Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 887

Ausstellungsdatum: 1264.06.20
Rubrik: De discordibus in concordiam revocandis.
Initium: Inter omnia nostre sollicitudinis

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Jean Guiraud, Les registres d’Urbain IV (1261–1264) 2 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 13,2, 1901) S. 409–410 Nr. 852

.. potestati, consilio et communi Januensibus spiritum consilii sanioris.

Inter omnia nostre sollicitudinis studia, hoc novimus precipuum, ut inter discordes, quos idem Christiani nominis titulus et ejusdem fidei professio consortes efficit, pacis consilia cogitemus, et ideo nos qui tam remotos quam proximos desideramus invicem esse pacificos, in illis precipue reconciliationis spiritum suscitare debemus, quorum commotionibus ex vicinitate turbatur ecclesie Romane tranquillitas, et ex compassione caritatis ejus viscera fortius commoventur. Circumspicientes igitur totam fere Italiam laceris ab olim in se ipsa partibus fluctuare ac in ea effrenem ferri debachari licentiam et mutuo ejus populos furore collidi, videntes etiam quod non solum eadem regio continuis guerrarum insultibus in terra concutitur, sed in utroque ipsius mari Adriatico videlicet et Tyrreno, discordiarum et per consequens alternorum bellorum dispendia sustinet, cum non minus bellorum quam ventorum hujusmodi maria fluctibus agitentur, tristamur utique ac fremimus spiritu vehementi, dolore valido pulsante cor nostrum, et ad excogitanda remedia quibus mala ingruentia sopiantur, intentius apponimus mentem nostram. Verum, quoniam a vobis et Venetis tante dissentionis in mari caput et origo processit, ex qua utique dissentione mare ipsum frequenter fuit multorum fidelium sanguine rubricatum, debilitata est multipliciter Terre Sancte condicio, et Constantinopolitani status imperii quasi totaliter enervatus, in vobis et eisdem Venetis principalius intendimus pacis fundamenta locare, a quibus tantorum malorum parietes contra dictum imperium specialius excreverunt. Scimus etenim, et in superni Regis pacifici virtute confidimus quod, si odiorum et rancorum faces in vestris et ipsorum Venetorum pectoribus extinguantur, vastabilis divisionum ignis, qui predictum imperium devorat, ulterius non procedet sed, subtractis fomitibus, passim decrescendo deficiet, nec habebit materiam in qua ejus furor flammivomus depascatur. Cupientes itaque ut, nobis communiter mediantibus, exclusa prorsus tristium peste bellorum, jocunda inter utrumque populum pacis adhibeantur remedia et concordie federa reformentur, disposuimus jam in animo nostro quam possumus ad reformationem pacis et concordie hujusmodi, opem et operam adhibere. Ideoque universitatem vestram monendam, rogandam attente duximus et hortandam, mandantes quatinus, pensantes provide quod irreparabilia detrimenta non solum vobis et Venetis, verum etiam ecclesie ac rei publice totius christianitatis ex vestra discordia contigerunt, ac propter hoc animos vestros habilitantes et inclinantes ad pacem, sollempnes ambassatores seu nuntios habentes plenam a vobis super hujusmodi pacis reformatione mandatum, infra festum Assumptionis beate Virginis proximo venturum, ad nostram presentiam destinetis, ita quod, nobis interponentibus efficaciter partes nostras, tantum bonum, auctore Domino valeat provenire, nosque exinde specialiter holocaustum medullatum, cum omnimode devotionis incenso, offerre Altissimo teneamur. Et ecce predictis Venetis similes propter hoc litteras duximus dirigendas. Datum apud Urbemveterem, XII kalendas julii, anno III°.

In eundem modum dilecto filio, nobili viro Raynerio Zeno, duci, consilio et communi Venetorum.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. -

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Urb.IV.852
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche