Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 2807

Ausstellungsdatum: 1249.05.04
Rubrik: Quod observentur ea, que fiunt a maiori parte capituli.
Initium: Cum in Lateranensi

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Élie Berger, Les registres d’Innocent IV (1243–1254) 2 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 1,2, 1885) S. 86 Nr. 4557

.. Decano Aurelianensi.

Cum in Lateranensi concilio provida fuerit deliberatione statutum ut in cunctis ecclesiis quod a majori et saniori parte capituli ordinatur, nisi minor objecerit et ostenderit quod aliorum possit propositum impedire, debeat firmiter observari, reputamus indignum et incongruum quod, sicut dilectus filius .. decanus ecclesie Sancti Martini Turonensis, capellanus noster, sua nobis insinuatione monstravit, cum ipse ac capitulum ejusdem ecclesie aliqua tam de servitiis in ecclesia faciendis quam de aliis utilitatibus communibus ordinaverint seu etiam in posterum duxerint ordinanda, unus vel minor pars eorum illa infringere moliuntur in gravem ipsius ecclesie lesionem. Volentes igitur statuta ejusdem concilii debitam firmitatem obtinere, mandamus quatinus ea que a majori et saniori parte capituli pro ecclesie utilitate rationabiliter fuerint ordinata non obstante partis contradictione minoris, nisi ab ea rationabile aliquid objectum fuerit et ostensum propter quod illa fieri non debeant vel non possint, facias per censuram ecclesiasticam appellatione remota firmiter observari. Dat. Lugduni, IIII nonas maii, anno VI°.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 319r

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Inn.IV.4557
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: 13341
Regesta Imperii V: -

neue Suche