Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 3253

Ausstellungsdatum: 1289.03.01
Rubrik: Ut rex non compellat episcopum coram se contra canones respondere et faciat sibi ablata omnia restituere.
Initium: Nuper ad nostrum pervenit

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Ernest Langlois, Les registres de Nicolas IV (1288–1292) 1 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 5,1, 1887) S. 147–148 Nr. 709

Carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri.

Nuper ad nostrum pervenit auditum quod, cum Gualterus Asini, laicus Pictavensis diocesis, quoddam feudum a venerabili fratre nostro .. episcopo Pictavensi teneret, Gaufridus de Valeya, clericus Andegavensis diocesis, ad ipsius episcopi turbationem aspirans, dictum feudum ab eodem Galtero sibi concedi, non absque malignitatis astutia, procuravit, eodem episcopo penitus ignorante, ac postmodum prefatus Gaufridus ad tuam seu magistrorum regie curie se presentiam conferens, coram te seu magistris proposuit antedictis quod idem Gualterus feudum sibi cesserat memoratum, mendaciter asserens quod se de ipso ab eodem postularat episcopo investiri, et, quia injuste id efficere recusarat, ad curiam ipsam duxerat appellandum. Et quanquam prefatus episcopus predicta penitus ignoraret, que si etiam sibi non incognita extitissent, tamen de dicto feudo eundem Gaufridum ad homagium, secundum justitiam et morem patrie, recipere non debebat, pro eo quod idem Galterus coram eodem episcopo se de feudo nunquam devestiverat antedicto nec se devestiendum obtulerat, cum id necessarium existat omnino ad hoc, ut alius de feudo ipso valeat investiri, tu tamen, vel iidem magistri nomine regio, super hoc eundem episcopum ad tuam presentiam, prout ejusdem Gaufridi quamvis falsa exprimebat assertio, evocari seu citari fecisti, quamvis hujusmodi vocatio sive citatio nequaquam pervenerit ad notitiam episcopi prelibati. Post hec autem sepefatus Gaufridus episcopum ipsum occasione hujusmodi ad regiam dictorumque magistrorum presentiam per litteras regias procuravit denuo evocari. At idem episcopus, tunc infirmitate detentus, regali privilegio et possessione ac etiam canonica libertate a tempore a quo non extat memoria communitus, quod coram rege Francie vel alio judice laicali non tenetur in judicio respondere, duos ecclesiarum canonicos, nuntios suos, de hujusmodi negotio plenius informatos, duxit ad celsitudinem regiam destinandos, qui prefati episcopi nomine privilegium, possessionem et libertatem predicta, quodque non tenebatur nec absque perjurii coram te poterat respondere periculo, cum de conservandis juribus et libertatibus Pictavensis ecclesie juramentum prestiterit, allegarent. Ac nichilominus sepefatus episcopus, adeptus tandem convalescentie comoda, se ad tuam dictorumque magistrorum presentiam duxit personaliter conferendum. Prefatis autem canonicis, ante ipsius ad te adventum episcopi, proponentibus et allegantibus que sibi ab eo fuerant in hac parte commissa, tu, reputans nichilominus eundem episcopum contumacem, dictumque Gaufridum de feudo, ut dicitur, pretaxato investiens, .. senescallo regio Pictavensi ac servientibus tuis illarum partium per litteras regias injunxisti ut eundem Gaufridum in ipsius feudi possessionem sollicite tuerentur. Memoratus vero Gaufridus, ad presumptionem nephariam detestabilis falsitatis temere se convertens, et asseverare non metuens quod tu castrum de Englia, dicte diocesis Pictavensis, ad episcopum ipsum pertinens, sibi cum pertinentiis suis in ipsa et aliis vicinis diocesibus existentibus duxeras concedendum, per quendam simulatum seu fictum nuntium vel servientem, sub nomine regio, in corporalem castri et pertinentiarum predictorum possessionem se procuravit induci. Cumque postmodum prefatus senescallus, cui de hujusmodi simulatione ac falsitate constiterat, nuntium seu servientem cepisset eundem, et in carcere regio apud Montem Maurilii, dicte Pictavensis diocesis, posuisset, prelibatus Gaufridus confestim, tanquam male sibi conscius, castrum dimittens predictum, claves ejus clerico ejusdem castri de Englia per se vel per servitores suos tradidit et tradi episcopo vel ejus castellano mandavit, et subsequenter celsitudinem regiam vel magistros Parisius adiens memoratos, ac tandem, innata malitia stimulatus, in Pictaviam rediens, coram senescallo prefato se, ut vulgaribus patrie verbis utamur, contra jam dictum episcopum de tort et de force sibi factis de castro et pertinentiis supradictis applegiare curavit. Et quoniam sepefatus episcopus ad ejusdem senescalli mandatum se similiter contra illum, multis et efficacibus ductus rationibus sive causis, contraplegiare penitus recusavit, dictus senescallus castrum ipsum cum pertinentiis suis in manibus regiis posuit; et postmodum, de tuo seu magistrorum ipsorum mandato, dictus senescallus eundem Gaufridum in possessionem castri et pertinentiarum ipsorum induxit, et fructus perceptos a tempore quo castrum ipsum nomine regio tenebatur dicto Gaufrido, ut dicitur, tradi fecit, cujus inductionis pretextu, dictus Gaufridus fendatarios ejusdem episcopi, de feudis que ab ipso tenere noscuntur, homagium et juramentum, prius exhibitum eidem episcopo, et ab antiquo Pictavensibus episcopis qui fuere pro tempore solitum exhiberi, sibi, regia mediante potentia, prestare compulit et compellit; prepositis, servientibus et aliis hominibus seu vassallis ejusdem episcopi ac nonnullis tam secularibus quam religiosis clericis eidem Gaufrido et suis obedire nolentibus, propter hoc nequiter captis et eorum aliquibus carceralibus vinculis mancipatis, ac etiam quodam presbytero, ut dicitur, crudeliter interempto, non sine divine majestatis offensa et apostolice sedis contemptu ac eorumdem episcopi et ecclesie gravi prejudicio et jactura. Cum itaque, fili carissime, personam regiam si consideres attente, non deceat, nec in tui honoris cedat augmentum, ut circa regni tui prelatos, ecclesias et personas ecclesiasticas sic te geras, sic tuos processus exasperes dureque pertractes eosdem; nosque magno desiderio cupiamus ut tuos actus et opera sic laudabiliter et salubriter modereris, ut in conspectu altissimi gratiosus apparens, existas gratus et acceptus occurras, excellentiam regiam rogandam attente duximus et hortandam quatenus, pro divina et apostolice sedis reverentia, prefatum episcopum coram te, curie predicte magistris et aliis officialibus regiis, sive quibusve personis aliis respondere vel contraplegiare, per saisinam seu bonorum ad episcopum et ecclesiam prelibatos spectantium captionem, vel alias quomodolibet, contra privilegium eidem ecclesie Pictavensi concessum, vel possessionem pacificam, seu quoquo modo contra canonicam libertatem aliquatenus non compellas, neque permittas per officiales eosdem aut alios quoslibet eorum auctoritate compelli, quin immo episcopum et ecclesiam supradictos manuteneas favorabiliter, et defendas eos in libertatibus et immunitatibus ipsis vel eorum cuilibet competentibus ex privilegio vel possessione prefatis aut alias de consuetudine vel de jure; et quicquid contra privilegium, possessionem, libertatem, jus, vel consuetudinem supradicta, contra prefatos episcopum et ecclesiam per dictum senescallum vel magistros officiales aut quoscumque alios auctoritate illius hactenus est presumptum, presertim super eodem castro de Englia, juribus et pertinentiis suis, facias totaliter revocari; ac dictum castrum cum juribus et pertinentiis suis ac fructibus, proventibus et redditibus inde perceptis, et qui percipi potuerunt, integre restitui, prout ad tuum spectat officium, episcopo memorato; sic te in hiis efficaciter habiturus ut proinde tibi ex alto premia condigna proveniant, et nos devotionem regiam uberibus laudibus non immerito attollamus, nec oporteat super hoc per providentiam dicte sedis, que hujusmodi excessus patienter ferre non poterit, aut finaliter sub dissimulatione transire, quin super premissis, prout expedire videbitur, oportunum remedium studeat adhibere. Dat. Rome, apud Sanctam Mariam Majorem, kalendis martii, anno secundo.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. -

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Nic.IV.709
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche