Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden

<<†113.>>

Unecht.

Heinrich restituiert dem Kloster St. Maximin in der Vorstadt von Trier auf die 7 Jahre lang vorgebrachten Klagen des Abtes Berengoz hin die bisher von Graf Emicho und dessen Sohn Gerlah unrechtmäßig besessenen Güter bzw. Einkünfte zu Albig, Wöllstein, Gosselsheim, Münsterappel und Vollmersbach.

Worms 1113, April 6.

(C.) In nomine sanctę et individuę trinitatis. Heinricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus. Iusticiam cuique facere cum omnium sit generaliter, nostrum est sine dubio principaliter, quia ad hoc in imperialis dignitatis culmine cęteris videmur preminere mortalibus, ut iudicium et iusticiam faciamus omnibus iniuriam patientibus. Quapropter fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum magnitudini notum esse volumus, qualiter fidelis noster Berengozus videlicet abbas ex monasterio sancti Maximini, quod in suburbio Treuirorum situm est, nostram per hos septem annos imperialem sive regalem sępius interpellavit clęmentiam, quatinus bona sancti Maximini, quę Emicho comes et Gerlah filius eius hactenus iniuste possederant, ei restitueremus et restituta nostro imperiali precepto confirmaremus. Cuius petitioni propter amorem dei et ob interventum fidelium nostrorum, Brunonis videlicet reverendi Treuirensis archiepiscopi necnon venerabilium episcoporum, Arlongi Wirziburgensis, Ruodolfi Basiliensis, Kuononis Argentinensis, Brunonis Spirensis, Burchardi Monasteriensis, Ǒdalrici Constantiensis, Ebbonis Nouariensis, Geroldi Rifensis, Adalberonis Metensis, necnon Ǒdalrici Augiensis, Erlolfi Morbacensis, venerandorum abbatum, Friderici etiam ducis, Herimanni marchionis, Godefridi et Manegoldi palatinorum comitum aliorumque fidelium nostrorum assensum prebere complacuit, ea videlicet conditione, ut parentum nostrorum et nostri congruis missarum celebrationibus assidua ibi commemoratio sit. Et idcirco hoc nostrę auctoritatis privilegium inde conscribi iussimus, per quod precipimus atque iubemus, ut eadem bona, idest hę aecclesię Albucho, Weildistein, Gozoluesheim, necnon duodecim talenta censuum in Apula sive villam quandam vocabulo Folemaresbah, quę ad vestituram fratrum et ad luminaria monasterii cęterosque usus pertinent, integerrime ulterius rehabeant atque possideant, ea videlicet conditione, ut nec prefatus abbas nec aliquis successorum suorum vel nostrorum regum vel imperatorum quicquam de eisdem bonis alicui beneficiare sive vadimoniare presumat, sed ad vestituram aliosque usus fratrum absque omni semper inquietudine permaneant. Si quis autem, quod absit, huius precepti nostri in aliquo violator extiterit, nostram successorumque nostrorum offensionem incurrat et omnium episcoporum, qui in presentiarum sunt, excommunicationi subiaceat, insuper etiam ad partes regias sex libras auri integre persolvat, et tamen id, quod fecerit, irritum et supervacaneum omnimodis existat. Et ut hoc firmum semper et stabile permaneat, preceptum hoc inde conscribi iussimus et sigilli nostri impressione insigniri iussimus.

Signum domni Heinrici quarti Romanor[um] (M.7.) imperatoris augusti.

Bruno cancellarius recognovit. (SI.F.)

Data VIII. id. aprilis, anno domini millesimo CXIIIo, indictione VI, regnante domno Heinrico anno XIIIo, imperante vero IIo; actum Wormatie in ipso die paschę; in domino amen.