Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 471

Ausstellungsdatum: 1254.09.15
Rubrik: Super eodem episcopo Agennensi, ut cum archiepiscopus cessionem episcopi commode recipere nequeat, ipse eam recipiat et ei congruam provisionem assignet.
Initium: Significavit nobis venerabilis

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Élie Berger, Les registres d’Innocent IV (1243–1254) 3 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 1,3, 1897) S. 506 Nr. 8009

.. Episcopo Agennensi.

Significavit nobis venerabilis frater noster .. Petragoricensis episcopus quod, cum dudum et frequenter pro sua cessione apud Sedem Apostolicam institisset, tandem ad venerabilem fratrem nostrum .. archiepiscopum Burdegalensem, metropolitanum suum, litteras nostras obtinuit, continentes ut cessionem ejus reciperet si expedire videret. Sane dicto archiepiscopo, tum propter graves infirmitates suas, tum propter vexationes nimias, quibus in sua diocesi perturbatur, nostrum in hac parte mandatum exequi nequeunte, idem episcopus non absque multis gemitibus et suspiriis usque nunc sua remansit intentione frustratus. Quia vero ipse propter diutinas et incurabiles infirmitates suas illam incurrit debilitatem corporis, quod non potest curam exequi officii pastoralis, unde sibi et anime periculum, et sue timet ecclesie inminere multiplex detrimentum, nos, precum ipsius nimia importunitate devicti, fraternitati tue, de cujus industria gerimus in Domino fiduciam specialem, per apostolica scripta mandamus quatinus, si premissis veritas suffragatur, vice nostra sepedicti episcopi recipias cessionem, ac sibi de bonis episcopalibus juxta sufficientiam facultatum ipsius ecclesie provisionem [facias] congruentem assignari, contradictores, etc.; non obstante si alicui persone, loco vel dignitati de partibus illis a Sede Apostolica sit indultum quod interdici vel suspendi aut excommunicari non possint, nisi de indulto hujusmodi sibi concesso plena et expressa seu de verbo ad verbum in nostris litteris mentio habeatur. Dat. Anagnie, XVII kalendas octobris, anno XII°.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 076v

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Inn.IV.8009
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche