(C.) In nomine sanctae et individue trinitatis. Heinricus divina favente clemencia quartus Romanorum imperator augustus. Patrum nostrorum orthodoxorum exempla secuti, qui ecclesias dei tam rebus ad fiscum regium pertinentibus quam propriis hereditatibus honoraverunt, pensantes quoque benignum remuneratorem deum preciosaque comercia, dum temporalibus mercamur eterna, caducis in eternum mansura, nos eas in omnibus honorare et sublimare ad nostram perpetuam felicitatem desideramus. Unde omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, qualiter nos ecclesie Taruisiensi ob remedium anime nostre, interventu quoque ac peticione dilecti fidelis nostri Burcardi Monasteriensis episcopi, Erlungi Verceburgensis episcopi, necnon ob fidelem devotamque servitutem Gunboldi eiusdem sedis episcopi plenum illud servicium, quod nos Verone inde debuimus accipere, in proprium dedimus atque tradidimus, ea videlicet racione, ut predictus Gunboldus episcopus suique successores nostris quoque nostrorumque successorum sive regum sive imperatorum temporibus soluti et quodamodo liberi huius servicii exactione ac exibicione maneant et ad suam ipsius, quam voluerint, utilitatem idem servicium potestative convertant. Et ut hec nostra imperialis tradicio stabilis et inconvulsa omni permaneat tempore, hanc cartam inde conscribi manuque propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.
Signum domini Heinrici quarti Romanorum imperatoris (M.9.) invictissimi. (SMP.)
Burcardus Monasteriensis episcopus et cancellarius vice Frederici Coloniensis archiepiscopi [et] archicancellarii recognovit. (SR.)
Data VIII. idus februarii, indictione VII, anno dominice incarnacionis MoCXIIII, regnante Heinrico quinto rege Romanorum anno VII, imperante III; actum est Spire; in Christo feliciter amen.