Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 3105

Ausstellungsdatum: 1288.05.14
Rubrik: Quod professi in ordine Predicatorum vel Minorum, si ad alias religiones transeant, promoveri ad administrationes vel officia non possint.
Initium: In vestri ordinis regula

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Ernest Langlois, Les registres de Nicolas IV (1288–1292) 1 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 5,1, 1887) S. 12–13 Nr. 70

Eisdem.

„In vestri ordinis regula, per sedem apostolicam confirmata, inter cetera continetur, quod eam professis de ipsa egredi nullo modo licebit, nec vobis licentiandi et absolvendi ab ordine ipso potestas tribuitur ex regula supradicta. Sed nonnulli ordinis vestri fratres post factam in ipso professionem ab eis infirmitate mentita, et aliis confectis mendaciis, ac per malignitatis astutias, occasionibus variis adinventis, et ambitionibus crescentibus in eisdem, a superioribus suis interdum exeundi de ordine ipso licentiam postulant, eamque obtinent ab eisdem. Interdum vero illicentiati exeunt de eodem, ad alios ordines convolantes, in quibus ad dignitates, prelaturas et officia assumuntur, non sine proprie salutis dispendio, et derogatione non modica honestatis ordinis memorati“ ... Inhibet igitur papa ne fratres praedicti ordinis fratrum minorum qui post professionem ab ipsis in ordine factam, ad quoscumque alios ordines, obtenta vel non obtenta a superioribus suis licentia, transierunt vel transierint, „ad nullam omnino administrationem vel officium curam animarum habentia, nec etiam ad aliquam dignitatem, vel prelaturam, seu personatum quoquomodo possint assumi absque apostolice sedis speciali et expressa licentia.“ In vestri ordninis … – Dat. Reate, ut supra.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. -

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Nic.IV.70
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: 22707
Regesta Imperii V: -

neue Suche