Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 3009

Ausstellungsdatum: 1247.05.23
Rubrik: Pro Iudeis.
Initium: Divina iustitia nequaquam

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Élie Berger, Les registres d’Innocent IV (1243–1254) 1 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 1,1, 1884) S. 2838

.. Archiepiscopo Viennensi.

Divina justitia nequaquam populum Judaicum sic abjecit, quin reservaverit ejus reliquias in salutem. Propterea Christianorum est aut illaudabilis zelus aut detestanda crudelitas qui, rerum cupidi vel avidi sanguinis eorumdem, ipsos contra Catholice religionis mansuetudinem, que illos in suam cohabitationem admittens in propriis decrevit ritibus tolerandos, sine judicio spoliant, lacerant et occidunt. Sane Judei degentes in tua provincia flebilem nuper ad Sedem Apostolicam querimoniam detulerunt quod quidam prelati et nobiles ejusdem provincie, ut in ipsos haberent materiam seviendi, eis cujusdam puelle que apud Valria furtim perempta dicitur interitum imponentes, quosdam ipsorum non convictos legitime nec confessos flammis ignium inhumaniter cremaverunt, quosdam vero a suis ejecerunt finibus rebus omnibus spoliatos, eorum quoque filios invitos cogunt contra morem libere matris generantis in libertatem liberos baptizari. Nolentes igitur hec, sicut nec cum Deo possumus, sustinere, mandamus quatinus que super premissis inveneris contra eosdem Judeos per prelatos et nobiles et rectores temere attentata in statum debitum legitime revocato, non permittas ipsos de cetero super his vel similibus ab aliquibus indebite molestari, molestatores hujusmodi, etc.; non obstante constitutione de duabus dietis edita in concilio generali. Dat. Lugduni, V kalendas junii, anno IIII°.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 335v

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Inn.IV.2838
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche