Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 3330

Ausstellungsdatum: 1289.05.17
Rubrik: Ut quidam religiosi sua privilegia ostendere extra monasterium minime teneantur.
Initium: Favor vestre religionis

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Ernest Langlois, Les registres de Nicolas IV (1288–1292) 1 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 5,1, 1887) S. 192 Nr. 880

.. priori et conventui domus de Valleviridi prope Parisius, Cartusiensis ordinis.

Favor vestre religionis exposcit et devotionis vestre merita nos inducunt ut, quam digne possumus, vobis gratiam faciamus. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, pro defensione seu prosecutione juris vestri, vos frequenter oporteat privilegia vestra producere coram judicibus, coram quibus jus hujusmodi agitatur, et per ostensionem dictorum privilegiorum de ipsorum amissione seu destructione non immerito formidetis, nos, vestris supplicationibus inclinati, ut ostendere privilegia vestra extra domos vel loca vestra, quandiu parati fueritis discretis et ydoneis viris, quos judices ordinarii vel etiam delegati, coram quibus pro jure vestro de ipsorum privilegiorum virtute seu auctoritate proponetur seu excipietur, in posterum mittent ad inspiciendum vel ad sumendum in locis et domibus predictis illorum copiam vel transcripta, et ad faciendum alia que incumbent, de competentibus expensis vel salariis providere minime teneamini, vobis auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo etc., nostre concessionis etc. Dat. Reate, XVI kalendas junii, anno secundo.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. -

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Nic.IV.880
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche