Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 3225

Ausstellungsdatum: 1288.12.23
Rubrik: Respondetur diversis questionibus factis per inquisitores heretice pravitatis.
Initium: Quod super nonnullis questionum

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Ernest Langlois, Les registres de Nicolas IV (1288–1292) 1 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 5,1, 1887) S. 79–81 Nr. 427

Dilectis filiis fratribus ordinis minorum, inquisitoribus heretice pravitatis infra Arelatensis, Aquensis et Ebredunensis provinciarum terminos constitutis, auctoritate apostolica deputatis et in posterum deputandis.

Quod super nonnullis questionum articulis, in quibus causa fidei tangitur, nos consulere voluistis, sollicitudinis vestre prudentiam in Domino commendamus. Primus igitur vestre consultationis articulus continebat utrum dici debeat relapsus in heresim qui lapsus est in eam post abjurationem ipsius, in qua non invenitur commisisse, cum secundum proprietatem verborum non videatur relapsus, qui non fuerat ante lapsus. Ad quod taliter respondemus quod talis, si tanquam accusatus vel suspectus de heresi eam in judicio abjuravit, et postea committat in ipsa, censeri debet quadam juris fictione relapsus, licet ante abjurationem suam plene probatum non fuerit crimen heresis contra ipsum, dummodo hujusmodi prius orta suspitio violenta fuerit, et certis ac veris inditiis comprobata. Si vero lenis et modica, quanquam ex hoc sit gravius puniendus, relapsorum tamen in heresim non debet pena puniri, ex quo presumi non potest verisimiliter ante lapsus in eam. Quesivistis etiam circa idem, si is qui heresim abjuravit et per solam inexcusabilem receptationem vel receptionem aut deductionem seu associationem vel visitationem hereticorum sive dationem vel missionem munerum aut etiam alias in favorem eorum, qui excusari non possit, sine adoratione tamen, ut verbis vestris utamur, lapsus est postmodum, propter hoc debet judicari relapsus. Et quidem si legitime constitit, vel etiam nunc constaret, quod tales ante hujusmodi abjurationem in heresi commisissent, non est dubium eos per hoc fuisse relapsos, quia tunc dubitari non debet illos ex approbati a se prius erroris consequentia id fecisse. Preterea nonnulli talium, ut proponitis, jurant coram inquisitoribus tam de se quam de aliis super facto heresis veritatem dicere; sed perjurant non odio tamen, vel pretio, sed timore sui potius et suorum; corrigunt autem se postmodum super hiis, contra se ac alios suos complices deponendo. Cum itaque perjurus secundum jura etiam post penitentiam in criminalibus a testimonio repellatur, hinc queritur utrum contra illos suos complices sit per testimonia talium procedendum. Super quo taliter respondemus quod, cum crimen hujusmodi sit exceptum, si ex manifestis inditiis apparuerit tales non animi levitate aut odii fomite ductos seu corruptos pecunia, sed zelo fidei tanquam penitentes proprie culpe asserere quod talia prius tacuerant, et velint in hoc errorem suum corrigere ac alios nominare, stari debet in favorem fidei, nisi aliud obsisteret, attestationibus eorumdem. Ad illud autem quod queritur utrum ad inquisitores heresis pertineat de divinationibus et sortilegiis, que contra aliquos sibi denuntiantur, cognoscere ac punire talia excercentes, brevibus respondetur quod cum negotium fidei, quod summe previlegiatum existit, per occupationes alias non debeat impediri, inquisitores ipsi de hiis, nisi manifeste saperent heresim, ratione hujusmodi officii sibi commissi se nullatenus intromittant; sed eos relinquant suis judicibus pena debita castigandos. Quidam insuper, ut adicitis, pro hiis que commiserunt in heresi, astringunt se inquisitoribus sub obligatione bonorum suorum ad recipiendum ab eis penitentiam et complendam, sed ea licet injuncta non tamen peracta, quin potius in toto vel in parte neglecta, decedunt. Queritur ergo utrum inquisitores ipsi vel qui in eorum locum succedunt, possint ad satisfaciendum pro ipsis defunctis heredes vel detentores bonorum sic decedentium coartare. Ad quod dicimus quod, si per hujusmodi penitentiam aliquod onus ad salutem proficiens impositum fuerit in bonis temporalibus exequendum, ad complementum ipsius per inquisitores cogi debent heredes, vel alii ad quos bona talium cum suo onere devenerunt. Injungitur etiam aliquibus ad penam in penitentia pro heresi ab ipsius pestis inquisitoribus ut usuras restituant, ad quod obligaverant in judicio ecclesie se et sua. In quo queritur utrum inquisitores ipsi, vel qui succedunt in locum eorum, ad respondendum coram se conquerentibus de usuris hujusmodi et ad restitutionem earum, si de ipsis constiterit, possint compellere taliter penitentes, prout ab eis in aliis injunctis sibi penitentiis fieri consuevit. Ad quod respondemus questionem super usuris motam contra tales judicialiter non debere audiri ab inquisitoribus heresis, nec decidi, nolentes quod per causas hujusmodi offendiculum negotio fidei preparetur, eos tamen ad restitutionem usurarum, de quibus constiterit, compellere poterunt quibus in satisfactionem pro predicto crimine hujusmodi restitutionem in penitentiam injunxerunt. Sunt et alii qui confessi sunt in judicio de heresi coram inquisitoribus hujusmodi pravitatis, sed antequam eis injungeretur penitentia decesserunt. Super quo queritur si heredes talium compelli possint ab inquisitoribus, ut ad ipsorum arbitrium satisfaciant pro defunctis, precipue cum iidem, dum viverent, ad penitentiam, quam inquisitores eis vellent injungere, bona sua inquisitoribus obligarint. Cui questioni sic duximus respondendum, quod postquam tales non decesserunt heretici, sed reincorporati potius ecclesie unitati, non videmus quod eis post mortem, vel eorum heredibus, qui ad successionem talium admittuntur, sit satisfactio pro extincto jam crimine injungenda. In eo vero casu in quo heredes hujusmodi ad successionem non deberent ob culpam sui actoris admitti, non obstante quod actoribus ipsis viventibus hoc non fuerit intercedente eorum morte per sententiam declaratum, ad confiscationem bonorum post mortem nichilominus procedatur. Adjecistis preterea negotium seu officium inquisitionis contra hereticos dilecto filio .. priori fratrum predicatorum Parisiensium a sede apostolica fuisse sub ea forma commissum, ut idem super hoc posset inquirere tam per se quam per alios, quos ad hoc ydoneos reputaret. In quo queritur utrum tales delegati vel subdelegati existant, et quid possint etiam sic electi. Super quo taliter duximus ordinandum, quod idem prior possit tres vel quatuor ydoneos ad hoc opus assumere, qui parem cum ipso habeant potestatem, et amovere illos, ac ipsorum loco alios substituere, quotienscumque viderit expedire; ipsi tamen priori et aliis sic assumptis committendi dumtaxat citationes et examinationes testium, cum de hujusmodi crimine et circumstantiis ejus inquiritur, ac denuntiationes sententiarum, quas super hiis contra quoslibet contigerit ferri, et hiis similia faciendi conceditur ab eadem sede facultas. Questioni vero, qua queritur utrum constitutus in sacris, deprehensus in heresi et propter hoc immurandus perpetuo, prius sit ab ordinibus a suo episcopo degradandus, antequam tradatur hujusmodi penitentie. Respondemus quod talis, qui est perpetuo immurandus, prius debet a suis ordinibus degradari. Nonnulli quoque clerici, et, quod est deterius, sacerdotes pretextu pecunie vel alicujus servitii temporalis inveniuntur aliquando inquisitionis impedire negotium, instruendo citatos hereticorum credentes de celanda veritate, falsitate dicenda, vel eos indebite liberando. De quibus queritur utrum inquisitores possint tales capere ac etiam retinere, aut quod sic accepta restituant coarctare. Dubium itaque non videtur quod hii quos constat exercere predicta ea faciunt in favorem heretice pravitatis; quare possunt a talibus per inquisitores compesci, et pena debita castigari, tam per captionem personarum quam etiam alias, prout culpa exigerit delinquentis. Quod autem postmodum querebatur, quomodo essent puniendi religiosi qui inveniuntur in heresim deliquisse, cum seculares peccantes in simili casu immurationis vel alia pena plectantur. Ejus solutio satis patet, cum certum sit tales in hoc et in consimilibus delinquentes gravius etiam secularibus puniendos. Frequenter etiam vobis ab apostolica sede committitur ut tam hereticos, credentes, receptatores, fautores et defensores eorum, quam ipsorum filios et nepotes ac illos etiam qui predictorum interventu vel gratia talia essent adempti vel assequerentur in posterum, privandi personatibus, dignitatibus et honoribus quibuscumque ac beneficiis ecclesiasticis et officiis publicis, de diocesanorum vel, eis absentibus, vicariorum suorum consilio, habeatis liberam facultatem. Quod qualiter intelligi debeat petivistis ejusdem sedis oraculo declarari. Hoc sane de filiis et nepotibus illorum hereticorum, credentium et aliorum hujusmodi, qui modo tales esse probantur, intelligendum esse videtur; non autem illorum quos emendatos constiterit et pro culpa hujusmodi ad mandatum ecclesie penitentiam recepisse, quam ipsi vel jam perfecerunt, vel humiliter prosecutioni ejus insistunt, vel parati fuerunt, dum viverent, ad recipiendum eandem. Diocesani quoque in privandis talibus sunt generaliter requirendi, nisi forsan constaret legitime quod iidem scienter eis beneficia contulissent; tunc enim eos in iis requirendos esse non credimus, sed potius a suo judice puniendos. Vos igitur circa hec et alia contingentia in hac parte commissum vobis officium sic prudenter et fideliter exequi procuretis, sic ad ea pure propter Deum, cujus causam geritis, vestra feratur intentio quod labor vester vobis ad vite premium et aliis ad salutem, que solum in talibus queritur, proficiat animarum. Dat. ut supra.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. -

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Nic.IV.427
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: 22845
Regesta Imperii V: -

neue Suche