Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 2778

Ausstellungsdatum: 1273.04.06
Rubrik: Confirmatio processuum apstolicorum preteritorum, quando papa celebrare non potest.
Initium: Solet apostolica sedes multis

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. J. Guiraud / E. Cadier, Les registres de Grégoire X (1272–1276) et de Jean XXI (1276–1277) (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 12, 1892–1960) S. 117–118 Nr. 306

Processus habitus in die Cene Domini, pontificatus domini Gregorii, pape X, anno secundo. Ad certitudinem presentium et memoriam futurorum.

Solet apostolica sedes, multis de diversis mundi partibus in hujus celebris sollempnitate diei convenientibus apud ipsam, in eorum presentia suos publicare processus, ferre sententias, inferre ac comminari penas et nichilominus interdum ad aliqua terminos assignare. Ne igitur pro eo quod nos debilitate gravati, quam infirmitatis incommoda, que hiis diebus perpessi sumus, reliquerunt, nec missarum solempniis, prout desideraremus, nec prosecutioni predictorum, sicut ipsius sedis consuetudo requirit, possumus interesse, talia contra nonnullas universitates necnon et singulares personas habita per sedem eandem ab aliquibus calumpniam patiantur vel dissimulationem, credantur forsitan aboleri aut edicta in eis proposita seu termini assignati lapsu temporis circumduci, presente hac multitudine copiosa fidelium, de fratrum nostrorum consilio, tenore presentium declaramus, decernimus, statuimus et etiam ordinamus ut omnes et singuli processus contra quascunque universitates vel singulares personas, cujuscunque sint preminentie, condicionis aut status, habiti a felicis recordationis Clemente papa, predecessore nostro, et approbati postmodum seu etiam innovati aut facti a nobis, sententie prolate, penarum illatio et comminatio, terminorum insuper assignatio et cetera que in eisdem processibus, qui solent in hac et aliis certis anni sollempnitatibus fieri, continentur, ex eo quod ad presens non procedimus ex eisdem nec predicta, ut exigit eadem consuetudo, prosequimur, nullam omnino immutationem recipiant quominus etiam quantum ad futuri temporis lapsum suam in omnibus et per omnia efficaciam sortiantur. Ut autem hujusmodi noster processus ad communem omnium notitiam deducatur, cartas sive membranas processum continentes eundem in presentis majoris ecclesie Urbevetane appendi sive affigi hostiis seu superliminaribus faciemus, que processum ipsum suo quasi sonoro preconio et patulo indicio publicabunt, ita quod dicte universitates et singulares persone quas processus ipse contingit, nullam postea possint excusationem pretendere quod ad eas talis processus non pervenerit, vel quod ignorarint eundem, cum non sit verisimile remanere quod ad ipsos incognitum vel occultum quod tam patenter omnibus publicatur. Actum in ecclesia Urbevetana, in die Cene Domini, pontificatus nostri anno secundo.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 312r

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Grég.X.306
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche