Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 3275

Ausstellungsdatum: 1290.01.25
Rubrik: Mandatur citari quidam I[ohannes], qui in ecclesia Traiectensi se intrusit et alia multa enormia commisit.
Initium: Clamantis in auribus

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Ernest Langlois, Les registres de Nicolas IV (1288–1292) 1 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 5,1, 1887) S. 354–355 Nr. 1995

Dilectis filiis .. Sancti Pauli Trajectensis et .. Sancti Laurentii in Oestbruch, Trajectensis diocesis, monasteriorum abbatibus ac .. decano ecclesie Sancti Martini Leodiensis.

Clamantis in auribus nostris Trajectensis ecclesie lugubres voces audivimus, sibi paterne pietatis officio compatientes ab intimis, periculis gravibus jacturisve multimodis quibus pressa dinoscitur intellectis. Habet enim ejus plena querelis et lacrimis cospersa relatio quod, cum olim ecclesia ipsa per obitum bone memorie Henrici de Vienna, qui ejus regimini prefuit, pastoris destituta presidio extitisset, Johannes, qui pro ejus electo se gerere dicitur, execrabilis cupiditatis ardore succensus, et ad ipsius ecclesie prelationem aspirans, multorum, quibus adhuc laborare conspicitur, defectuum consideratione postposita, cum nec donum scientie competentis tunc illi suppeteret, neque tempora debite suffragarentur etatis, essetque preterea diversis et variis excommunicationum sententiis innodatus, se in Trajectensem episcopum eligi, vel verius postulari, per sue malignitatis astutiam procuravit, amministrationi bonorum temporalium episcopalis sedis Trajectensis, hujusmodi electionis sue confirmatione non habita nec postulationis admissione secuta, nephariis ausibus se ingessit, bona ipsa multiplici dilapidatione consumens, predictam ecclesiam gravibus et importabilibus debitis obligando, et, ut prave sue intentionis propositum posset super hoc facilius et celerius adimpleri, nobili viro .. comiti Juliacensi, qui tunc bone memorie Engelbertum, archiepiscopum, et ecclesiam Colonienses, quibus prefata Trajectensis ecclesia metropolitico jure subjecta dicitur, indebite impugnabat, favorem pro viribus et auxilium exhibens, prefatum archiepiscopum, quem idem comes in ejusdem Johannis presentia ceperat, tandiu, prout in partibus illis haberi proponitur communis opinio, procuravit in vinculis detineri, donec archiepiscopus ipse, carceris squalore coactus, bone memorie Alberto, quondam Ratisponensi episcopo, motu proprio, metropolitica tamen auctoritate, commisit ut electionem seu postulationem hujusmodi de prefato Johanne sic de facto presumpta auctoritate ipsius archiepiscopi confirmare seu admittere procuraret. Sicque postmodum per eundem episcopum, pretextu commissionis hujusmodi, electione predicta, ut dicitur, confirmata, prelibatus Johannes, adhuc predictis ligatus sententiis, et etiam excommunicatione quam in captione archiepiscopi supradicti, sicut premittitur, prestando auxilium et favorem, incurrerat, involutus, se fecit in presbyterum promoveri, nullaque super hoc absolutione vel dispensatione obtenta, in sede Trajectensi predicta jam per viginti annos et amplius presumptione dampnabili spiritualiter et temporaliter administrans, clericos Trajectensis civitatis et diocesis minus ydoneos ad sacros ordines et ad beneficia ecclesiastica, cum cura et sine cura, passim admittere non expavit. Decimam insuper Terre Sancte subsidio deputatam, et per collectores ipsius in predictis civitate ac diocesi tunc collectam, et in loco fratrum ordinis predicatorum Trajectensi nomine ecclesie romane depositam, fractis seris arche in qua dicta decima servabatur, per violentiam occupavit, eam secum temere asportando, propter quod in eum, quia decimam ipsam restituere seu de illa satisfactionem impendere debitam pertinaciter recusavit, excommunicationis sententia per apostolicam sedem extitit promulgata. Et nichilominus prefatus Johannes, premissis sententiis irretitus, divina celebrare officia, immo potius, quantum in eo est, prophanare presumit. Preterea castra et possessiones ac jura sedis et ecclesie Trajectensium predictarum nonnullis nobilibus et potentibus obligavit, ac alias bona earumdem sedis et ecclesie dilapidavit et dilapidare non desinit, tanquam in sensum reprobum deditus, adeo enormiter et consumit quod, nisi per ipsius apostolice sedis oportuna remedia eis celeriter succurratur, bona eadem ad exterminium collabentur extremum, et sub detestabili ejusdem Johannis exemplo peribit in predictis civitate ac diocesi religionis observantia clericalis, et locorum ecclesiasticorum prelati facultates eorum in usus convertendi nepharios causam sument, in proprie ac aliorum salutis dispendium et sedis et ecclesie Trajectensium ac locorum ipsorum non modicum detrimentum. Nos itaque, nolentes premissa, si veritatis amminiculo foveantur, sub dissimilatione transire, ne ceteris ausum committendi similia subministrent, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus vos, vel duo aut unus vestrum, prefatum Johannem ex parte nostra peremptorie citare curetis, sibi nichilominus sub ammissionis juris et actionis cujuslibet, que in eadem Trajectensi ecclesia ei competere dinoscuntur, pena, quam eo ipso eum incurrere volumus, si vestris, immo potius nostris, non curaverit efficaciter obedire mandatis, districtius injungendo, ut infra quatuor menses post citationem vestram, cum omnibus munimentis et defensionibus suis, personaliter compareat coram nobis, meritorum suorum, prout justitia suadebit, condigna recepturus stipendia, et nostris per omnia beneplacitis pariturus. Si vero ad ejusdem Johannis presentiam, propter ipsius potentiam et malitiam, vel ad prefatam ecclesiam Trajectensem accedere secure forte non poteris vel nuntium destinare, vos in aliquo vel aliquibus vicinis et tutis locis ad hec competentibus, de quo vel quibus verisimiliter credi valeat vel presumi quod ea que gerentur ibidem ad ipsius Johannis possint notitiam pervenire, procedatis in hujusmodi citationis negotio juxta traditam vobis formam. Diem vero citationis et formam et quicquid super hoc duxeritis faciendum nobis per vestras litteras harum seriem continentes studeatis fideliter intimare. Dat. Rome, apud Sanctam Mariam Majorem, VIII kalendas februarii, anno secundo.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. -

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Nic.IV.1995
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche