fundis, quos Leo papa VIIII. bonę recordationis sanctę Marię misericorditer contulit; in Marsi: sancti Adriani, sancti Potiti et sancti Vincentii in Cellis, sanctę Marię et sancti Leucii in Apinianicis, sancti Leucii et sanctę Marię in Transaquas; in Tufo: sancti Angeli; in Tocco: sancti Victorini; in comitatu Teatino: monasterium sancti Stephani, quod ponitur in Lucania, cum pertinentiis omnibus et adiacentiis suis et faram filiorum Guarnerii et podium Ortonellę, sancti Clementis, sicut Atto comes per concambium pro portione de Attissa dedit; in Samnii partibus super Uulturnum flumen: monasterium sancti Vincentii cum castellis et omnibus suis pertinentiis, quod sanctissimus Thomas Farfensi monasterio a duce Gisulfo per preceptum acquisivit; in Spoleto: sancti Marci, sancti Pauli in Pirello, sancti Saluatoris in Saliano, sancti Viti, sancti Martini in Orzano; in Ponte: sanctę Crucis in Aqua Sicca, sanctę Christinę, sancti Euticii, sancti Viti; in Asisio: sancti Bartholomei, sancti Iacobi, sancti Iohannis in Satriano, sancti Benedicti; in Perosia: sancti Apollinaris, sancti Blasii, sancti Montani, sanctę Marię in Oliueto, sancti Martini, sanctę Christinę, sanctę Marię in Diruta; in Narnate: sancti Angeli; in Sabellis: sancti Angeli; in Fistu: sancti Andreę, sanctę Marię; in Ocriclo: sanctę Marię, sancti Laurentii, sancti Stephani, sancti Siluestri; in Ophida: sanctę Marię, sancti Saluatoris; ad flumen Lubricum: sancti Martini, sancti Petri, sanctę Marię; in Pisia ciuitate territorii Tuscię: sancti Petri et alibi sancti Thomę cum pertinentiis suis, item terram iuxta Pisiam: unam petiam in loco, ubi dicitur Ala Reuoluta, aliam petiam iuxta flumen Arnum, quę vocatur Campus de Uinea Domnica, aliam petiam, ubi dicitur Plaia de Putiniano; in Gompho terram modiorum XXIIII ad sextarium Pisanum, quam pater noster dedit sanctę Marię; in comitatu Senensi: curtem Leoninam; in territorio Camerino: sancti Angeli in Lanciano, curtem de Sala Bona, curtem sancti Gregorii in Trauenano, sancti Abundii, sancti Mariani, sanctę Marię in Manciano; in territorio Firmano: monasterium sancti Siluestri et sanctę Marinę cum omni eorum integritate, curtem sancti Saluatoris sub muro civitatis Firmanę, curtem sancti Geruasii, curtem sancti Sigismundi et terram de Paratinis, curtem sancti Angeli de Uilla Magna, curtem sancti Desiderii, curtem de Cupresseto, curtem sancti Angeli in Niuiano, curtem sancti Uenantii, curtem de Columnellis, curtem sanctę Felicitatis, in Rauiliano et Solario quasdam terras, curtem sanctę Marię in Mociano, curtem de Caminatis, ubi dicitur Murrus, curtem de Bressiano in loco, qui vocatur [........], cellam filii Guazonis, curtem sanctę Marię matris domini, curtem sancti Marotis, curtem de Ualle, curtem sanctę Marinę de Ortatiano, curtem sancti Saluatoris in Memoriis, curtem de Blotenano, curtem sancti Antimi, curtem Montisfalconis, curtem sanctę Marię Interamnes, curtem sancti Sabini, curtem in Pretorio, monasterium sanctę Marię in Insula cum curte sancti Martini in Aquatinis, aliam curtem sancti Martini in monte super Asulam, curtem Rotellę, terram de Maceriatinis, curtem de Moliano, ubi est ecclesia sanctę Uictorię, curtem sancti Benedicti, sanctę Marię in Muris, curtem sancti Angeli inter duas Tennas, aliam curtem sancti Angeli in Mariano; in comitatu Esculano: curtem sanctę Marię in Solestano, curtem sancti Angeli in Ualle Ueneria,; in comitatu Aprvtiensi: curtem de Motiano, curtem de Sardinaria, sancti Petri in Pedoniano; in comitatu Pinnensi: curtem Montis Pediti cum castello ibi ędificato et aliam curtem prope se, curtem sanctę Marię in Catilini, curtem sanctę Lucię in Ciciliano; item res Attonis filii Arderadi cum ecclesia domini Saluatoris et castello Casa Noua, sicut habentur in cartula, quam ipse beatę Marię fecit; item res Grimizonis filii Hildebrandi ab eo inibi collatę cum ministerio de Spartiano et Campo Arsicio et de Ualli; in comitatu Auximano: curtem de Monte Polisco cum omnibus sibi pertinentibus; in monte Granario: sancti Petri; item in Esculo: sancti Iohannis in Piscariis; item in Firmo: sancti Saluatoris in Cantalupo; et castellum de Agnanello vel alia loca, quę ibi contulit Alkerius comes; in Furcia: sancti Saluatoris; item in Clenti: sancti Petri in Pompeiano; item in comitatu Teatino: monasterium sancti Stephani in Lucania cum curtibus XLVII et castellum Tornaricię et pharam et Lentiscum. Item fundos omnes diversorum locorum territorii Sabinensis, quemadmodum in privilegiis Adriani primi, Stephani quarti atque Paschalis primi ceterorumque pontificum releguntur et in preceptis imperatorum Hlotharii primi ac Hludovici secundi et Ottonis primi roborati sunt, in ipso venerabili monasterio confirmamus perpetuo permanendos in integrum: videlicet fundum Acutianum, ubi ipsum monasterium est constructum, Arcturianum, Agellum, Apicianum, Alinianum, Arrianum, Anianum, Antiquum, Albucianum, Aquinianum, Balburianum, Beptianum, Calistrianum, Ceruinariam, Casalamantis, Cicilianum, Criptulę, Centum, Cassianum, Casulam, Canianum, Catilianum, Carbonianum, Cesarianum, Casam Pauli et Montem Operis in integrum, Canale, Fornicatam cum traiecto suo seu gualdo in integrum, Fisinianum, Follianum, Forianum, Fissianum, Gignianum, Germanicianum, Iouem, Iussianum, Luccianum, Laccanianum, <Lumerianum>, Lauri gualdi medietatem, Larinianum, Marianum, Mutellam, Medianam, Musileum, Mallianum, Montanianum, Morianulę, Mignianum, Montianum, Marcilianum, Montem Aureum, Oliuulam, Ortisianum, Orcilianum, Ordeolum, Paternionem, Patrinionem, Pompeianum, Pinianum, Perticatulę, Pacilianum, Pontianellum, Paternum, Priuati, Pulgianum, Pretorium, Pippilianum, Paccianum, Purpurarię olivetum, Scandilianum, Scaplianum, Sentianum, Textam, Turris, Turianum, Tancię gualdum, Tribilianum, Vrbanam, Ventilianum, Verruculę. Item castella territorii Sabinensis: idest castrum Farę, Arci, campum sancti Benedicti, collem Nerę, Foranum, Marcilianum, Terranianum, Limisianum, Podium Catini, Montem Operis, Buccinianum, Tribucum, Cauallariam, Roccam Monaciscam, Salisianum, Agellum, Postmontem, Curtisem, Alatrum, Ripastum, Montalianum, Ophianum, Castellum Uętus; de Uiuaro et Rocca Tancię et Grecię quasdam partes; item in territorio Sabinensi castrum Cuphi, Podium de Moiano cum toto gualdo. In territorio Tuscano: sanctę Marię in Minione cum gualdo et monte Gusberti, ripa Albella et marino portu et medietate civitatis Uetulę cum portu et omnibus pertinentiis; in comitatu Senogalliensi: curtem de Luzano; in castello Petroso curtem sanctę Antię; de Cauallo Albo partes II; curtem de Plotenano cum castello, curtem de Cannitulo cum castello in Ripula, curtem de Cerestano cum castello, sanctam Mariam in Casule cum castello de Area Antiqua et castellum de Tariano et portionem de Morta, castellum de Agnanello cum pertinentiis et molendinis, sanctam Mariam in Strata, sanctam Mariam in Pantana, sanctam Mariam in Clenti cum castellis et ecclesiis et molendinis – et aquam deducere, ubi necesse fuerit –, curtem sancti Martini et medietatem Collis Bonelli et medietatem de Murro et quartam partem de alio et castellum de Bubeta et portionem de Rote et insulę de Uerano, Troliano terras et vineas cum litore maris et portu, medietatem castelli de Luritu et medietatem de castello Montis Alberti, curtem filiorum Rothlandi cum castello et ecclesiis, monasterium sancti Benedicti de Ripa, sancti Saluatoris in Aso cum castello Furcię, Calliano et Cimbriano, castrum Ophidę, Isclam, Beneuentulum, sanctum Ualentinum, Montem Auguscianum, insulam Helisei, medietatem de Porche, quintam partem de Ripe, Cosennanum, Asinnanum, Montem Cosi, Spinetulum, Auilianum, Dullianum, medietatem Podii sancti Emindii, castellum de Carro, sancti Laurentii in Polesia cum castello Rotellę, octavam Postmontis, collem Marii, Podium, Montem Prandonis, Montem Cretaceum, Sculculam, medietatem de foce de Tronto, curtem de Mozano, Sessu Pesile; in comitatu Aprvtiensi: curtem de Motiano, curtem Sardinariam, sancti Petri in Pedoniano; in comitatu Pinnensi: castella IIIIor, quę comes Transmundus beatę Marię contulit, idest Caphaium, Pretitulum, Marianum et Atri Uetulum; in Amiterno: castrum Pretorium; in civitate Reatina: monasterium sancti Georgii, sancti Angeli et sancti Iacobi et aquam de Manicone, sancti Saluatoris de Acupicte, sancti Petri in Pensile; in territorio Carsulano: sancti Vincentii et sancti Thomę, ecclesiam sanctę Agnetis in integrum. Insuper res et ecclesias, quas predictus Beraldus temporibus suis in ipso monasterio acquisivit: idest Interamnensi urbe: ecclesiam sanctę Marię ad Columnas et sancti Nycolai; in comitatu Tudertino: sancti Nycolai in silva Lanciola cum portione aliarum ecclesiarum cuiusdam comitis Albertini et de octo castellis octavam portionem: idest de Aqua Sparta, de turre et monte Martano, de Scoiano, de Ripa Bornia, de castro Casiliano, de castro Mezanello, de Podio sancti Martini, de Podio sanctę Marię in Pantana et de monasterio sanctę Marię in Pantana et sanctę Barbarę et sancti Faustini et omnibus ecclesiis in pertinentiis eorundem castellorum; de monasterio sancti Petri in Ualle duas partes et aliarum ecclesiarum, sicut quidam Rapizo comes concessit, idest ecclesiam sancti Yppoliti et hospitalem iuxta mercatum in IIIIor capellis cum omnibus pertinentiis, sancti Nycolai in Auiliano in integrum, sanctę Marię a foris ipso castello et medietatem sanctę Secundinę ibidem et heremitorium monasterii sancti Petri in integrum; in urbe Ameria: sancti Proculi in integrum; in urbe Tudertina: sancti Hilarii partem tertiam; et alias res pertinentes suprascripto monasterio sancti Petri, idest sancti Petri in Laurito, hospitale in Muliere Mala, medietatem sanctę Uictorinę in Submanu, sancti Laurentii in Nifili; in Farneta: ecclesia una [....], sanctę Marię in Galazano; in Melezole: ecclesia una [....]; in Fossulę: sanctę Crucis; in Ilice: heremitorium unum; et castella IIo in Stablamone; in urbe Narniensi in regione Uallis sive Mariilinata res cuiusdam Rastelli et vineam ad Ripam Blancam; et alias res cuiusdam Alberti de Baroncello, idest turrem ad Pontem Planum et ad Illianum; medietatem sancti Saluatoris in Marmore, sicut Heinricus filius Transarici concessit sanctę Marię; in Misiano duas ecclesias, idest sancti Pamphili et sancti Angeli; in Folliano mansos XII; in Racaneta: sancti Laurentii; in Bezano: sanctę Crucis; in Troniano: sancti Martini; Arquatam; Roccam de Cupulo; de castro Tresunco partem filiorum Tresei; castellum de Pantana cum Uilla Astorali; de Submanu quasdam partes; castrum Montis Nouem; Canosam; castella filiorum Zaccionis, scilicet Castaneę montem et Mortam montemque Aionis; item Patrinionem; montem Patricium; montem Altum; Aponianum; monasterium sanctę Marię in Georgio; turrem Casulem. Hęc autem supradicta omnia, quę ad predictum monasterium pertinere videntur seu quę in futuro acquisiturum ab aliis hominibus iuste et legaliter acciderit, necnon etiam et ea, quę iniuste ab aliquibus possidentur, aut in urbe Roma vel in ceteris totius regni nostri Italici partibus, per hoc nostrum preceptum eidem sancto loco confirmamus et per bannum et iussionem nostram nostrorumque antecessorum regum vel imperatorum auctoritatem unacum terris, vineis, monasteriis sibi subiectis, ecclesiis, castellis, curtibus, domibus, villis, capellis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, mercatis, cultis vel incultis, colonis, aldiis, aldiabus, manentibus omnibusque supra terram ipsius monasterii residentibus, servis, ancillis omnique familia utriusque sexus cunctisque animabus atque pro dei amore nostręque animę salute eidem monasterio ministrantibus perdonamus, ut nullus eorum aut suorum hominum deinceps freda seu tributa undecumque exigenda aut mansiones vel paratas faciendas vel fideiiussores tollendos aut homines eiusdem monasterii tam ingenuos quam servos, libellarios, clericos, cartulatos, offertos omnesque sub dicione ipsius monasterii commanentes distringendos vel ad publicas excubias compellendos aut ullas reddibitiones vel quaslibet occasiones requirendas nostri vel futuri temporis diebus ingredi audeat aut in aliquo loco det portunaticum aut ripaticum aut glandaticum vel herbaticum vel pontonaticum, tam de monachis quam de monachabus, tam de clericis quamque de omnibus supra terras eorum residentibus. Si autem aliqua querimonia adversus eos insurrexerit de rebus monasterii mobilibus et immobilibus, quę ibi legaliter non eis visum fuerit posse esse diffinitum, nostramque acclamaverint presentiam, comes noster et missi nostri discurrentes seu ministri rei publicę faciant ambas partes in nostram audientiam guadiare. Precipimus quoque, ut, sicut in precepto Hludovici habetur imperatoris, de rebus suprascriptis, vel quas in usum monachorum vel hospitum seu helimosinarum constituimus vel inantea deo auxiliante eidem fuerint collatę congregationi a bonis hominibus, nullam habeat licentiam aliquis abbas, qui pro tempore fuerit, cuiquam hominum exinde aliquid dare aut in beneficium concedere nisi servitoribus ipsius ecclesię atque illis, qui meliora et aptiora de suis rebus eidem monasterio cupiunt tribuere et de quibus nulla suspicio alienandi aliquando ab ipsa ecclesia possit eveniri. Prestarias vero et commutationes iniuste factas vel iniuste acquisitas volumus irritas esse et absque pęna ligationis solutas. Et quando quidem abbas eiusdem monasterii de hac luce migraverit, ipsis inter se monachis unanimiter consentientibus secundum regulam sancti Benedicti, sicut eorum edocet ordo et rectum est, quem digniorem sibi invenerint, licentiam habeant eligendi abbatem. Electus vero prius ab ipsa congregatione, deinde imperiali patrocinio presentatus gratis roboretur et a summo pontifice canonice consecretur, aliter si presumpserit, imperiali censura condemnetur; et quicquid de bonis monasterii scriptitaverit, omnimodis evacuetur. Sed et hoc divina optestatione sancimus et hac nostra preceptali pagina omnino firmamus, sicut quondam Otto imperator perpetuo roboravit, ut in ęternum numquam detur idem monasterium neque per nos neque per nostros successores quocumque modo in beneficium, sed semper permaneat rei publicę destinatum, abbati mancipatum et nulli alteri prestitum vel subiectum nisi imperatorio patrocinio, unde deum omnipotentem invocantes precamur, ut, si quis papa aut aliquis imperator nosterque successor umquam memoratum monasterium alicui personę subiugaverit, nobiscum in Christi adventu, dum venerit iudicare seculum per ignem, rationem inde reddat et se deliquisse pro hac causatione et in presenti seculo omnipotentis dei iudicio condemnatus recognoscat. Et, quod superius obliti sumus, in territorio Sabinensi castella duo, idest Catinum et Lucum, ob reverentiam beatę Marię et dilectionem prefati abbatis B. karissimi nobis eidem monasterio imperiali concedimus dono. Si quis vero huius nostri precepti confirmationis quandoque violator extiterit vel quippiam eorum, quę fieri prohibuimus, contra prenominatum monasterium facere temptaverit, sciat se secundum constitutionem domni et genitoris nostri Heinrici imperatoris augusti aliorumque imperatorum, qui huius monasterii precepta roboraverunt, ac nostram preceptionem mille libras auri purissimi esse compositurum, medietatem camerę nostrę et medietatem predicto monasterio ipsumque regentibus.
Signum domni Heinrici quarti Romanorum imperatoris augusti. (M.7.)
Gebehardus Tridentinus episcopus et cancellarius recognovit.
Data II. k. iun., anno dominice incarnationis millesimo CXVIII, indictione XI, regnante Heinrico quinto rege Romanorum anno XIIII, imperante VIII; actum est Romę; in Christo feliciter amen.