(C.) In nomine sancte et individue trinitatis. Henricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus. Spiritus sancti gratia, qui ubi vult spirat, oportet nos semper omnium nostrorum fidelium merita equa ratione pensare et, quamvis sit laboriosum, tamen omnibus atque singulis, iuxta quod pro nostro student laborare servicio, debita remunerationis premia scienter ordinare. Preclarum quippe Romani decus imperii statusque rei publice miseram ac detestabilem his maxime periculosis temporibus ruinam pateretur, nisi a nobis utrumque multifario nisu prudentis consilii atque fere continuo bellicosi laboris exercicio sustineretur, regeretur ac defenderetur. Hec autem periculosi temporis instantia continuique, quibus agitamur, labores propter iusticiam, quam tuemur, fideles ab infidelibus, amicos ab inimicis tamquam granum a paleis nos edocent discernere, et utrique in presenti rei publice defensione, quam tueri conamur, manifeste merentur, quam nunc et postmodum digni sunt et a deo et a nobis retributionem accipere. Cum vero apostolo dicente rex non sine causa, sed ad vindictam malefactorum laudemque bonorum portat gladium, bonis dare laudem et immensam remunerationem, malefactores autem digna punire vindicta, honori regio felix est eternumque consilium. Igitur evidenter cognoscentes omnes unanimiter Mantuanos nostram fideliter, prout debent, fidelitatem servare, eorum dignis postulationibus dignum duximus condescendere. Quapropter interventu Burchardi canzelerii nostri et multimoda postulatione aliorum nostrorum fidelium nostra imperiali auctoritate omnes superstitiosas exactiones et importunas violentias funditus deinceps illis abolendas et radicitus extirpandas modis omnibus decernimus et confirmamus. Statuentes eciam, ut nulla magna parvaque persona predictos cives in Mantuana civitate habitantes de suis personis sive de illorum servis et ancillis vel liberis hominibus in eorum residentibus terra vel de ermania et rebus communibus ad Mantuanam civitatem pertinentibus ex utraque parte fluminis Mincii sitis – scilicet utraque ripa fluminis Tartari, deinde sursum usque ad flumen Oley, ex alia parte Fossa Alta, de tercia parte ecclesia sancti Faustini in Capite Variano, et deinde seorsum usque in Agriciam maiorem – sive de beneficiis, libellariis, precariis seu eciam de omnibus eorum rebus mobilibus et immobilibus iuste conquisitis et conquirendis inquietare, molestare, disvestire sine legali iudicio presumat. Precipimus quoque, ut liceat omnibus predictis Mantuanis secure ire et redire ad mercata omnia sive per terram et sive per omnes aquas, quocumque voluerint, ita videlicet ut non dent ripaticum nec tholoneum in Lagese, in Garda, in Summolacu, in Brixiana, in Bolonia, in Ferraria, in Argenta, in Rauenna, in Comaculo, et eam consuetudinem bonam et iustam habeant, quam quelibet nostri imperii civitas optinet. Insuper palacii cum toto munimine destruendi et extra civitatem deferendi in burgo sancti Iohannis evangeliste damus potestatem. Albergariam quoque nove et veteris civitatis, ut circumdata est muro et munimine, eis remittimus et donamus. Quin eciam insulam, in qua castrum Ripalte fuit situm, eis concedimus, ita ut nullum castrum seu edificium a me vel meis successoribus extruatur. Hec omnia modo dicta Mantuanis omnibus, qui nunc sunt et adhuc futuri sunt, iuste et legaliter concedimus. Si quis igitur dux, marchio, comes, vicecomes, archiepiscopus, episcopus, abbas vel quelibet magna vel parva persona, cuiuscumque condicionis sit, hanc nostre concessionis paginam aliquo molimine aut arte qualibet aliquo tempore violare presumpserit, sciat se compositurum omni dubietate propulsa mille libras auri purissimi, medietatem [quidem] imperatorie vel regie camere, medietatem vero predictis Mantuanis civibus vel eorum heredibus. Ut autem hoc preceptum firmum et inviolabile omni vite mortalis tempore permaneat, hec cera impressione nostri sigilli imperialem representans ymaginem evidenter indicat.
Signum domini Henrici quarti Romanorum imperatoris invictissimi. (M.9.)
Bvrcardus canzelarius et Monasteriensis episcopus recognovit.
Data sexto idus maii, inditione VIIIIa, anno dominice incarnationis MoCXVI, regnante Henrico quinto rege Romanorum anno XI, imperante VI; actum est Guberne; in Christo feliciter amen.