Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 2570

Ausstellungsdatum: 1249.05.06
Rubrik: Super eodem.
Initium: Intenta ferventer prout accepimus

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Élie Berger, Les registres d’Innocent IV (1243–1254) 2 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 1,2, 1885) S. 72 Nr. 4491

Nobili mulieri Sophie lantravie Thuringie, nepti clare memorie H[enrici] Romanorum regis, et relicte bone memorie .. ducis Brabantie.

Intenta ferventer, prout accepimus, ad hoc esse dinosceris ut grata in conspectu Dei et Sedis Apostolice habearis, prout ex eo presumitur quod libertas ecclesiastica per tui favoris auxilium in illis partibus laudabiliter promovetur. Nos quidem propter hujusmodi merita te dignam honoris et favoris gratia reputantes, personam tuam cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possides aut in futurum justis modis poteris adipisci, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, districtius inhibentes ne quis te in devotione Sedis Apostolice persistentem super eisdem bonis [impe]tere, impedire aut molestare presumat. Nulli ergo, etc., nostre protectionis et inhibitionis, etc. Dat. Lugduni, II nonas maii, anno VI°.

In eundem modum nobili mulieri .. comitisse Seynensi vidue.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 290v

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Inn.IV.4491
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: 13347
Regesta Imperii V: -

neue Suche