Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 506 d

Ausstellungsdatum: 1263.08.31
Rubrik: Excusatio, quare dominus papa vocabat istum electum in regem Romanorum.
Initium: Utinam fili carissime

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Jean Guiraud, Les registres d’Urbain IV (1261–1264) 2 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 13,2, 1901) S. 171–172 Nr. 359

Carissimo in Christo filio R., in Romanorum regem electo.

Utinam, fili carissime, ad plenum tibi pateret nostre ad tuam magnificentiam sinceritatis affectus! utinam plene intelligeres nostri erga te animi puritatem! Etenim profecto cognosceres nos, tamquam patrem benivolum, more paterno, de tam cari filii gaudere profectibus et processus nostros, interpretis calumpniosi non admisso sussurrio, filiali benivolentia extimares. Obstruerentur circa te ora iniqua loquentium, locus detractioni non esset detractori, nec panderetur aditus, nec prestaretur auditus. Sed ecce, princeps inclite, non desunt, ut audivimus, qui apud tuam excellentiam contra nos, sine causa, non tamen sine malitia, multa submurmurent. Non desunt qui, tuam devotionem turbare studentes, actus nostros calumpnientur injuste, illud ad quod facti qualitas, immo necessitas, rationis judicio nostro presidente proposito, nos coegit, trahentes ad notam et malitiose fingentes quod detractavimus hactenus nostras tibi mittere litteras, ne te nominaremus in Romanorum regem electum, licet felicis recordationis Alexander papa, predecessor noster, te non solum electum, sed etiam coronatum in suis litteris nominarit. Verum hiis pro nobis veritas ipsa respondet; ipsius evidentia tales falsitatum figulos et ipsorum figmenta confutat. Novit siquidem tue circumspectionis prudentia, quod carissimus in Christo filius noster .., rex Castelle ac Legionis illustris, se a majori parte principum, vocem in electione Romanorum regis habentium, electum affirmans, tibi super obtinenda imperialis culminis dignitate, in qua sibi jus plenum quesitum asserit, se opponit; nec te latere credimus quanta instantia quantaque diligentia, multiplicatis successive nuntiis, tam nostris quam dicti predecessoris temporibus, idem rex apud sedem apostolicam jus hujusmodi extiterit prosecutus. Tuis igitur et ejusdem regis procuratoribus varia hinc inde, immo diversa et adversa proponentibus, non in figura judicii, sed petitiones alternis vicibus alternando, nos, presertim cum ad apostolatus officium, preter cardinalatus gradum, fuerimus miseratione divina vocati, de hujusmodi negotii meritis notitiam non habentes, sub tante varietatis incertitudine in tanto et tali negotio et maxime inter tantos nec accelerare potuimus nec debuimus precipitare judicium, aut alterutri partium, in alterius prejudicium, titulorum adjectione vel nominum seu cujuscumque alterius favoris indiciis tam precipitanter exhibere gratificationis affectum. Et quamquam idem predecessor per varias suas litteras tibi favorem circa prerogativam intitulationis impenderit, non tamen nos decuit facilitate precipiti sequi hujusmodi processum predecessoris ejusdem, quem fratrum nostrorum, sicut ex eorum fida relatione didicimus, communis et decisiva collatio non precessit. Intendimus enim in conspectu suo, dirigente Domino vias nostras, sic pro viribus nostros processus dirigere, quod nec in ambiguitatis lubricum incidant nec de revocatoria correctione formident; propter quod demum, cum eisdem fratribus plena deliberatione prehabita, quod habere debes acceptius, tibi non ex coronatione, sed electione, per quam, si sit legitima, jus solet acquiri, electi titulum duximus ascribendum, de coronationis actu propterea mentione non habita, quia nec electis in imperatorem concorditer in salutationis alloquio de coronatione aliquid adici consuevit, ea inter cetera, ut dicitur, ratione, quia, cum tres corone tali debeantur electo, aut pro singulis earum ad veritatem exprimendam esset singularis, quod absurditatem saperet, expressio facienda, vel quod videtur congruentius et consuetudo approbasse dicitur hactenus, pro nulla ipsarum est coronationis titulus exprimendus. Ceterum, cum memoratus rex, ut premittitur, legitime se contendat electum et nobis adhuc jus partium sit incertum, quia, sicut per alias litteras tue magnitudini directas exprimitur, coram nobis vel predecessore prefato tamquam coram judice nondum, nisi novissime, aliquid propositum extitit vel petitum, equitas justitie non permisit, in Romanorum regem electi denominatione tam sollempniter tibi concessa, ipsam sepedicto regi, suis procuratoribus instanter ut saltem equaliter vel concederetur vel denegaretur instantibus et super hoc justitiam sibi petentibus exhiberi, non sine gravi materia scandali denegare, maxime cum per intitulationem hujusmodi non intelligatur alterutrius accrescere juri vel detrahi, donec de ipsius juris meritis finaliter pateat, et doceatur aperte in cujus persona electi descriptio cum electionis veritate concurrat. Quesumus itaque, fili, non accomodes aures malivolis qui suam forte querunt in tua turbatione quietem et in alienis dispendiis propria lucra venantur, sed nostrorum processuum causas et ordinem ac rectam et puram procedentis intentionem, tuo prudenti consilio ac spiritu quieto discutias, et proculdubio animus, in quietis serenitate dijudicans, in illis inveniet unde, rectum sequendo judicium, omni super premissis turbationis materia summota, quiescet, et nec causa querele supererit nec via reprehensioni patebit. Datum apud Urbemveterem, II kalendas septembris, anno II°.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 058r

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Urb.IV.359
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: 33
Potthast: 18633
Regesta Imperii V: -

neue Suche