Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 290

Ausstellungsdatum: 1268.07.13
Rubrik: Cassata electione preficitur in episcopum ille, qui prius fuerat electus propter magne ipsius merita probitatis.
Initium: Inter cetera quibus

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265–1268) (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 11, 1893–1945) S. 228 Nr. 646

Johanni Burgensi episcopo.

Inter cetera quibus – Nuper sane presentata nobis electione que de te in Burgensi ecclesia, tunc pastore vacante, fuerat celebrata, et quibusdam interim aliqua, propter que dicebatur electio eadem non esse aliquatenus confirmanda, nostris auribus per denuntiationis modum insinuantibus, nos super hiis omnibus ex officio nostro inquisivimus diligenter; ac tandem electionem ipsam ob premissa nobis insinuata, non quidem propter electi, qui valde ydoneus comperitur, vitium vel defectum, de fratrum nostrorum consilio justitia cassavimus exigente. Demum autem recta consideratione pensavimus, quod eamdem ecclesiam, ad predictam sedem nullo medio pertinentem, de te maxime ordinari plurima suadebant, evidens scilicet loci utilitas, minime negligenda, vota fratrum quibus commune fuerat in assumptione tua propositum, periculum quoque quod in talibus ex more dispendio formidatur, necnon tuorum excellentium copia meritorum. – Quapropter – te tunc capellanum nostrum et abbatem secularis ecclesie de castro Xerez in sepefata Burgensi ecclesia, – ipsi Burgensi ecclesie in Dei nomine in episcopum prefecimus et pastorem, tibique plenam illius administrationem in spiritualibus et temporalibus commisimus, necnon consecrationis munus de nostris manibus postmodum duximus impendendum. – Dat. Viterbii, III idus julii, anno quarto.

In e. m. .. decano et capitulo Burgensibus mandate ut dicto Johanni tanquam episcopo pareant.

In e. m. clero civitatis et diocesis Burgensium.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 051r

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Clém.IV.646
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche