Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 3077

Ausstellungsdatum: 1291.08.24
Rubrik: Regi Francie, quod si non vult per se Terre sancte subvenire, restituat decimam sibi propter hoc concessam.
Initium: Novit ab olim regia

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Ernest Langlois, Les registres de Nicolas IV (1288–1292) 2 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 5,2, 1893) S. 900 Nr. 6779

Eidem.

Novit ab olim regia celsitudo ipsamque facti evidentia docuit quod clare memorie Phylippo, regi Francie, patri tuo, cum ipse zelo devotionis accensus, vivifice crucis assumpto signaculo, intenderet in Terre Sancte subsidium proficisci, apostolice sedis consueta benignitas decimam ecclesiasticorum proventuum in regno Francie ac nonnullis aliis circumpositis partibus duxit de speciali gratia concedendam. Sed licet rex ipse, dum viveret, decimam percepit supradictam, tamen, sicut Domino placuit, qui aufert spiritum principum, preventus morte non potuit hujusmodi prosequi votum suum. Nos autem, predicte Terre Sancte miseriis, quam hostilis impietas, prout tibi per alias nostras litteras seriosius explicamus, vorantibus flammis exposuit destruendam, compacientes ab intimis et paterne pietatis affectu ejus profundis doloribus condolentes, ad partes illas ad presens non modicum galearum numerum et laudabilem armatorum copiam destinamus, alias, favente Domino, cujus negotium agitur, illuc transmitterre intendentes, propter quod oportuna subsidia sollicite querimus, juvamina procuramus, ut nostra fervens stabilisque intentio votivum exitum sortiatur. Cum itaque magnitudinem regiam per predictas litteras excitemus ut in terre predicte subsidium assumas ob Dei reverentiam signum crucis, regalem magnificentiam rogamus et hortamur attente ac obsecramus in Domino Jesu Christo quatinus, ob divinam et apostolice sedis ac nostram reverentiam, tantas et urgentes necessitates ipsius terre tanquam princeps catholicus et filius benedictionis et gratie pia consideratione discutiens, eique benigne compatiens super illis, tue desiderium mentis ad ejus subventionem ferventer extendens, si hujusmodi salubre signum non duxeris assumendum, predictam decimam venerabilibus fratribus nostris .. Parisiensi et .. Spoletano, latori presentium, episcopis, vel illi aut illis quem vel quos tibi duxerint nominandos, predicte Terre Sancte ac romane ecclesie facias assignari, ut ex ea magnatibus et personis aliis regni tui qui crucem assumpserunt hactenus et assument et ipsius terre utilitatibus valeat subveniri. Sic te munifice, prompte ac efficaciter habiturus nostrisque obtemperaturus devote precibus in hac parte ut ab eo qui bonorum est omnium retributor condigna premia consequaris, nosque devotionem tuam, quam erga Deum et eandem ecclesiam matrem tuam de bono semper in melius augeri cupimus, uberibus laudibus prosequamur. Nec sit, quesumus, tibi, fili, grave seu molestum quod petimus, cum id et necessitatis ingentis articulus et periculosa dicte terre conditio exigere dinoscantur. Nos enim memoratis episcopis faciendi tibi refutationem et quitationem ydoneam de hiis que de dicta decima, sicut premittitur, facies assignari, liberam per alias nostras concedimus litteras facultatem. Dat. apud Urbemveterem, VIIII kalendas septembris, anno quarto.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. -

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Nic.IV.6779
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche