(C.) In nomine sanctae et individue trinitatis. Heinricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus et quintus rex. Quoniam imperialem decet dignitatem, iusticiam et pietatem necessitatibus ecclesiarum succurrere, profectibus gaudere et utilitatibus consulere et favere, ob hanc rem, que in literis istis sequuntur, agenda, ob interventum Moguntiensis archiepiscopi Adilberti, Coloniensis archiepiscopi Friderici, Treuerensis archiepiscopi Brunonis, Spirensis episcopi Brunonis et aliorum quorundam nostri regni principum, scilicet Lupoldi, Odachori et Hermanni de Badun, marchionum; comitum quoque: Willehelmi de Luozzelinburc, Godefridi de Calwen, Bertoldi de Nueringis, misericorditer suscepimus, ordinando clementer disposuimus, comprobando diligenter confirmavimus. Notum igitur fore volumus et cupimus omnibus Christi fidelibus tam futuris quam modernis, quod duo illustres viri Hezelo et Hesso cellulam condiderunt in regno nostro, in Constantiensi episcopatu, in pago nomine Bara, in comitatu Aseheim, in silva, que dicitur Nigra, iuxta flumen Briganam, in honore dei omnipotentis et sancti Georgii martiris, eamque satis pie et honeste prediorum suorum beneficiis iniciaverunt ad necessitatem monachorum secundum regulam sancti Benedicti degentium, in perpetuum favente misericordia dei ibi futurorum. Ut igitur id firmius et stabilius esse posset, placuit illis eandem cellam beato Petro apostolo et Romane sedis antistiti mancipari et ad eius palatium Lateranense singulis annis aureum, quem dicunt Bizantium, presentari, ea intentione et pactione, ut sub tanti pontificis mundiburdio et defensione ab omni adversariorum iniusta lesione protegi posset et defensari. Hoc revera ut felices negotiatores prudenter fecerunt, primum propter spem vite eterne, ob remissionem peccatorum omnium, ob salutem corporum et sempiternam requiem animarum et ob cotidianam memoriam sui suorumque omnium parentum, postumorum, consanguineorum, propinquorum et amicorum simulque omnium ad curam suam pertinentium, ob memoriam quoque regum, episcoporum, principum et omnium predicte celle statum et honorem diligentium et defendentium atque omnium prorsus Christi fidelium et, prout posse suberit, ut cunctis Christi pauperibus beneficum illic patefiat receptaculum. Huius confirmationis a duobus apostolicis, Vrbano scilicet secundo et Pascale secundo, bina tenent privilegia, in quibus et hoc sancitum est, ut, quandocumque patre suo spirituali orbati fuerint, ipsi eiusdem monasterii fratres habeant liberam potestatem secundum regulam sancti Benedicti inter se, vel undecumque utile fuerit, abbatem sibi non solum eligendi, sed etiam constituendi. Preterea ut nulli sacerdotum, regum vel ducum aut comitum vel quarumlibet personarum liceat in eo loco aliquas sibi proprietatis condiciones, non hereditarii iuris, non advocatie, non cuiuslibet potestatis usurpationis, que libertati monasterii noceat, vendicare. Advocatum sibi constituendi ut abbas etiam cum suis fratribus liberam habeat potestatem; et si is postmodum monasterio inutilis fuerit, remoto eo alium constituat. Decretum quoque ibi est, ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare aut subditas ei possessiones auferre, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. In fine additur, ut, si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, dux vel marchio, comes aut vicecomes aut persona quelibet ecclesiastica vel secularis huius constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat atque a sacratissimo corpore domini nostri Iesu Christi alienus fiat et in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. His decretis propter gratiam dei nos annuimus, has constitutiones comprobamus et confirmamus, insuper et nostras libenter benignitates et misericorditer adiungimus et statuimus, ut, si quispiam, quod absit, unum mansum, unum molendinum vel saltem unam vineam vel unum mancipium vel tale quid a supradicto monasterio iniuste abstulerit, is nostri nostrorumque successorum regia potestate coactus tria auri talenta ad imperatoris erarium persolvat, primitus ecclesie reddito, quod usurpaverat; si vero curtem vel aliquam villam inde violentus abalienaverit sive invasor ipsius celle extiterit sive huius testamenti decreta tradicionesque quocumque ingenio seu argumento legum secularium pervertere vel infringere attemptaverit, is XXXta auri libras ad imperatoris persolvat cameram, reddito prius ecclesie secundum legum iusticiam, quod abstulerat, sicque intentio illius omnino irrita fiat. Huic monasterio Folmarus Metensis urbis prefectus et filius eius Folmarus subdiderunt, delegaverunt et in perpetuam proprietatem dederunt, quicquid in villis Luchesheim et Alba habuerunt in ecclesiis, in decimis, in mancipiis, in tributis, in campis, in silvis, in pratis, in pascuis, in aquis aquarumque decursibus, in molendinis, in piscationibus, in venationibus, in decimationibus et in omnibus reditibus, ea prorsus iusticia, qua ipsi illa hereditario iure possederant. Quod ut verius credatur et omni evo ratum et inconvulsum permaneat, hanc cartam inde conscribi et manu propria corroborantes impressione nostri sigilli, ut inferius apparet, insigniri iussimus.
Signum domni Heinrici quarti Romanorum imperatoris (M.8.) invictissimi. (SMP.)
Data XVII. kal. aug., anno dominice incarnationis millesimo CXIIo, indictione V, anno XIIIo ordinationis domni Heinrici quinti regis Romanorum augusti, regni autem eius VIo, imperii vero IIo; actum est Mogoncie; in nomine domini amen.