Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 2752

Ausstellungsdatum: 1253.07.04
Rubrik: Absolutio piratarum.
Initium: Quia iuxta officii

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Élie Berger, Les registres d’Innocent IV (1243–1254) 3 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 1,3, 1897) S. 283 Nr. 6831

P. patriarche Constantinopolitano, Apostolice Sedis legato.

Quia juxta officii nostri debitum conversionem cupimus peccatorum, libenter convertentibus se manum porrigimus adjutricem, et modis quibus possumus allicimus convertendos, scientes nil Deo esse acceptius quam lucrum querere animarum. Hinc est quod fraternitatis tue precibus inclinati, piratas et illos de imperio Constantinopolitano qui Sarracenis ferrum, lignamina et alias res vetitas portaverunt, cupientes ad Ecclesie redire mandatum, absolvendi juxta formam Ecclesie ac eis salutarem pro modo culpe penitentiam injungendi auctoritate tibi presentium concedimus facultatem, proviso quod ea, que essent expensuri ad Sedem Apostolicam veniendo, morando inibi et recedendo ab ipsa, pro subsidio ejusdem imperii tibi facias assignari. Dat. Asisii, IIII nonas julii, anno XI°.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 309v

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Inn.IV.6831
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche