Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 3433

Ausstellungsdatum: 1282.11.18
Rubrik: Processus habitus contra Conradum de Antiochia ecclesie Romane et regi Sicilie rebellem.
Initium: Dudum nobilis vir

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. F. Olivier-Martin, Les registres de Martin IV (1281–1285) (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 10, 1901–35) S. 114–115 Nr. 277

Processus habitus contra Conradum de Antiochia, in die Dedicationis basilice Principis apostolorum.

Martinus episcopus, servus servorum Dei. Ad certitudinem presentium et memoriam futurorum. Dudum nobilis vir Conradus de Antiochia, sicut ipsius habet confessio, testibus et testimonio publice scripture firmata, graviter Romanam Ecclesiam et carissimum in Christo filium nostrum Carolum Sicilie regem illustrem offendit, ejusdem Ecclesie inhibitionibus, comminationibus aliisque processibus omnino contemptis, adherendo quondam Conradino nepoti dudum Frederici, olim Romanorum imperatoris, et veniendo cum ipso ad prelium contra regem eundem, in quo idem Conradus de Antiochia captus fuit per gentem regis ejusdem et sic morti expositus, quod nisi felicis recordationis Clemens papa quartus, predecessor noster, prefatum regem rogavisset instantissime pro ipsius vita salvanda, idem Conradus decapitationis periculum subiisset. Propter quod idem Conradus in presentia pie memorie Gregorii pape X, predecessoris nostri constitutus, venerabili fratri nostro Petro archiepiscopo Narbonensi, tunc camerario predecessoris ipsius, presenti, ejusdemque ac ipsius Ecclesie nomine stipulanti, promisit, quod ipse in perpetuum seset fidelis et obediens eidem predecessori Gregorio ejusque successoribus, nec ullo unquam tempore per se vel per alium, auxilio vel consilio eundem predecessorem G. vel successores ipsius, aut dictos Ecclesiam, regem, vel heredes aut terram seu gentem ipsius offenderet publice vel occulte, nec unquam procuraret aut tractaret dampnum ipsorum, nec adhereret inimicis eorum, nec ipsos inimicos seu gentem ipsorum receptaret, vel daret eis, vel eorum alicui auxilium, consilium vel favorem publicum vel occultum, nec eorum vel alicujus ex eis litteras vel nuntium reciperet, et si quando ad ejus manus forsitan pervenirent, id Summo Pontifici, Ecclesie Romane aut dicto regi vel ipsius heredibus quam cito posset com[m]ode revelaret. Promisit etiam quod quandocumque Summo Pontifici propter aliquod instans periculum videretur, et id per se vel per alium eidem Conrado de Antiochia mandaret, ipse Conradus ad ejusdem Summi Pontificis veniret presentiam, moraturus secundum mandatum ejusdem per ipsum vel per alium faciendum ubi, quantum et quomodo papa vellet; et nichilominus ad ipsius pape mandatum similiter per se vel per alium faciendum assignaret castrum quod dicitur Sarraciniscu, liberum et absque omni impedimento in manibus ipsius pape seu Ecclesie Romane, vel alteri cui papa seu Ecclesia Romana per se vel per alium assignari mandaret. Promisit quoque specialiter idem Conradus se curaturum et facturum, quod filius suus, eo vivente, nunquam contra papam, Romanam Ecclesiam aut dictum regem vel heredes ipsius seditionem concitaret, vel guerram moveret, vel terram eorum occuparet, aut operam daret, quod ipsi vel eorum alter terram suam vel partem illius perdant, seu quod terra ipsorum vel pars ejus ab aliis occupetur. Quod si ullo unquam tempore contra predictos papam, Ecclesiam, regem aut heredes ipsius, idem Conradus, seu ipso vivente filius ejus, seditionem concitaverit, guerram moverit, terram alicujus ipsorum occupaverit vel facientibus hec adheserit, seu astiterit, vel aliquid aliud contra ipsos commiserit, propter quod vel simile commissum in imperatorem, si imperator ipsius Conradi dominus esset, bona ejusdem Conradi essent de jure publicanda, idem Conradus promisit, voluit et consensit, quod eo ipso cadat a tota terra sua et ab omni jure quod habet, vel sibi competit in ipsa, vel quibuscumque aliis terris, aut juribus, et hujusmodi jure dictaque terra sit ipso facto privatus, et tam terra quam jura ipsa, eo ipso sint Romane Ecclesie publicata, et in ipsius dominium plene transeant, eique sint plenarie applicata. In hoc preterea casu idem Conradus omnes vassallos suos a juramento fidelitatis et omni obligatione, quibus sibi vel suis heredibus tenerentur absolvit, et esse voluit absolutos. Et promisit se curaturum et facturum quod dicti vassalli jurabunt, quod si contingeret bona ipsius Conradi Ecclesie Romane, ut predicitur, publicari, ipsi vassalli eidem Conrado, vel ejus heredibus non assistent vel favebunt in aliquo, sed devoti, obedientes et fideles erunt Ecclesie Romane tam contra ipsum Conradum et heredes ipsius quam adversus alios universos. Promisit insuper quod si et quando super hiis pro parte Summi Pontificis fuerit requisitus, renovabit omnes obligationes que in instrumento confecto de hiis omnibus continentur, quodque curabit et faciet, quod uxor sua renuntiabit juri ypothecarum quas habet tacitas vel expressas in terra et juribus predictis, et eas sibi quantum ad illa que in eodem continentur instrumento expresse remitet. Hec autem omnia et singula memoratus Conradus sub excommunicationis ac aliis penis, omniumque bonorum suorum obligatione, sollempni stipulatione promittens juravit, tactis Sacrosanctis Evangeliis, ea se inviolabiliter observare, nec contra ipsa, vel eorum aliquod ullo unquam tempore vel modo venire, constituens se premissa bona sua nomine pape qui pro tempore fuerit, et Ecclesie Romane, tenere ac possidere, ita quod si forsan dictus Conradus contra predicta veniret, vel aliquod predictorum, liceat pape per se vel per alium predicta omnia bona capere, occupare, ac retinere, sine omni reclamatione, questione vel lite, prefato Conrado et suis heredibus a postpositione et tenuta eorundem bonorum prorsus ammotis, datis nichilominus certis fidejussoribus pro hiis omnibus et singulis inviolabiliter observandis et plenarie adimplendis, prout instrumenti predicti quondam Bassi, Camere ipsius Ecclesie Romane publici notarii manu confecti, series plenius manifestat. Nos itaque, instans ex turbatione in Sicilie regno hiis diebus exorta periculum attendentes, tam ex virtute dictarum promissionum, et debito prestiti juramenti quam auctoritate apostolica, ipsum Conradum de Antiochia monemus, sibique mandamus ac districte precipimus ut omnes et singulas promissiones predictas diligenter observet et specialiter ut nobis nostrisque successoribus et eidem Ecclesie obediens in perpetuum et fidelis existat; item quod nullo unquam tempore per se vel per alium auxilio vel consilio, nos, dictos successores, Ecclesiam, regem Carolum vel heredes aut terram seu gentem ipsius offendat publice vel occulte; item quod nunquam procuret aut tractet dampnum nostrum, Ecclesie, regis vel heredum ipsius; item quod nunquam adhereat inimicis nostris, dictorum Ecclesie, regis vel heredum, nec eos receptet seu gentem ipsorum, nec det eis, vel eorum alicui auxilium, consilium vel favorem publicum vel occultum; item quod nunquam eorundem inimicorum vel alicujus ex eis litteras vel nuntium recipiat et, si quando ad manus ipsius pervenerint, id nobis, Ecclesie vel regi predictis seu ejusdem regis heredibus quamcito poterit absque fraude revelet; item, cum pluries vocatus a nobis ut ad nostram veniret presentiam se excusaverit, propter infirmitatem proprii corporis qua asseruit se gravari, simili modo precipimus, et mandamus eidem, ut impedimento cessante hujusmodi, omni alia occasione postposita, personaliter ad presentiam nostram accedat moraturus juxta dictam promissionem suam, in loco de quo duxerimus ordinandum; item propter predictum instans periculum eundem Conradum de Antiochia simili modo monemus, eique mandamus atque precipimus ut dictum castrum quod dicitur Sarraciniscu, liberum absque omni impedimento infra decem dies postquam requisitus fuerit, dilecto filio .. abbati Sublacensi, vel ejus certo nuntio quem ad hoc specialiter deputamus, nostro et Ecclesie Romane nomine, assignet; item eodem modo mandamus eidem ut curet et faciat quod filius suus eo vivente nunquam contra nos, successores nostros predictos, Ecclesiam, regem vel heredes ipsius seditionem concitet aut guerram moveat, vel terram nostram, Ecclesie, seu regis predicti occupet vel invadat aut operam det quod nos vel ipsi Ecclesia, rex seu heredes ipsius terram perdamus, seu quod terra nostra, Ecclesie, regis, vel heredum ipsorum ab aliis occupetur; item simili modo precipimus et mandamus, quod idem Corradus curet et faciat dictos vassallos jurare, quod si bona ipsius Corradi ut predicitur contigerit publicari, ipsi vassalli eidem Corrado vel heredibus suis non assistent vel favebunt in aliquo, sed devoti, obedientes et fideles erunt nobis nostrisque successoribus et Ecclesie Romane tam contra ipsum Conradum et heredes ipsius, quam contra alios universos; item eundem Conradum de Antiochia requirimus et monemus eique simili modo mandamus atque precipimus, quod infra decem dies coram predicto abbate, vel ejus certo nuntio, nostro et ejusdem Ecclesie nomine recipienti, renovet omnes promissiones et obligationes que continentur in instrumento predicto. Quod si dictus Conradus nostris monitis, mandatis, et requisitioni, vel alicui eorum predictis contumaciter parere contempserit, nos ipsum excommunicationis, terram vero ipsius interdicti sententiis, quas ex nunc ferimus, decernimus subjacere, ac penas in prefato instrumento contentas, juxta ejusdem instrumenti seriem et exactionem earundem penarum quam alias gravius contra eum spiritualiter et temporaliter, prout facti consideratio suggeret et expedire viderimus, procedemus. Ut autem hujusmodi noster processus etc., ut supra usque in finde.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. -

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Mart.IV.277
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: 21949
Regesta Imperii V: -

neue Suche