Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 2993

Ausstellungsdatum: 1238.05.18
Rubrik: Contra tirannos in favorem devotorum.
Initium: Plerumque dissimulanda sunt

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX (1227–1241) 2 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 3,2, 1907) S. 1259–1260 Nr. 4775

Inquisitoribus super heretica pravitate in partibus Tolosanis a Sede Apostolica deputatis.

Plerumque dissimulanda sunt quedam, et ad tempus, pro malitia temporis, coniventibus oculis toleranda, que possunt materiam scandali suscitare. Licet igitur contra hereticos et suspectos inquisitionem duxerimus committendam, sperantes tamen quod errantes per benignitatis mansuetudinem ab errore debeant facilius revocari, usque ad sex menses a receptione presentium inquisitioni supersedere volumus faciende, relapsis dumtaxat et infamatis exceptis, contra quos procedi volumus et mandamus, in ea juxta formam vobis traditam nichilominus processuri; infra quos si qui ante condempnationem seu publicationem inquisitionis ad mandatum Ecclesie sponte voluerint cum humilitate redire, et postquam omnem heresim in conspectu multorum publice abjurarint, et tam de se ipsis quam de aliis plenam dixerint veritatem, recepta preter juratoriam sufficienti ab eis et idonea cautione de parendo precise mandatis Ecclesie et quod de cetero non labentur in simile, sed hereticos omnes, defensores et receptatores eorum pro viribus prosequentur, ipsos, exceptis relapsis, ad unitatem Ecclesie misericorditer admittatis, injuncta eis pro modo culpe, preter pericula corporum, incarcerationem et confiscationem bonorum, penitentia salutari. Si vero fuerint inter eos aliqui strenui et habiles ad servitium Terre Sancte, transeundi cum nobili viro .. comite Tolosano in proximo generali passagio, loco injuncte sibi penitentie, ipsis, moraturis ibidem ad arbitrium prelatorum suorum, licentiam concedatis. Dat. ut supra.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 334v

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Grég.IX.4775
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche