Schillmann 3256
Ausstellungsdatum: |
|
Rubrik: |
|
Initium: |
|
Brieftext
Ed. Ernest Langlois, Les registres de Nicolas IV (1288–1292) 1 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 5,1, 1887) S. 163–167 Nr. 736
explorati juris existat quod clerici ecclesiasticeque persone ad secularia judicia ex quavis jurisdictione regia vel alia laicali, non solum super spiritualibus vel quasi, verum etiam super temporalibus, criminali vel civili actione, nedum inviti, immo nec volentes etiam, trahi possint; et quod ad ecclesiarum et clericorum servos ac mobilia et immobilia bona que possident queve a laicis se tenere in feudum minime recognoscunt, de quibus predicta ecclesia, sicut asseritur, nichil tenet, vel alia laicalis jurisdictio nullatenus se extendat; quodque in ecclesiarum et clericorum decimis, primitiis et oblationibus, cujuscumque preminentie, laici potestatem, jurisdictionem vel jus aliquod auctoritate propria laicali vendicare seu usurpare nequeant; nec clerici vel prelati, absque apostolice sedis licentia speciali, ecclesiarum bona immobilia sive jura laicis submittere valeant, constituendo vel recognoscendo de novo se ab eis tanquam a superioribus tenere predicta. Et, si quis eos compelleret ad premissa, incideret in canonem sententie promulgate, submissionibus et recognitionibus hujusmodi nullam prorsus habentibus roboris firmitatem. In premissis tamen omnibus et eorum singulis, seu occasione sumpta ex eis, predicta ecclesia Carnotensis ab olim a comitibus Carnotensibus, qui fuere pro tempore, ac balivis et justitiariis eorumdem, et etiam presenti tempore a carissimo in Christo filio nostro Philippo, rege Francorum illustri, ac suis, multifariam multisque modis vicibusque non facile numerandis, contra justitiam gravata extitit et oppressa. Verum, ut idem rex super gravaminibus ejusdem ecclesie possit commodius et facilius, prout expedit, providere, ea, que presentibus etiam inseri fecimus, in nostris litteris regi directis eidem duximus exprimenda. Conqueritur igitur ecclesia eadem quod, cum dilecti filii capitulum ipsius ecclesie de antiqua ac juri consona consuetudine, hactenus observata pacifice et obtenta, in homines ipsorum de corpore, qui servi vulgariter appellantur, jurisdictionem omnimodam habeant temporalem, in illis maxime criminibus que penam sanguinis ingerunt, ubicumque illos in civitate, comitatu aut diocesi Carnotensi, etiam si in ipso maleficio deprehendi contingat, adeo quo capientes eosdem ad mandatum ejusdem capituli eos cum bonis omnibus, ipsius maleficii occasione ablatis, eisdem restituere, submota difficultate qualibet, teneantur; et, si forsan id efficere recusarint, ipsosque propterea per dictum capitulum excommunicari contingat, nullatenus absolvuntur, nisi prius satisfactionem congruam curaverint exhibere; et in possessione vel quasi hujusmodi sint et fuerint a tempore cujus contrarii memoria non existit; justitiarii tamen dilecte in Christo filie nobilis mulieris Johanne, olim comitisse Carnotensis, quamplures hominum predictorum ceperunt pro sue libito voluntatis, eos frequenter in carcere detrudendo, ipsosque, dicti capituli monitis sibi occasione factis hujusmodi vilipensis, coram se super talibus maleficiis respondere ac nonnunquam subire duellum etiam compulerunt, nonnullos eorum inhumaniter suspendentes. Item, cum prelibatum capitulum in possessione simili fore noscatur, ut, si justitiarii comitis Carnotensis bona mobilia hominum eorumdem in civitate, comitatu vel diocesi antedictis morantium et etiam hospitum ipsius capituli fortassis invaserint seu ceperint, et moniti non reddiderint vel recrederint bona ipsa hominibus et hospitibus supradictis, vel nisi sufficientem sue causam pretenderint captionis, aut nisi prosequerentur eandem et in eos auctoritate dicti capituli propter hoc excommunicationis sententia proferatur, absque satisfactione prehabita nullatenus absolvuntur; justitiarii autem predicte comitisse consuetudinem et possessionem hujusmodi multis excogitatis viis et malitiis nisi sunt sepissime enervare. Item, cum ecclesia sepedicta multas et amplas, non tamen feudales, possessiones hahere noscatur, ac in eis ad prefatum capitulum omnimoda pertineat jurisdictio temporalis, et in posessione simili sint et fuerint capitulum supradicti; memorati vero justitiarii quamplures possessionum ipsarum, se crimine quasi sacrilegii involventes, assuefactione quadam temeraria violenter invadere presumpserunt, justitiam quin immo verius injuriam exercere inibi non verentes. Item, cum canonici et clerici chori ejusdem ecclesie, matricularii, custodes omnesque alii servitores ipsorum, ubicumque in civitate, comitatu et diocesi sepedictis consistant, una domibus quas Carnoti existentes inhabitant, familiis et bonis eorum, a jurisdictione comitis Carnotensis omnino sint liberi et immunes, ac in eos omnimoda jurisdictio ad capitulum ipsum spectat, et in simili possessione sint et fuerint capitulum memorati; justitiarii vero comitisse prefate, in predictis jurisdictionem usurpare nitentes, capitulum ipsum super hoc, ipsorum aliquos capiendo, carceri mancipando, ac domos et bona ipsorum multipliciter invadendo, non sine juris injuria molestare sepissime presumpserunt. Item, cum servientes memorati capituli qui vocantur vulgariter advocati, cum domibus, familiis et bonis mobilibus eorumdem, ab ipsius jurisdictione comitis sint omnino liberi et immunes, ac in eos et bona eorum capitulum ipsum jurisdictionem omnimodam habeat temporalem, comesque predictus ac ministri ipsius vinculo juramenti teneantur astricti servare illesam hujusmodi libertatem; justitiari vero comitisse predicte capitulum ipsum, tanquam immemores sacramenti, violando hujusmodi libertatem, super hoc multimode vexaverunt. Item ecclesia supradicta ejusque claustrum a prefati jurisdictione comitis et quavis alia laicali omnino sunt libera et exempta, et ad capitulum ipsum dumtaxat jurisdictio pertinet in eisdem; justitiarii vero comitisse predicte frequenter nisi sunt in ecclesia et in claustro prefatis ausu temerario justitiam exercere, nunc citando, nunc monendo, nunc inhibendo ac impugnando libertatem et immunitatem ecclesie supradicte.
Item predictum capitulum in clericos qui beneficia ecclesiastica in terra ipsius obtinere noscuntur ac in eorum bona mobilia omnimodam jurisdictionem obtinet, et fuit hactenus, a tempore cujus contrarii memoria non existit, in possessione, vel quasi, jurisdictionem predictam in eos et bona ipsorum, ubicumque illos morari Carnoti contingat, libere exercendi; iidem vero justitiarii, quasi falcem in alienam messem ponentes, quominus dictum capitulum id libere valeret exequi nisi sunt multipliciter impedire, faciendo per Carnotum sub certis penis publice inhiberi ne dicti clerici et bona ipsorum puniri permittantur per gentes capituli prelibati. Item in possessione vel quasi consimili fuit hactenus predictum capitulum libere perducendi malefactores, captos in terra ejusdem ecclesie, per terram dicti comitis ad carcerem prelibati capituli, positum in Carnoto; nonnullos tamen hujusmodi et ipsius ecclesie terre captos, dum Carnoti per justitiarios pretacti capituli ducebantur, prefati justitiarii comitisse predicte de ductorum manibus per violentiam extrahentes, illos secum irrogatis injuriis adduxerunt, aliquos eorumdem crudeliter suspendendo. Item in possessione vel quasi consimili fuit hactenus idem capitulum homines suos de corpore in terra ejusdem comitis capiendi seu capi faciendi, pro sue libito voluntatis; prefati vero justitiarii eos de ipsorum manibus violenter, non sine enormi injuria, rapiendo, capitulum ipsum super hoc nisi sunt multipliciter impedire. Item in possessione vel quasi consimili fuit idem capitulum lucrifaciendi homines de corpore utriusque sexus, cujuscumque sint dominii, in civitate, comitatu et diocesi memoratis, cum matrimonialiter hominibus de corpore prenominati capituli copulantur; prefati vero justitiarii predictum capitulum in multis super hoc casibus nisi sunt multipliciter impedire. Item predictum capitulum fuit hactenus in possessione vel quasi predicta quod, si homines de corpore aut ejus hospites aliqua bona vendant, que in terra et jurisdictione ejusdem capituli creverint, vel in proprios usus emant, ubicumque illa crevisse noscantur, liberi sunt et immunes ab omni consuetudine vel costuma, ut utamur vocabulo regionis; dicti vero justitiarii, frequenter costumam vel consuetudinem hujusmodi violenter extorquendo ab eis, nisi sunt multipliciter infringere libertatem eandem. Item hospites memorati capituli, cujuscumque ministerii vel artificii fore noscantur, a jurisdictione dicti comitis et magistrorum ministerii vel artificii memorati sunt omnino liberi et immunes; iidem vero justitiarii, ipsos et bona eorum justitiare nitentes, dictum capitulum in hujusmodi jurisdictione et libertate presumunt multipliciter impedire; et quia justitiarii predicte comitisse in predictis consuetudinibus, juribus, jurisdictionibus, libertatibus et possessionibus vel quasi ecclesiam et capitulum antedictos molestare, opprimere et gravare diversimode non cessabant, idem capitulum in eos, quia ipsius monita facta sibi occasione hujusmodi excessuum et aliorum quamplurium contempnebant, diversas excommunicationum et interdicti in terra ipsius comitisse sententias protulerunt. Verum postquam ad regale demanium comitatus antedictus pervenit, dum prefata ecclesia, pretactis fatigata molestiis et vexationibus impetita, sub regiminis dicti regis tempore, sibi super bonis suis et juribus jugiter conservandis et manutenendis utiliter favoris regii oportuna presidia et quietis assidue comoda turbationum turbinibus profligatis proventura speraret, pro eo maxime quod felicis recordationis Honorius papa IIII, predecessor noster, ejusdem ecclesie angustiis et pressuris benigne compatiens, regem ipsum super hoc per suas litteras spirituales duxit rogandum attentius et hortandum, contrarium in dolore perpetitur, oppositum in mestitia experitur, spei preconcepte successibus defraudata, eo quod, predictis excessibus non correctis, quin immo continuatis et etiam adauctis, eisdem juribus, libertatibus, privilegiis et consuetudinibus ipsius ecclesie penitus vilipensis per eundem regem ac officiales suos in Carnoto locisque sibi finitimis constitutos, predictorum capituli et ecclesie invaduntur terre, vastantur nemora, usurpantur jura, jurisdictiones ubilibet auferuntur, occupantur bona, homines hospitesque ipsorum sepe sepius capiuntur, carceri mancipantur, ac alias ipsis in personis et bonis eorum graves injurie ac molestie inferuntur.
Item canonici et clerici chori ac alii ecclesie Carnotensis subjecti super personalibus et rebus mobilibus necnon immobilibus quas a nullo se asserunt tenere in feudum in curia regia vel officialibus memoratis respondere coguntur inviti. Item familiares regii, cum regem ipsum contingit Carnotum accedere, canonicorum domos violenter introeunt, eisque nolentibus inibi hospitantur, ac bona ipsorum pro suo libito capiunt nequiter et asportant. Cum autem prefatum capitulum in officiales eosdem, quia per capitulum ipsum moniti ab hujusmodi molestiis et injuriis minime desistebant, diversas excommunicationum sententias auctoritate privilegiorum ipsorum et etiam auctoritate ordinaria promulgassent, et tandem sententiarum ipsarum prelatio ad curie regalis notitiam pervenisset, mox a curia ipsa nonnulle urgentes et preceptorie ac expresse littere ad Carnotenses et locorum vicinorum balivos regios, sicut asseritur, emanarunt, inter cetera continentes ut prefatum capitulum, per bonorum suorum temporalium captionem, ad revocationem sententiarum ipsarum districtius coartarent; cumque prefati balivi, receptis eisdem litteris, capitulum ipsum super hujusmodi revocandis sententiis ex parte regia monuissent, dicti capitulum excommunicationis hujusmodi liberaliter, quantum possent, absolutionis beneficium, juxta ecclesie formam, impendere obtulerunt. Sed iidem balivi et persone premissis ligate sententiis id acceptare seu admittere noluerunt, nisi prius capitulum ipsum, nulla restitutione premissa vel emenda prestita, sententias revocaret et revocari faceret antedictas, et quia prefatum capitulum id facere, sicut nec debuit, recusavit, balivi seu officiales predicti, exinde quamvis indigna turbatione commoti, actibus illicitis concessa licentia, et contra capitulum ipsum manibus injuriosis extensis, ac promulgatam in Lugdunensi concilio excommunicationis sententiam incurrere non verentes, quamplures homines ipsius capituli de corpore, ubicumque illos poterant invenire, capere ac mancipare carceri presumpserunt, quorum nonnulli adhuc detineri dicuntur, carceri taliter mancipati. Et quia occasione hujusmodi nonnulle monitiones et excommunicationum sententie contra illos auctoritate dicti capituli sunt secute, prefati officiales, adversus capitulum ipsum durius procedentes, quampluribus hominibus et hospitibus ecclesie predicte sub pena gravissima duxerunt expressius inhibendum ne in molendinis ac furnis ecclesie et capituli predictorum, que tenebant ab eis, coquere ac molere quomodolibet attemptarent, seu fieri id a quoquam permitterent in eisdem, ut nulla ex eis ecclesie et capitulo supradictis utilitas proveniret. Iidem etiam districtius injunxerunt hominibus et hospitibus sepefatis ut quecumque sua et ipsius capituli bona mobilia in eorum posita domibus extra ipsas et etiam grangias eorumdem prorsus eicerent, porcorum et aliorum animalium dampnosis vastationibus exponenda. Item officiales predicti, hujusmodi excessibus non contenti, sed culpas culpis addentes et excessus excessibus inculcantes, se ad predictam contulerunt ecclesiam et ejus canonicis, tunc hora solita in capitulo congregatis, ex parte regia, gravibus et comminatoriis verbis premissis, artius injunxerunt ut infra diem martis tunc proximo secuturam fructus prebendarum suarum in eorum grangiis consistentes de illis penitus amoverent et eicere non differrent; alioquin id ipsum fieri facerent canonicorum ipsorum sumptibus recipiendis de fructibus prelibatis. Item eidem inhibuere capitulo ne ipsi census aut quoscumque redditus alios terrarum suarum vel proventus recipere, neve de eis que ad forum ipsorum pertinere noscuntur aliqua placita, ut patrie verbis utamur, tenere, vel causas audire quomodolibet attemptarent.
Item officiales prefati, canonicorum ipsorum domos in quibus tunc temporis habitabant personaliter adeuntes, ipsis in eis et eadem ecclesia ejusque claustro ac alibi, ubicumque illos invenire poterant, inhibitiones et precepta similia, in eorum opprobrium et gravamen, facere presumpserunt.
Item quosdam census et redditus alios de ipsius ecclesie terra receptos, qui certis horis canonicis inter canonicos distribuuntur eosdem, quique tunc in .. decani et cujusdam canonici ecclesie prefate domibus, in eodem claustro constructis, positi fuerant conservandi, quia post inhibitiones officialium predictorum capitulo ipsi factas collecti fuerant et recepti, officiales ipsi, temerariis auxibus non parcentes, de dictis domibus, clericis decani et canonici predictorum ad eorumdem census et reddituum custodiam deputatis invitis et renitentibus, per violentiam abstulerunt, eos secum exinde nequiter asportantes. Item prefati officiales capitulum ipsum simul et quamplures ex eo singulariter in domibus propriis, in ecclesia et ejus claustro, prout occurrebant eisdem, necnon super aliis personalibus, actionibus expresse sibi expositis, ad suas assisias et placita, ut regionis more loquamur, multotiens evocarunt, quosdam ex jam dictis canonicis, officialibus ipsis in talibus non parentes, temporaliter pro suo libito puniendo. Item prenominati officiales, pejora malis et deteriora prioribus temerariis adicientes auxibus, nonnulla alia bona ecclesie sepedicte, hostili quodam incursu, tam temporalia quam spiritualia, primitias videlicet ac decimas, necnon grossos prebendarum fructus, ad matutinales aliasque horas canonicas, ad ipsius ecclesie luminare, campanas pulsandas, ac etiam ad matricularios ceterosve servientes et custodes ecclesie pertinentia memoratos, nomine regio saisire, ac justitiarios in tota ipsius ecclesie terra instituere presumpserunt, in ejusdem ecclesie grangiis certos servientes equites deputando, duobus solidis parisiensium singulis eorum pro ipsorum stipendiis die quolibet constitutis, preter cotidianas eorum expensas, quas de predictarum grangiarum fructibus pro sua recipiunt voluntate, propter quod, sicut asseritur, jam in magna quantitate pecunie, preter illatam ex predictis injuriam, ecclesia ipsa dampnificata dinoscitur, et bona ejus sunt multipliciter devastata. Item universis abbatibus, prioribus et aliis ecclesiarum prelatis in comitatu consistentibus supradictis per conservatores privilegiorum prefati regis, de conscientia regia, sub comminationibus gravibus, sicut asseritur, est injunctum ut, interdicto per idem capitulum hujusmodi occasione gravaminum in comitatu ipso, etiam prius quam ad demanium suum accederet, posito non obstante, organa omnino resumant. Et, licet officiales ipsi propter gravamina illata capitulo sepedicto, ex eo quod predictas excommunicationum sententias protulerunt, vel quia non revocarunt easdem, sententiam excommunicationis incurrerint canonis concilii Lugdunensis, ipsam tamen in contemptu clavium non observant. Item canonici a festo Assumptionis Beate Virginis proximo preterito, vel circiter, propter captiones, saisinas et devastationes hujusmodi, solitarum distributionum commodis caruerunt, sicque illis necessariis vite subtractis coacti sunt ab eadem ecclesia, non sine uberi lacrimarum effusione, discedere, ipsamque deserere, quasi gravis ruina desolationis oppressam. Quamobrem predicta ecclesia, in qua divini cultus laudabiliter vigebat officium, quasi domus deserta conspicitur, et ubi Dei filius, predecessorum regis predicti temporibus, ferventibus studiis colebatur, sueque laudis cantica vocibus altisonis resonabant, ejus tempore inibi, proth dolor! taciturna silentia, in grave dispendium salutis fidelium, quorum illuc, sicut asseritur, multitudo peregrinantium confluebat innumera, observantur. Sane prefatum regem sollicite considerare volumus et attendere diligenter quod, si officiales predicti de sua licentia vel mandato ad aliqua predictorum forsitan processerunt, propter que dictam statuti concilii Lugdunensis excommunicationis sententiam incurrisse noscuntur, vel ad similia, quod absit, procederent in futurum, eandem sententiam de facili potuisset incurrere, vel eadem in posterum posset involvi, cum privilegia per sedem apostolicam quibuscumque concessa ut ab homine excommunicari non valeant ad sententiam canonum nullatenus extendantur. Attendat et etiam, si celorum reginam, cujus glorioso vocabulo et reverendis reliquiis ecclesia predicta dinoscitur insignita, si nostri redemptoris matrem, si humani generis advocatam condigne reverentie veneretur affectu, si eam meritorum intuitu placabilem sibi reddat, si ei obsequiorum impendiis aut effectibus operum sibi exhibeat se devotum, dum tantis et tam gravibus ipsam lacessit seu lacessiri permittit injuriis, vexari molestiis, jacturis affligi, ut illud silentio relinquamus quod familiares sui eidem capitulo, qui coram eo vel suis ministris super temporalibus non feudalibus bonis ecclesie sepedicte respondere recusat, sicut nec tenetur, graviter comminantur, quod ei custodia vel guardia regia subtrahetur, personis et bonis ejusdem ecclesie contra sui honorem culminis quibuslibet periculosius exponendis; profecto non sic illam sui progenitores incliti tractavere, dum viverent, dum regali solio presidebant, non sic circa eam ejusque ministros se gerere curaverunt, quin immo illi, utpote fide preclari, devotione ferventes et ad opera pietatis intenti, prefatam ecclesiam, mentis oculis erectis ad Dominum, multis honoribus prevenire, libertatibus et immunitatibus fulcire non modicis ac spiritualibus communire privilegiis studuerunt, propter quod eis ex alto retributa sunt premia et eorum fama grande suscepit in seculo incrementum. Unde, cum prefatam ecclesiam propter sue devotionis zelum, fidei puritatem, obedientie promptitudinem et reverentie specialis affectum, quibus ab olim erga sedem apostolicam noscitur claruisse, sinceris prosequamur affectibus, ac ejus dampna, injurias et jacturas moleste quamplurimum perferamus, eundem regem per predictas litteras rogamus et hortamur in filio Dei patris ut, sollicita meditatione recogitans quod sibi super hoc ex intimo cordis affectu dirigimus scripta nostra, et quod hujusmodi negotium apostolica sedes potissime cordi gerit, quodque tanta et tam dispendiosa ecclesie predicte gravamina nequaquam possemus, urgente nos conscientia, equanimiter tolerare, a predictis omnibus et aliis quibuscumque gravaminibus, injuriis et molestiis ecclesie et capituli predictorum, pro divina et ipsius sedis ac nostra reverentia regiique honoris augmento, prorsus abstineat, et officiales ac justitiarios suos predicti comitatus et alios faciat, sublato difficultatis obstaculo, penitus abstinere; quin immo prefatos ecclesiam et capitulum cum bonis et juribus suis omnibus habens affectu favorabili commendatos, ejusque bona, libertates, consuetudines, jurisdictiones, privilegia et jura benigne protegens et conservans, predictos justitiarios in terris ecclesie et capituli predictorum per officiales ipsos, sicut premittitur, institutos, ac etiam servientes in grangiis deputatos eisdem faciat quamtotius amoveri, ac de hujusmodi dampnis, gravaminibus et injuriis ecclesie et capitulo supradictis illatis plenam eis et celerem satisfactionem impendi, sic se in hiis benigne clementer et efficaciter habiturus, ut exinde apud eterni regis clementiam, per quem regalibus corruscat insigniis, crescat cumulo meritorum, sibique in gentium populis laudis preconium augeatur, ac nos, qui eidem ecclesie super hujusmodi gravaminibus, angustiis et pressuris affectu paterno compatimur, devotionem regiam, quam in hac parte promptam, efficacem et facilem cupimus inveniri, dignis in Domino laudibus attollamus. Quocirca fraternitati vestre per apostolica scripta in virtute obedientie districte precipiendo mandamus quatenus vos vel alter vestrum, pro nostra et apostolice sedis reverentia, hujusmodi negotium, quod potissime insidet cordi nostro, promptis animis assumentes, per vos vel per alium seu alios, auctoritate nostra, capitulo et ecclesie memoratis de predictis dampnis gravaminibus et injuriis plenam satisfactionem impendi, et ab hiis ac similibus, tam a prefatis balivis, justitiariis et officialibus quam etiam aliis quibuscumque, de cetero penitus abstineri, et, si qua sunt eis per jamdictos balivos, justitiarios et officiales ablata quomodolibet vel subtracta, integre restitui faciatis, de plano, sine strepitu et figura judicii processuri. Contradictores et rebelles per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Non obstantibus si eidem regi vel aliquibus aliis, cujuscumque preminentie, dignitatis, conditionis aut status existant, quod excommunicari aut eorum terre ecclesiastico interdicto supponi non possint per litteras dicte sedis, que de indulto hujusmodi totoque ipsius tenore ac de verbo ad verbum plenam et expressam non fecerint mentionem, seu quibusvis privilegiis vel indulgentiis, quibuscumque personis vel locis sub quavis forma verborum concessis, de quibus quorumque totis tenoribus in nostris litteris similis mentio sit habenda, et per que effectus presentium impediri valeat quomodolibet vel differri. Nolumus autem quod per hujusmodi litteras contra predicti regis vel ejus consortis personas seu capellam regiam in aliquo procedatis. Dat. Rome, apud Sanctam Mariam Majorem, XIIII kalendas aprilis, anno secundo.
Handschrift
Redaktion M |
Arles 60, fol. - |
Parallelüberlieferung und Regesten
Papstregister: |
|
Clemens IV.: | - |
Richard von Pofi: | - |
Berard von Neapel: | - |
Potthast: | - |
Regesta Imperii V: | - |