Schillmann 423
Ausstellungsdatum: |
|
Rubrik: |
|
Initium: |
|
Brieftext
Ed. Jean Guiraud, Les registres d’Urbain IV (1261–1264) 2 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 13,2, 1901) S. 110 Nr. 243
Syrie, ac Insulis seu provinciis circumadjacentibus et in omni parte Orientali legationis officium tibi duxerimus committendum, nos ad exaltationem ecclesie Jerosolimitane que in eadem terra, disponente Domino, firmamenta suscepit, et quam nunc habentes in filiam, sponsam nostram, dum ejus regimini preeramus, fuisse recolimus, plenis desideriis aspirantes, et eam in suis manutenere ac aliis ampliare dignitatibus intendentes, fraternitati tue quod predictis insigniis tam infra provinciam tuam, in qua tibi hoc ex legationis officio, dignitati Jerosolimitani patriarchatus annexo, competere declaramus, quam in predictis aliis partibus in quibus tibi idem officium est commissum, uti libere valeas, et quod nullus alius legatus prefate sedis, nisi ecclesie Romane cardinalis extiterit, quo tamen adveniente, eadem deponere usque ad ipsius reditum insignia tenearis in eadem provincia, dum in ea presens fuerit, dictis utatur insigniis de apostolice potestatis plenitudine auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo nostre declarationis et concessionis etc. –. Datum apud Urbemveterem, X kalendas junii, anno II°.
Handschrift
Parallelüberlieferung und Regesten
Papstregister: |
|
Clemens IV.: | - |
Richard von Pofi: | - |
Berard von Neapel: | - |
Potthast: | - |
Regesta Imperii V: | - |