Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 3447

Ausstellungsdatum: 1282.11.18
Rubrik: Aggravatio processuum contra Perusinos ecclesie Romane rebelles.
Initium: Credimus esse notoria

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. F. Olivier-Martin, Les registres de Martin IV (1281–1285) (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 10, 1901–35) S. 117–118 Nr. 280

Processus habitus contra Perusinos.

Martinus, etc. Ad certitudinem presentium et memoriam futurorum. Credimus esse notoria dampnosa gravamina et enormia dispendia quibus .. potestas, .. capitaneus, consilium et commune Perusini contra dilectos filios .. potestatem, .. capitaneum, consilium et commune Fulginates ac ecclesias et loca ecclesiastica, singulares quoque personas de terris Ecclesie Romane, in nostrum et ipsius Ecclesie contemptum, nequiter excesserunt, nec possumus de facili narrare per singula mansuetudinem et allocutiones tam per nuntios quam per litteras, ac monitiones et comminationes paternas quibus nos et ipsa Ecclesia dictos Perusinos extitimus prosecuti. Et tandem quia ipsi Perusini spretis mansuetudine, allocutionibus, monitionibus et comminationibus hujusmodi, ac mandatis apostolicis, et excommunicationis ac interdicti et decem milium marcarum argenti penis sub certa forma ipsis impositis, excessus excessibus cumularunt, nos predictos potestatem, capitaneum, consilium et commune Perusinos easdem incurrisse penas, et civitatem Perusinam ecclesiastico subjacere interdicto expressius declarantes, mandavimus venerabili fratri nostro .. episcopo Balneoregensi, ut interdictum ipsum in eadem civitate observari faciens, ipsis Perusinis, nonnisi baptismum parvulis et penitentiam morientibus, duntaxat de sacramentis ecclesiasticis, faceret ministrari, preciperet quoque Perusinis eisdem ex parte nostra, sub pena privationis omnium privilegiorum, indulgentiarum, seu gratie ipsis a sede Apostolica concessorum, ac feudorum et bonorum, etiam si castra, ville possessiones culte vel inculte, nemora, prata, lacus, jura vel jurisdictiones existerent, que a prefata Romana, vel aliis tenebant ecclesiis aut monasteriis, seu si castra, ville, possessiones nemora, prata, lacus, jura et jurisdictiones hujusmodi quocumque alio modo ad predictam Romanam, vel alias ecclesias, vel monasteria, seu loca ecclesiastica pertineant, ut comparerent certo termino coram nobis, parituri mandatis nostris et Ecclesie memorate, ac facturi et recepturi quod eis videremus pro tam temerariis ausibus injungendum, et si dicti Perusini pertinaces existerent, dictus episcopus injungeret venerabili fratri nostro .. episcopo et dilectis filiis clero Perusinis, tam religiosis quam secularibus ut de civitate ipsa exirent, ad illam absque ipsius Sedis licentia nullatenus reversuri, reservatis ibidem aliquibus personis ydoneis pro baptismate ac penitentia, ut predicitur, ministrandis. Sicque dicto episcopo Balneoregensi mandatum apostolicum exequente, ac dictis Perusinis durius affirmatis, et gravius delinquentibus in eorum precipitium, et Ecclesie prefate contemptum, nos eorum culpis superexcrescentibus, iterato de quadam mansuetudine dicto episcopo Balneoregensi mandavimus ut inter alia prefatis Perusinis, universaliter sub pena privationis predicte, ac singulariter singulis de predicta civitate, judicibus et tabellionibus videlicet, sub privationis judicatus et tabellionatus, et aliis de prefata civitate sub aliis gravibus et expressis penis, districte sub certa forma preciperet, ut coram nobis certo alio termino quem eis pro peremptorio duximus assignandum, comparerent, nostris et Ecclesie memorate mandatis super premissis omnibus et singulis et ea contingentibus parituri; et si memorati Perusini comparere negligerent, prefatus episcopus Balneoregensis universos et singulos supradictos, quos ex tunc penas easdem incurrisse decrevimus, omnibus privilegiis, indulgentiis, gratia, feudis, bonis, castris, villis, possessionibus, nemoribus, pratis, lacu, juribus, vel jurisdictionibus predictis, judices vero specialiter et tabelliones, judicatus et tabellionatus officiis, denuntiaret et nuntiari faceret esse privatos: ita quod in potestates, vel capitaneos, aut rectores, vel ad quodcumque aliud officium, vel regimen civitatum, castrorum, vel locorum hujusmodi, non possent assumi, et si assumerentur, etiam assumentes excommunicati existerent; et quamdiu tales preessent, civitates, castra et loca predicta, interdicto ecclesiastico subjacerent; mandata quoque, precepta et statuta omnesque processus que facerent et sententias quas ferrent ac quicquid penitus in contractibus et obligationibus, sive in quibuscumque aliis actibus agerent, sic assumpti, nulla, irrita et vacua essent; instrumentis insuper que dicti tabelliones ex tunc facerent, in judiciis vel extra, nulla fides adhibenda foret; predicens Perusinis memoratis, quod si ulterius in dampnatione hujusmodi perdurarent, contra personas et bona eorum et alias procederemus spiritualiter et temporaliter prout viderimus expediens contra eos. Super quibus omnibus dictus Balneoregensis episcopus mandatum apostolicum efficaciter adimplevit. Sed nec sic dictorum Perusinorum obstinatio potuit emolliri, quin potius in illa nequiter perdurantes, non solum se ipsos a devotione ipsius Ecclesie subtraxerunt, verum etiam alios ab ipsa devotione subtrahere nisi sunt hactenus, et dampnabili volositate nituntur. Quare nos, Perusinorum eorundem pertinaci contumatia exigente, penas et sententias easdem et quoslibet processus habitos contra eos ratificantes, approbantes, et etiam innovantes, prefatos Perusinos, presente hac fidelium multitudine copiosa, monemus, eisque districte precipimus ut ipsi potestas et capitaneus videlicet personaliter, consilium vero et commune Perusina per syndicum ad hoc specialiter constitutum, infra instans festum Natalis Domini, quod eis pro peremptorio termino assignamus, compareant coram nobis, nostris et Ecclesie memorate precise parituri mandatis, ac dictis Fulginatibus de illatis dampnis et injuriis satisfactionem plenariam impensuri, ac recepturi pro meritis et facturi alias quod eis propter premissa duxerimus injungendum: alioquin ex tunc ad exponendum personas citra mortis et mutilationis periculum captioni, et bona eorundem Perusinorum occupationi fidelium, ac ad interdicendum ipsis cum quibuscumque aliis et aliis quibuscumque cum eis omne comertium et alias spiritualiter et temporaliter contra eos quando et prout facti suaserit qualitas, et expedire viderimus, procedemus. Ut autem hujusmodi noster processus etc. ut supra usque in fine.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. -

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Mart.IV.280
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche