Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 112

Ausstellungsdatum: 1252.07.23
Rubrik: Reprobatio inique consuetudinis de duello super ecclesiarum possessionibus omnibus faciendo.
Initium: Consuetudo quedam quin potius

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Élie Berger, Les registres d’Innocent IV (1243–1254) 3 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 1,3, 1897) S. 92–93 Nr. 5883

Universis archiepiscopis et episcopis, abbatibus, prioribus et aliis ecclesiarum prelatis et capitulis ac ecclesiarum personis in regno Francie constitutis.

Consuetudo quedam, quin potius corruptela, in plerisque locis regni Francie, ut accepimus, inolevit, quod videlicet quando ecclesiarum homines de corpore ad alienum dominium se convertunt, si eos vestrum aliqui quorum ipsi sunt homines forte conveniant coram judice competenti, necesse habent suam per duellum intentionem fundare, alioquin ab actione proposita repelluntur, licet per testes vel alia documenta intentionem ipsam velint et valeant legitime comprobare. Cum igitur clerici absque sui ordinis periculo duella suscipere nequeant vel offerre, pro eo quod sive per se sive per alios in duello pugnaverint, ipsos ab executione sacrorum ordinum canonice constitutionis severitas alienat, nos, huic prave consuetudini remedio quo possumus obviare volentes, et duellorum, presertim cum de rebus ecclesiasticis agitur, penitus interdicentes abusum, quo Deus temptatur et vera sepius judicia pervertuntur, ut in quibuslibet judiciis omni probationum genere a jure concesso liceat vobis uti predicta consuetudine non obstante auctoritate vobis presentium indulgemus, edicto perpetuo statuentes ut si aliquibus vestrum in quibuslibet casibus defendere per duellum recusantibus causam suam, aut in hujusmodi reprobo probationis genere succumbentibus, propter hoc contra tales sententia seu executio quecumque processerit, eadem et quicquid ex ea secutum fuerit vel ob ipsam nullius penitus sit momenti. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis et concessionis infringere, etc. Si quis autem, etc. Dat. Perusii, X kalendas augusti, anno decimo.

Consuetudo quedam, etc., usque: mandamus quatinus contra predicte concessionis et constitutionis nostre tenorem non permittatis aliquas ecclesias molestari, molestatores hujusmodi quotiens opus fuerit per censuram ecclesiasticam, etc.; non obstante si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum quod excommunicari aut interdici nequeant vel suspendi, seu eorum terre subici ecclesiastico interdicto, sive constitutione de duabus dietis, [etc.]. Quod si non ambo hiis exequendis potueritis vel volueritis interesse, alter vestrum irrequisito etiam reliquo ea nihilominus exequatur. Dat. ut supra.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 024v

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Inn.IV.5883
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: 14673
Regesta Imperii V: -

neue Suche