In nomine sancte et individue trinitatis. Henricus divina favente clemencia quartus Romanorum imperator augustus. Si loca divinis cultibus mancipata ditare vel defensare studuerimus, pro terrenis celestia, pro temporalibus premia sempiterna adipisci confidimus. Sicut dignum enim et iustum est pietatis studia in conspectu dei odore suavitatis ascendere, ita nimirum congruum esse iudicatur desidiam, torporem et ignaviam divino et humano iudicio semper ubique descendere. Quapropter ecclesiam beati Deodati in valle Galilea sitam in vigore maiestatis nostre procurandam servandamque suscipimus successoribusque nostris perpetuo iuvamine defendendam relinqui optamus confirmantes et per huius imperialis nostri precepti subscriptionem, quecumque predecessorum nostrorum imperatorum decretis, scriptis, mundiburdiis data, concessa necnon domini Leonis pape, quondam Tullensis episcopi, Paschalis quoque privilegiis confirmata esse audivimus, scilicet terciam partem vallis Galilee, que vulgo vallis sancti Deodati nominatur, census de capite eiusdem ecclesie famulorum, ubicumque locorum maneant, ad victum et vestitum fratrum ibidem deo serviencium pertinere confirmamus. Cetera quoque, que in aliis Lotharingie partibus habet: scilicet Suuiniaci ecclesiam cum septem mansis et Veterem Villam cum decem mansis et banno, Medium Montem cum appendiciis suis, Maurini Villam et duas partes ecclesie cum suis appendiciis, ecclesiam sancti Remigii Montis, Gottonis curtem, Sulcium, Virdunesium et ecclesiam cum suis appendiciis; sive que habet in Alsacio: scilicet curtem apud Gemer, cui pertinent decem mansi et dimidius, ecclesiam Huniuille cum quatuor mansis et decem frustis vinee, apud Mitenwilre ecclesiam et octo mansos ad eandem curtem pertinentes, ecclesiam Hungersheim cum viginti et uno et dimidio manso cum aliis appendiciis, Festum undecim mansos et bannum usque ad sancti Deodati fontem, Gruzenheim tres mansos et dimidium, Sunthoue decem mansos cum decimis, Choneheim tres mansos, Baldulsheim unum mansum, Menheim duos, in Superiori Hungersheim unum mansum, sub eodem iure tutanda decernimus, mediantibus dilectissimis principibus nostris, Brunone Treuerensi archiepiscopo, Frederico Coloniensi archiepiscopo ac Burchardo Monasteriensi episcopo et abbate Arlulfo Morbacensi. Statuimus et obnixe confirmamus, ut canonicos eiusdem congregationis cum facultatibus suis communibus et propriis in maiestatis nostre cura susceptos nulla persona sive secularis sive ecclesiastice dignitatis audeat molestare, inquietare aut perverse consuetudinis occasione turbare; et si forte contigerit, libere nostre maiestatis semper victricem manum appellent liberamque proclamationis et audiencie facultatem obtineant. Si qua igitur ecclesiastica vel secularis magna parvaque persona contra hoc nostrum decretum fecerit, consenserit vel aliquo modo infringere illud vel violare temptaverit, iram imperialis nostri vigoris incurrat. Et ut ab omnibus firmissime observetur, sigilli nostri impressione roboramus.
Signum domini Henrici quarti Romanorum imperatoris invictissimi. (M.7.).
Bruno cancellarius recognovit.
Data idus ianuarii, indictione VIIa, anno dominice incarnationis MoCoXIIIo, regnante Henrico quarto rege Romanorum anno septimo, imperante secundo; actum est Maguncie; in Christo feliciter amen.