(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia quartus Romanorum imprator augustus. Si fidem servantibus et in fidelitate perseverantibus digna recompensatione subvenire studuerimus, pro certo credimus, quia securius et cum maiori prosperitate semper regnare poterimus. Quapropter omnium fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum noverit universitas, qualiter nos civibus Nouariensibus, nostris fidelibus, pro fidei eorum constantia omnes bonos usus illorum, quos ab antecessoribus nostris regibus et imperatoribus usque ad nos perduxerunt, et consuetudines, quas hactenus in civitate eorum tenuerunt, ipsis et eorum heredibus libere tenere et habere concedimus. Turres quoque, quas pro munitione nostrę civitatis erexerunt, ut devotius nobis serviant et fideliores nobis existant, salvo nostro honore possidere libere permittimus. Intra civitatem vero viginti pedes a pedibus turrium et pedibus muris (!) versus civitatem eis damus similiterque concedimus. Et si in fodiendo vel vineas incidendo vel alio modo communiter delinquendo gratiam nostram offenderunt, ex integro remittimus. Si quis vero episcopus, marchio, comes contra hoc nostrum preceptum ire teptaverit (!), auri libras mille componat, medietatem camere nostrę et medietatem supradictis Nouariensibus. Et ut hoc verius credatur et ab omnibus inviolabiliter observetur, hanc cartam inde conscriptam et manu propria corroboratam impressione nostri sigilli iussimus insigniri.
Signum domni Heinrici quarti Romanorum impratoris (!) invictissimi. (M.9.) (SI.3)
Burcardus cancellarius et episcopus Monasteriensis recognovit.
Data V. kal. augusti, indictione VIIII, anno dominicę incarnationis millesimo CXVI, regnante Heinrico quinto rege Romanorum anno X, imperante VI; actum est super lacum Candide; in Christo feliciter amen.