Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 298

Ausstellungsdatum: 1263.03.05
Rubrik: Committitur legato, ut ad requisitionem magistri Hospitalis Theotonicorum preficiat aliquem de fratribus ipsius hospitalis in episcopum Curoniensem et munus consecrationis impendat eidem sic tamen, ut per hoc metropolitanus nullum preiudicium gravetur.
Initium: In nostra sollicite

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Jean Guiraud, Les registres d’Urbain IV (1261–1264) 2 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 13,2, 1901) S. 87–88 Nr. 213

.. episcopo Warmiensi, apostolice sedis legato.

In nostra sollicite –. Cum itaque nos pridem venerabilem fratrem nostrum, Henricum de Luzemburgo, quondam episcopum Curoniensem, absolventes a vinculo quo Curoniensi episcopatui tenebatur astrictus, eum ad regimem episcopatus Kymensis, tunc pastore vacantis duxerimus transferendum, dictusque Curoniensis episcopatus propter hoc vacet ad presens, nos dignum esse providimus ut in pastorem sibi de persona ydonea consulamus. Hinc est quod nos obtentu dilecti filii A., magistri Hospitalis sancte Marie Theotonicorum Jerosolimitani cujus principaliter super hoc volumus honorare personam, ac etiam intuitu dilectorum filiorum magistri Johannis de Capua, notarii, et Wultardi, capellani et penitentiarii, necnon Hermanni de Livonia, hostiarii nostrorum, Hospitalis ejusdem fratrum, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus ad requisitionem ipsius magistri A., dilectum filium Emundum de Werd, presbiterum, fratrem Hospitalis ejusdem, virum utique per ipsos de litterarum scientia et honestate morum, ac de circumspecta industria commendatum, seu aliquem alium de fratribus clericis ipsius Hospitalis, qui tanto congruat oneri et honori, auctoritate nostra preficias eidem episcopatui Curoniensi, nullum propter hoc ecclesia Rigensi, metropolitana loci, passura prejudicium, in episcopum et pastorem; ac ascitis tibi duobus vel tribus episcopis, ei munus consecrationis impendens, facias sibi a suis subditis obedientiam et reverentiam exhiberi debitam, nec non de ipsius episcopatus fructibus et proventibus sibi debitis responderi. Contradictores, etc., usque compescendo. Proviso quod idem frater E. vel quicumque alius ydoneus de fratribus memoratis, postquam fuerit juxta premissi mandati nostri tenorem in Curoniensem episcopum consecratus, se venerabili fratri nostro .. Rigensi archiepiscopo, representet, exhibiturus ei tamquam metropolitano suo fidelitatis solite juramentum. Nos enim nichilominus exnunc irritum decernimus et inane, si secus super dicto episcopatu Curoniensi ab aliquo fuerit attemptatum. Datum apud Urbemveterem, III nonas martii, anno II°.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 053r

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Urb.IV.213
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: 18496
Regesta Imperii V: -

neue Suche