Heinricus dei gratia Romanorum imperator augustus prepositis et decanis et omni congregationi, cunctis etiam Moguntiensis ecclesię civibus tam maioribus quam minoribus sibi fidelibus gratiam et omne bonum. Confiteantur domino misericordię eius et mirabilia eius filiis hominum, quia non est prudentia, non est sapientia, non est consilium contra dominum, qui sancti spiritus inspirante gratia iam convertit corda patrum in filios et corda filiorum ad patres ipsorum. Unde et nos non cessamus deo gratias agere pro vobis, cuius gratia et dono amara vestra dulcia facta sunt nobis. Et ideo, licet per ineffabilem divinę pietatis inspirationem luctum nostrum in gaudium et amaritudinem verteritis in dulcedinem, pro antiqua tamen fidelitate, quam in cordibus vestris divinitus iam incaluisse cognovimus, dilectionem vestram ammonere pocius quam rogare decernimus. Memores esse debetis in omnibus, qua fide, quo pacto, quibus sacramentis et obsidibus Adelbertum illum periurum et traditorem, qui non meritis sed nomine dicitur episcopus, fidelitati vestrę diligentissima conventione tradiderimus. Et cum vos omnia bona promitteretis nobis ab eo et nos ex vestro promisso nichil nisi bonum speraremus, ab ipso expectavimus pacem, et ecce turbatio. Postquam enim Spiram ad nos redintegrata sibi corporis et honoris sui potestate veniens obsides suos manu ad manum ipse nobis presentavit et suis sacramentis vestra firmavit, statim inde discedens missis ubique litteris ac nuntiis nos et honorem nostrum impugnavit ac per totam Saxoniam et Thuringiam, Bawariam et Alamanniam amicos nostros tamquam inimicos contra nos ubique sollicitare cepit, sicque quasi canis, qui revertitur ad vomitum, antiquę suę perfidię recepit venenum, quod quasi vipera, quę virus resumit post coitum, a mari usque ad mare per totum regnum diffudit et imperium. Pro his igitur et aliis malis nobis responsurum statutis induciis eum ad nos venire iussimus, et non venit. Sed insuper apponens iniquitatem super iniquitatem Spiram, quod in cor nostrum altius ascendit, armata manu et erectis militaribus signis violenter invadere voluit. Sed frustrato, deo gratias, labore rediens congregatis, quos potuit, castrum nostrum Struomburc funditus destruxit. Deinde alia castra nostra contumaciter obsedit. Invasorem Virdunensis ecclesię contra ius et fas consecrari fecit. Regnum nostrum et imperium rapinis et homicidiis, cede et incendiis quasi aper de silva sic ubique devastavit, ut nichil iam diversis ipsius restet erroribus, nisi ut fiant novissima hominis peiora prioribus. Hec igitur et alia mala, quorum non est numerus, licet ab oriente usque in occidentem nota sint omnibus, vobis tamen nota sunt eo melius, quo secretis eius omnibus pre ceteris vos semper interfuistis familiarius. Sed et omnes, qui in regno nostro sunt, sciunt, omnes clamare possunt, et si hi tacuerint, lapides clamabunt. Et ideo, dilectissimi nobis tam clerici quam laici, tam milites quam cives, qui hęc omnia vidistis et audistis, diligenter apud vos cogitare et recogitare debetis, quam fidem et dilectionem pro sacramentis et obsidibus vestris vestra sibi dilectio debeat, qui nec proprio sanguini suo, filiis scilicet fratrum suorum, debitam fidem servavit. Verum quia inter alia specialiter hoc in nostra conventione fuit, ut, quando aliquid contrarii moliretur nostrę dignitati, statim determinatis induciis transactis vestro studio et labore expelleretur ab urbe, idcirco, si veri fideiiussores crediti negocii esse desideratis, monemus vos omnes per fidem et obsides, quos dedistis, et sacramenta, quę fecistis, quatinus obsidibus vestris consulentes et sacramentis precaventes eundem periurum vestrum ac nostrum, Adelbertum scilicet dictum episcopum, civitatem nullatenus intrare permittatis, sed quasi scopis ab eo mundatam cum F. duce et G. palatino comite aliisque fidelibus nostris diligentissime servare studeatis. Quod si feceritis et hęc omnia diligenter servaveritis, pre omnibus, quos in regno nostro habemus, ex amicis amicissimos vos semper habebimus. Et si quid umquam peccastis in nos, exemplo illius mulieris peccatricis totum transibit inultum, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum. Quid plura? Deus, qui ad hoc venit in mundum, ut filios, qui erant dispersi, congregaret in unum, ita dispersos nostros sub iugum fidei iam coacervando revocet et revocando coacervet, ut in caritate Christi et dispersa congreget et congregata conservet. In hęc igitur verba deo vos et nos deo et vobis intime commendamus optantes, ut, cum reversi ad vos fuerimus, meliores vos filios invenire quam reliquisse gaudeamus.
Heinrich beklagt gegenüber Klerus und Bürgern von Mainz das durch zahlreiche Gewaltmaßnahmen belegte aufrührerische Verhalten des (Erz)Bischofs Adalbert und ermahnt sie gemäß ihrer bei dessen Haftentlassung eingegangenen Verpflichtung, ihn nicht wieder in die Stadt aufzunehmen und vereint mit Herzog F(riedrich von Schwaben) und Pfalzgraf G(ottfried von Calw) von ihr fernzuhalten, wofür frühere Vergehen gegen ihn ungesühnt bleiben sollen.
(1116 Dezember).
Vorbemerkung Thiel, Stand: 2010
Abschriften des 12. Jh. in den Handschriften des Codex Udalrici: Cod. 398 f. 134va–135ra der Österreichischen Nationalbibliothek zu Wien (V1). – Cod. 611 f. 61r–62r ebenda (V2). – Hs. 283 p. 296–298 der Stiftsbibliothek zu Zwettl (Z); rote Überschriften bzw. Rubriken in V1.2Z: Epistola Heinrici [V1: Henr-; V2: H.] imperatoris IIIIti [in V2Z vor imp.] ad Moguntinos de Alberto periuro episcopo. – Unabhängig (s. D.3019): Cod. 1126 f. 38v–40r no 13 der Herzog-August-Bibliothek zu Wolfenbüttel (G).
Drucke: Aus Z: Tengnagel, Vet. mon. 354 no 11. – Aus V2: Goldast, Collectio const. imp. 1,257 = Lünig, Reichsarchiv 16,30 no 24 zu 1120. – Aus V1: Eccard, Corp. hist. 2,333 no 319. – Aus G: Hahn, Coll. mon. 1,203 = Falckenstein, Thüring. Chronicka 2,477. – Gudenus, CD Mogunt. 1,46 no 22 (zu 1120). – Aus V1.2ZG: Jaffé, Mon. Bamberg. 310 no 177 zu “1116 exeunte anno”. – Stimming, Mainzer UB 1,374 no 467 zu [1116 Dezember –] = Bulst-Ernst, Texte 2,114 no 15 zu (Dezember 1116).
Reg.: Böhmer-Will, Mainzer Reg. 1,253 no 56 zu “gegen Ende 1116”, s.a. 250ff. no 36, 42–44 u. 48bis (S. 253). – Dobenecker, Reg. Thur. 1,235 no 1114 zu 1116 [Dez.]. – Diestelkamp-Rotter, Urk.-Regesten 1,128 no 181 zu (1116 Ende Dezember). – Stumpf Reg. –.
Nach Hausmann, Reichskanzlei 82 no 3 (zu 1116 XII) ist Arnold, der Leiter der Hofkapelle, Verfasser des äußerst emotionalen und mit Zitaten aus der Bibel und aus klassischen Autoren gespickten Schreibens, das von Pivec in MÖIG 46,291f. (zu Ende 1116) fälschlich dem Kaplan David zugesprochen wurde (vgl. auch Vorbemerkung zu D.152).
Die Absendung des Schreibens, das aufgrund der inhaltlichen Bezüge, ohne genauer datiert werden zu können, jedenfalls in den Dezember gehört, kann womöglich nach Forlì lokalisiert werden, wo sich der Hof. vor dem Aufbruch nach Rom, an der Jahreswende 1116/17 und womöglich schon in der zweiten Dezemberhälfte aufhielt (vgl. dazu Vorbemerkung zu D.199; nach D.†295 weilte der Hof am 3. Dezember in dem ca. 90 km von Forlì entfernten Savignano sul Panaro); in dem damals ausgestellten D.†296 wird Arnulsus capellanus an zweiter Stelle, nach dem Bischof von Feltre, als Intervenient genannt.
Den Terminus post quem für die in der älteren Literatur sehr unterschiedliche, zwischen 1116 und 1120 streuende Datierung des Schreibens (vgl. Arnold, Verf.-Gesch. d. dt. Freistädte 1,201 Anm. 2; datiert selbst auf 1117) bildet der Erhalt der Nachricht über die Weihe B. Thietmars von Verden im Oktober 1116 (vgl. Anm. 20). Womöglich gleichzeitig mit dieser Nachricht war eine andere eingetroffen, welche den eigentlichen Auslöser für das Schreiben bildete, nämlich über die spätere Vertreibung des bei Thietmars Weihe noch anwesenden EB. Adalbert durch die Mainzer, worauf nach Jaffés sicher zutreffender Vermutung (a.a.O. 316 Anm. 6) das Et ideo … luctum nostrum in gaudium et amaritudinem verteritis in dulcedinem zu beziehen ist; die Schluss-Aufforderung, Adalbert weiterhin von der Stadt fernzuhalten, war beim Eintreffen des Briefes in Mainz vermutlich schon gegenstandslos geworden, da Mainz sich nach kurzer Zeit, schon zu Ende des Jahres 1116, wieder in den Händen Adalberts befunden hatte (vgl. Kolbe, EB. Adalbert I. 75; Böhmer-Will a.a.O. 254 no 57; Hausmann a.a.O. 34).
Zu den kriegerischen Auseinandersetzungen, die sich im Spätsommer und im Herbst des Jahres 1116 zwischen der antikaiserlichen Partei und Heinrichs unter maßgeblicher Führung Hz. Friedrichs stehenden Anhängern abspielten, und zu den Vorgängen, die zur Vertreibung Adalberts (etwa Anfang November) und seiner Rückkehr (wohl im Dezember) führten, vgl. Kolbe a.a.O. 70ff. (mit vermutlicher Chronologie a.a.O. 73 Anm. 4) und Meyer von Knonau, Jahrb. 7,20ff. Zur conventio Heinrichs mit den Mainzern vgl. D.*146 (s. Anm. 9).